Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Ao Oc T. FERRARII Sed Grammatici Ardeliones sunt aliena invadunt, cin omnes disciplinas audaciam suam extendunt. Unusquinque enim scientiam, quam colit, Penelo pem esse dicit, bonas literas esse ancillas

ac famulas, eas Grammaticorum uxores

esse , vel contubernales. O miseram Grammaticorum conditionem , quos isti ancillatio tos faciunt,4 scaphio ac penso addictos tantum non in culinam detrudunt. Nec licere volunt iis saltem limis heram Penelopen contueri. O legem iniquam Quis autem unis vobis Penelopen addixit, & veluti confarreatione in manum convenire voluit Philologos autem qui cipii homines sunt, mingenui tanquam sacrosi intestabiles hoc matrimonio a re ultra Virtutem communem esse credebam, omnibusque patere aditum ad illam , neminemque excludi sed valeat lex ista duraque conditio. Dicam clara voce, ut me exaudiant. Cur proci nobilissimi contenti Pe- lope non estis, cur ancillas quoque sectaminiis sordibus caletis tonae literae vestrae Penelopes pedissequae sunt, Ostiae uxorculae liceat nobis sine aemulos tui, quid eas sollicitatis, waliena matri in anonia subsidetis Apollo Rex omnibus

silea at

572쪽

Sileant ergo quicumq; artem nostram ut tenuem, ac jejunam cavillantur, quae nisi disiciplinis omnibus fundamenta jecerit quicquid superstruxeris ruiturum est Quaeque scientias omnes beato quo dam vinculo complectitur, Lut ille vere pronunciavit necessaria juventae, jucunda senibus, dulcis secretorum comes , dc quae vel sola omni studiorum genere plus habet operis quam ostentationis. Sint cum Iaude Critici antiquarii sine Grammatici, dummodo qui omne aliud profitentur, nec nisi grandia minantur ne Grammatici quidem sint. Haec Beroaldus Plura adjicere in Graecarum literarum laudem parabat Hermolaus cum inistercessit Apollo,sicque ille conventus di missus est.

573쪽

DE CAUSIS PER EVN-tium literarum.

Ponquam discordia tetra Ferratos belli posses,portasst refregit. Postquam beatus hic terrarum angulus toto orbe bellorum rabie convulso ac lacerato , tanquam O limpi vertex diu Ventorum , ac tempestatum expers fatorum invidia eodem turbine correptus est. Postquam furiarum maxima classicum incinuit, rupta populis quies, juvitque desueta corda ac desides animos ad nartium decus accendereri non vanus metus incesserat, ne literae quoque ac disciplina eadem peste correptae fatiscerent , excussa pace , pacis quoque studia tollerentur. Neque enim convenire posse , aut in certum foedus coalescere credi par erat eum literarum professoribus belli foeciales tubarum sonitum cum miti doctorum vocera tympanorum pulsum cum aeris crepitu calamos cum gladiis cum clypeis codices castra cum Gymnasiis Lexedras cum tentoriis cum cathedra praetorium tormentorum vim cum disputantium voce : praetervolitan

574쪽

te ferreos globos cum ignavis dictis: densatas phalanges cum grege imbelli:

acrem militis vultum cum placido epheborum lumines rabiem cruore irritatam eum studiis humani ratis Urbicapum hominum occisorem Martem cum pudibundis Virginibus ad solum mucronis fulgorem misere trepidantibus. Et licet ingeniorum lusus ista inter se

comparaveru, ut literarum studium militiam, bellum diceret disciplinam, quod

utrinque labor ac contentio , utrinque sacramentum auctoratio . exercita tio, ac tyrociniuis hinc Centurionum,

illinc magistro tum saevitiari hinc fracta vitis in militis tergo , illinc flagellorum sonitu sci hinc inde gradusin classes , vi- pniax atque excubiae , corpus laboribus fractum , durae hiemes exercitae aesta res tu trimque stipendium ac laurea. utrimque gloriae atque immortalitatis cupido. Sed mirum quantum ista discrepent , quamque toto coelo distet militis ac studiosi ratio. Hic animos erudit, ille

corpora contrucidat hic bene loquitur, ille male agit hic calamum acuit, ille gladium: hic atramentum .ille sanguinem funditri hic cartis victura monumenta committit ille ferre mucrone in exangui corpore mortis dictata perscribit:

575쪽

V OCT. FERRARIIbit hic memoriam in aevum extendit, ille accelerat lethum hic argumentis ex pugnat animos . ille machinis Urbes diruit hic sontibus patrocinatur, ille etiami insontes necat hic leges perscribit, ille

tollit hic rerum causas naturaeque arcana scrutatur, ille violat hic secta, sacrorum.

que ritus disponit, ille faces delubris ad

movet, arasque ferro populatur: hic pudorem ac pudicitiam tuetur , ille raptast egremio matrum puellas media lucet minminuit hic ad salutem humani generis exsudat, ille ad perniciem hic orco fatisque luctantibus mortales eripit , ille donat hic ex contubernio mortuorum, quid deceat, discit, ac docet, ille inglorius est nisi magnam viventium partem in Acheruntis censum transcripserit e postrem o hic naturae interpres ac cust os est. ille carnifex. Una eademque opera Iani templum panditur,vi clauditur musarum delubrum, Deaeque imbelles, cum classi cum increpuit, demisso vultu velut val-

lis in altera visum parte lupum sublimi anhelitu fugiunt, aliasque sedes circum.

spiciunt. Nihilominus tanta est Imperii Veneti majestas, ac magnitudo, ut armis circum quaque strepentibus, atque ipso Io- bruto fulmiae gentes peIterrente sua

literis

576쪽

SATYRICA. 79Iliteris ac disciplinis quies constet ac veluti Homerici Hero es cava nube Deorum ope circumsepti in ipso praesti ardore inter volitantia tela impune versabantur : sic Gymnasium hoc divino Veneistae virtutis amictu circumdatum Martis rabie cuncta corripiente non modo extra teli actum consistit , sed armorum strepitum, quo cuncta Italia concutitur, noli exaudit. Itaque alto hoc otio, quod in proximo saevum Martis negotium gratius reddit, mollique secessu non Musas modo coleres libris indulgere vacat sed longos quoque somnos carpere, mirari magis quam metuere , ut nullus nisi hostis bellum sentiat, pacis bonum bella

horrida commendent. Quare dum caeteri arrectis auribus& hianti ore in tonstriis ni ac Pharmacopolis rumores Martis captant, saepeque castra, ac praesta mero delineantur,m super mensa debellatur hostis, nos istud agamus,& quid hoc anno ex Parnasso atque Apollinis aula novi Menippus asserat, audiamus , rumore Sisque senum morosorum omnes unius aestimemus assis. Ex ultimis Helicone datis narrabat Menippus proxima vindemia, qua licentia Autumnalis sacrificat Vacunae acin

ctiusque Apollinis state ac Parnasi in

cola

577쪽

cola resectas nectare doctorum mentes generoso amat novisque gloriae seminibus foecunda , literatorum ultrum

actum esse Iosepho caligero atque Adriano ut nebo Censoribus. Praeter summosJurisprudentiae Antistites magna seculi decora , ingens leguleiorum tu seba in tabulas relata , nec minor medico inrum suboles, ut plures jam medicos Me nippus fuisse diceret quam morbos. H rum maximus census opulentissimus.

Item Philosophi non pauci , sed quibus minor res erat: pauciores Astrologi itaque trepidi, ae spectantes, postquam Principes praedictionibus inquietati, tantum non singulis annis perire jussi fatis manum injeceranti eorumque praeconibus indixerant silentium magno in alienos annos inquirentibus. Eruduo. rum paucissimi, totquot Thebarum porta aut divitis ostia Nili. Praecipue ex Italia, quae harum literarum mater , ac propagatrix ea ultra Oceanum glacialem porrexerat,vix unum aut alterum repertum Menippus aiebat qui hoc censu censeretur. Id Apollinis animum altius commovit, cumque poste νra die Patres vocasset in Curiam, retulit, quod in extremis rebus fieri consueverat, viderent Coss. ne quid detrimenti Re j

578쪽

SATYRICA. 737Resp. literaria caperet, placuitque praeo sentis desidiae causas excutere, cur pulcherrima artes periissent, cur bonae literae silerent, earumque cultores turpem quaestum , atque illiberalem captarent, magna pars in pannis cinopia, non sine sua ac totius senatus infamia aegre famem pellerent. Primus rogatur sententiam Jovianus Pontanus Cos designatus austeri judicii mordacisque acrimoniae . qui divitiarum, inquit, cupiditas haec tropica instituit. Nunc enim Regibus Regumque siliis formosior massa auri videtur , quam quidquid Plato & Aristoteles , Demosthenes, uullius Graeci Latinique de

Iirantes finxerunt. Olim summum certamen inter Principes erat, ut Lipiliteris impensius imbuerentur, vel saltem eruditos domi alerent, unde sibi nomen ac gloriam compararent. Hinc lepide Lucianus prodidit, Dionysium Siciliae tyrannum ob morum diritatem apud inferos Chimerae alligatum eo supplicio solutum esse , quod doctos viros peejus liberalitate sublevatos constaret. Summum inquam certamen ubique sed praecipue o inae jam inde ab Augusti ac Moecenatis aevo in viris doctis . praecipue octis ditandis . ac promovendis.

579쪽

OCT. FERRARI tuendis Vix aliquis hac nota insignis septem colles, ac Moenia Martis attigerat, licet in curta poenula vilique centunculo, quae literatorum suppellex, cum ab eruditis heris conquisitores destinati ad diversoria, ad portas , in ipso itinere trahere molliter ad se xenia, & hospitium osterres, tantum non poenulam lacerare, gaudioque perfusos ad Dominorum liberalitatem ad mensarum sacra, atque hospitales eos, vel reluctantis coingere. Qibem non ea munificentia , largusque optimatum favor accenderet , ut totus musis incumberet, totaq; Decem bri vinum nesciret, non tam ut dignus hederis esset, quam ut contubernio Principum frueretur, adhiberetur procerum epulis, tolleretur eodem vehiculo, praetereuntium digito monstraretur, novo cultu refulgeret, nec de lodice paranda sollicitus esset, sed vitae commodis uberioribus magnae mentis opera securus

expleret.

Hanc laudem senescentem Leo ille MIenovavit, cujus aevo non inepte poeta dixit, etiam doctorum mulas lauic opipare que exceptas, effuso pretiosis tapetibus hordeo. Scilicet mortalium ille summus meminerat ab Cosmo, Laurentio

joribus suis Musas in splendorem asisertas

580쪽

s A. 7'9sertas tum Prytanaeum alendis eruditis Florentia excitatum nullam tunc bonis litetis artem quaestuosiorem, aut honoratiorem La sordidis natalibus Mobscuro loco viros doctos in Principium dignationem facile adscitos Per eadem tempora Aragonii Reges cum Medicaeis, Estenses cum Sabaudis , Vicecomites cum Carrariensibus, Veneticu omnibus certabant penes quos major literatorum numerus conspiceretur.&quae Aula plura octorum eapita in pompam ostentaret. Cum invidiosis stipendiis ab extrema Orbis parte evocarentur, cilli amplissimis Regiorum procorum praemiis sollicitati ad instat Homericae Penelopes omnium conditiones respuerent, tenuis. que fortunae cultum Aulae splendori magna pars ante haberent. Praecipue secutis temporibus cum Regum ille ultimus Franciscus L ditandis eruditis aerarium exhauriret, scientiasque ac disciplinas ex Italia in Galliam tanquam in Coloniam

ti an scriberet. Post ea tempora quae rerum conversio facta sit quid attinet dicere, inihil profuturo questu aures onerares Quis nunc Procerum, atq; Antistitum doctum virum curto asse licitatura Quis in Urbe solo literarum nomine aut dignitatem

SEARCH

MENU NAVIGATION