Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

666 NOTAE POLITICAE.striae Ducum series defecit. Sunt qui dem qui in pra iocum Hungaris cecidisse assirmant; quod etiam veteres an nates rethris scripti velle videntur, illis verbis: Das isi Heritu FridereicbVon Hettode inerrei Solimmer uvamen und hi agen

mann sein leo und in Nam

tum habeo id, quod dixi do pyramidibus agri Neapolitani,Deinde, quod in coenobio S. Crucis epitaphium Friderici illius visit laqueis aut loris se impli-

692쪽

AD COR N. TA C. LIB. V. 667 plicantibus notabile. Tertio, quod fas miliaPottendorssa, testanteCuspinia ano, ab illo lcmpore pene ducentosis annos tanquam piaculo obstricta infamis fuit,& ab omnibus honoribus submota. Aliud huic simile exemptu extat in Frisiorum Batavorumq; annalibus. Florentius V. Hollandis & Selandiae Comes Gerardo Velsio, e prima nobilitate Batavica frequenter tum in aulavcrsanti concubinam sitam in uxorem obtrudere volebat. Quod ille abnuens, x meretricem Principis ducere non conmi Vcnire natalibus suis, nec honesto ani- . mo respondit. AtPrinceps stultum eum

esse subjiciebat, qui tam probatae pudi

a citiae uxore repertum se putaret, Pamnon ipse ad. stupra se pertracturu con-j fideret. Cumq; Velsius post uxore du- xisset,illa absente forte marito aPrincipe prioru memore est stuprata.Ea veros injuria vehementissime pupugit animuVelsii.Ergo coniuratione inita cu pro, pinquis uxoris suaeFloretiit sorteUltr

jecto

693쪽

66S NOTAE POLI ΤICAE Rcto in Hollandiam redeuntem non procul urbe exceptum,cum videret,vivum avehere, & eripere persequenti bus non posse, edueto gladio transve

Sicax idem ct Tiberium acerbis facetiis irridere solitus quarum apud prapotentes in longum memoria est. J Foecunda salium & ar uta libertas arata solet esse

missionibus. Quid enim elegantius , qvam ad omne argumentum sententiolam dictaque concisa, & veluti brevi fulgure micantia habereὸquid urbaniusquam omnium dieca , nectaque excipere improvisis salibus: & brevi nitidoque acumine semper intentum esse in

aliorum ineptiam λ sed innoxii debent esse isti joci, & qui non minus eum, in

quem dicuntur, quam caeteros qui audiunt,delectent.Nam quibus acerbitas inest quaeque multum ex vero trahunt, acrem sui memoriam relinquere so

694쪽

AD COR N. TA C. LIB. V. 6 lent.Etiam jocorum libertas,quae multum inter pares jucunditatis habet, insuperiores usurpata scurrilitas esse videtur magis quam urbanitas: ejusque saepe apud praepotentes in longum me moria est. Leverenter habenda est principum familiaritas. Saepe ex intim a1odalitate odium oritur.Nunquam sine reverentia cum majori versari debemus.Ecce Fusius Geminus Tiberii οὐ sensionem incurrit, quod eum acerbis facetiis irridere solitus esset. Tac. hic. Et eadem intempestivorum jocorum ferocia Atticum Vestinum Neroni Caesari alias carissimum ad mortem traxit. Tacit.I s--- Nec principes modo, & summa rerum capita, seu &caeteri honoris famaeque suae retinentes aegre petulantem istam jocorum licentiam sufferunt.'M. Cicero petula

tiori lingua plurimam sibi apud multos

invidiam concitavit. Plutarch. in Cis Petrus Philippi F. StroZius Florentinus Maranum Forojulii oppidum Au

695쪽

is o NOTAE POLITICAE striacis Principibus intorceptum Vene tae Reip. quinq; ac triginta aure orum millibus vendiderat. inod faetiam cum Petrus Aretinus , homo impietate &Lucianismo non minus quam libertate lingvae celebratus,in Italico quodam

carmine ut nulli parcebat traduxisset: Stro=ius illi significari jussit, famam

quam carminibus quaerebat, inventu- rum supplicio.Subornaturum se homines in ipsius necem, quos nulla cura nulla providentia vitaturus esset. Unde miser ille, qui Stroχium non plus minis terribilem,quam factis promptum no verat , adducto dometis suae ostio toto tempore quo hostem situ in Veneta ditione morari sciebat, nec pede extra limen efferebat,nemine quoque ad se ii tromisso.Credo ensibus & pugionibus pluere opinabatur.Deniq; & id obser vandu est,inter remissiones tantu animi jocis utendum. Nam in seriis & publicis negotiis aliorsi risum ciere scur xile eit. Cu Senenses ejecto Hispanico

696쪽

AD COR N. TA C. LIB. V. I, praesidio ad Gallos defecissent, missus ab eis est Florentiam Alexander Sans donius,ut faetiim molliret cives'; suos Caesareis ministris excusaret. Igitur cuCaesariani delictaSonensitim exaggera-

rent;Sansedonius nunc negando, nunc, minuendo, atq; varia arte excusando objecta, respondebat.Verum cumCae-

sariani nova subinde proferrent, & vi- . olenter urgerent his verbis:quid ad hoc

. respondebitisλquomodo excusabitis illudΘqua ratione istud defendetis ξ non . , vox adversiim eaSansedonio,nec silem tium,sed verba sua praepediens, & con- fusionis manifestus tandem in hunc se sermonem prorupit:quid malum i non satis purgabit nos,quod omnibus notu est,Senenses stestos esseὸ o dia Al noni GJcuser aul sapersi, che nes Sans flamo paties.sImo excusabit,unus extaesaria nis respondit , sed ea conditione quae t mente iminutis convenit, quos quia sui

copotes no sunt,catenis coercemuS ne

vel sibi vel aliis nocumento esse queant.

697쪽

s72 No ΤὰE POLITICAENOn erat oratoris,negotium tanti in limenti scurrili levitate tractare, & Rul- tam appellare suam civitatem, seque fa- tuum ostendere. Donec pauci es .J Ipsi Principes fa- .cinorum suorum nolunt authores videri.Sapientes,senatoresque juris & ae' iqvi consultos subornare, qui cupidita' itibus dominorum famulentur, minus )invidiosum est. Et inter illos sempererunt, quiba nulla ex honesto spes , & .. publica mala singulis in occasionem igratiae trahunturi Brevibus momentissumma vertiposcJ dixi ad lib.1.verb. cuncta mortalium iu- certa Orc.8c ad lib. . verb. princeps pro ferendi imperii incuriosus is alsistiteras sc J Eum colorem ο- hmnes seditiosi initio sceleri suo obdu- dicunt. Prava con silia, potentium in aulari immodicam superbiam , & nihil in Principe nisi nimiam bonitatem argu-

unt.

698쪽

AD COR N. TA C. LIA. V. 673' Mentes in laistoria illorum dolus o a currit, qui insierunt se in alienam famia: liam,& velut adoptant ipsi,ludicro plerumque intio, sed maximo regnorum motu,& periculosis turbis, Memora tur in historiaPseudo Alexander,unus . t &altemseudo-Philippi,Pseudo-Nero, Pseudo-Posthumus Agrippa, Pseudo

r Drusiis Tacit. his falsi in Anglia Ed

ardus & Richardus Reges, inter Ture, cas Pseudo-Mustaser, ante non multos

x annos Pseudo-Carolus in Hispania, &is denique qui se Caroli IX. filium in Gallia dicebat.Unum tamen & alteriam

si horum exemplorum merentur, Ut e.

plicatius recenseantur.Balduinus VIII. ex Flandriae Comite Constantinopol, tanus Imperator factus in proelio conii tra Bulgaros constanti fama caesus dis citur erum post annos xx.quidam rei divivum se Balduinum finxit. Igitur in f Flandriam cum hac fama venit & rara quadam oris gravitae,commemoratio': tione hominum rerumque priorum

699쪽

stemmatis totius notitia, etiam sag ces cautosque inducit.Desciscunt&as .

haerent passim, fastidio ctiam & contemptu feminci imperii; quodJoanna . id temporis,Balduini filia, rebus praeerat.Examinatus inquisitusq; planus ille

aJoannaeSenatu, mira confidentia & . ex ipsa fidem praestruens, Domi inquit, inclementiores cives , quam foris hO- .stes reperi.Tu me Flandri mater & ab ..trix rejicis,quem Graecia, Macedonia, Tracia advena excepit,coluit: ipsa ba baria,majestate verita servavit. At cnim

ubi delitui audite & casuum human hrum miserescite, si quid tanaen humani in pectoribus istis habetis. Capi' proe- ilio ad Hadrianopolim aBulgaris,ab iis ide in custoclia habeor, satis lenta & r

missa, isq; eo,ut effdglum etiam patue- .rit,& animo isto acDeo ducibus me liberarim. Cum ad meos propcro Vagd & erro in alios barbaros incido, igna- ros fortunae meae,& ab iis in Asiam tra .horac vendor. Heu miserial pudet,sed l

700쪽

, AD COR N. TA C. LIB. V. 67 vos narrare cogitis.Syri me habet,& in v ergastulum rumcum damnat.Ego Balduinus, Comes, Imperator qua manu sceptra tenui rastra tractavi, plures pers an Os: lonec aGermanis mercatoribus casti transeuntibus, quibus me aperui,

pretio liberarer. Ii me domum remisse': runt. Vos expellitis; ingrati, imemores

veterum beneficioru quibus avi vestri, patres, etiam tu atque ille a me affecti e- is.En senium & hanc canitie, quo re- ervati suimisΘpost tot fluctus scopulus reperi, ubi portum putabam: ipsa mea Joanna patrem non agnoscit,neComi'Mem cognoscat. Haec & plura disserensi magnitudinem vel fallacia tuebatur,Va- rio animorum motu, plerisque ad illum ainclinatis.adeo, ut nobiliti popularitaq; bona pars statim adhaeresceret,Comito Augustum salutarct, donec re jam praecipiti Joamia ad Ludovicum VIII.=FranciaeRegem supplices legatos mit-neret,utBalduini memoriam ab impuri nebulonis contage tueretur. Suscepit

SEARCH

MENU NAVIGATION