Epinicia Musarum, eminentissimo cardinali duci de Richelieu

발행: 1634년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

HEROIARMONDO RICHELIO

CARDINALI

S cra est magnarum Virtutum memoria, quam siue animis, seu marmoribus, vel codicibus inscriptam, ipsi hostes suspiciunt, aemuli laudant, omnes venerantur; rarissimi tamen sunt, qui longos saeculorum lapsus, acerbam praesentium inuidiam , dc otiosum posteritatis

iudicium sustinere possint. Est enim difficilis gloriae custodia, non modo apud praesentes qui inuident, sed etiam apud posteros qui eas in

3쪽

mendari monumentis quae cum vel paucissima, vel nulla prorsus supersint, beati sunt demum illi, quorum res eximie gestas, nulla se

uilis ingenij culpa detrivit. Etenim cum plerique omnes, quos in excelso Virtus fortuit que collocarunt, tam adulatione, quam veris

laudibus obruantur , vix est ut alij scribant quam qui vel metu, Vel pretio laudant ue quod

hominum genus veritatis semper incuriosum plerumque sterile , hoc tantum assequitur, ut aulicae seruitutis mendacia operose describat; adeo magna res est ingenuus scriptor, qui prouidae, iustaeque libertatis pertinax, nec illam turpi obsequio prodit, nec venali commendatione decolorat. Certo qui alienas virtut s bene laudat, suas facit, qu6dque Platonicos olim dixisse memini, simili prorsus conatu Natura Homerum effudit, quo Achillem, illum ut faceret, hunc ut diceret, vel maximi Regis testimonio, qui felicem eum praedicauit, quia parem rebus gestis vatem nactus esset. Tu quibdem . Eminentissime Cardinalis , quantum ad

4쪽

tus es , qui supra caeteros mortales tota dictisfactisque, toto terrarum orbe clarissimus, omnes hominus Virtutis tuae testes, nullum verbscriptorem inuenisti; Equidem eos operis magnitudo deterrere potuit ; verum maxima laboris pars confecta erat, quando nihil ad gratiam tuam fingere, nullo te probro demereri oportuit. Ingentia Vitae tuae decora in aperto sunt, publica in luce versantur, omnium Oculos subeunt, adeo ut historia tua, sola veritate

laboret. Quis tot Gallorum cladibus inclytam, tot inanibus olim Regum odiis ferocem Rupellam ignorati illa nominis nostri antiquissimos hostes euocauerat, quibus seederis rupti scelus,hac mercede placebat,si aut suis partibus

adiungerent, aut a nostris diuiderent. metuebant vicini ne caperetur, ipsi nostri tot bellorum materiam oppugnari,non eXpugiam volebant. Socii deserebant, hostes inuadebant, perduelles instabant, Rex diger, inops aerarium, annus pestilens, Britannica classis, Oceani AE-stus,potiundae spem adimebant. Tu praelio Anglos, Oceanum aggere, caetera impedimenta vel priuatis mutuoque sumptis opibus, vel cxcelsiae menti; consilio superasti. Premebat in- i vis Cafatim contra ius, fasque -

- . . . .

5쪽

deruiis, qua si potitus fuisset, Principum iura

imminuta, Italiae libertas oppressa, Pontificum dignitas profligata videbatur. Rex aduersum iniqua validus, nec Gentilitio decori, nec haereditariis tutandae Italiae, Ecclesiaeque exemplis deerat: verum fatigatum totius Europae victoria ad Rheam insulam exercitum habebat , Europae victoriam voco, quam Anglia

sensit, Hispania horruit, Germania timuit,ipia

Italia quae liberabatur, noluit. Adde occupatas praelidiis Alpes, paratos iamdiu hostes, Ciues semper infidos, audacter dicam, multa foris metuenda, plura domi , quae singula magnos impetus, & grauem spoliis militem morabantur. Sed praecipue anni tempestas, adeo ut ipsa rerum natura Gallicae virtutis impedimentum esset, nam Itali Hispanique minima momenta videbantur. Tu Regi proprios dignosque Natalibus suis animos gerenti iam que auita Regni exempla, & antiquam Gentis dignitatem reputanti, ultriueque iustissimae causae patrocinium suscipienti, omnia quae dici, quae fieri poterant, qua soles facundia proposuisti. Regis laus est,qui optimum concilium

quod fidelis limo animo dedisti gratissimo accepit, sortissimo porfecit. Nihil insidiosa Sa-

6쪽

baudi virtus, Nihil inimicae gentis fastus obstitit : ille montium angustias victus , hic ne vinceretur urbem obsessam turpi fuga reliquit ; quodque miserorum solatium esse solet, ambo solitis foederum artibus metum Issimularunt. Tunc vero & Ligures, & Insubres, ω Neapolitanos, quos domesticae proditio nobis eripuit, Hispanis dedit, liberare facillimum erat. Hostis pecuniae , Commeatus militum inops, etiam populorum odio laborabat : nos in summa rerum copia, Regem , Richeliumque, Duces sequebamur. Sed optimus Princeps, aequo fortasse iustior, orbis paci damno

suo consultum voluit , timuitque ne aliena usurpasse videretur,qui propria repetebat. Scilicet nos artes, nos scelera ignoramus, illi virtutem, & bellum. Interea varium multiplexque hominum genus, quod Religionis similitudo coniunxerat, in Aquitania res nouas aut moliebatur, aut expectabat. Atque illos quidem timor primo foederatos , mox inuidia aemulos, tandem potentiae metuendos,, ultimo securitas hostes fecerato armis, opibus, exercitu, urbibus validos, scelerum suorum maceria

delectabat; iamque proprios, Duces, iam. Senatum , iam Prouincias, Imperium, imperii--

7쪽

que insignia meditari. Maximi Principes, a

que Imperatores totos centum annos non dicam vincendae , sed irritandae insaniae consumpserant, tantumque sanguinis Callici emisum erat, quantum domandae Hispaniae satis supόμque fuisset. Tu magno, nullisque tacendo faeculis consilio, paucorum mensium spatio perfecisti, quod integro seculo summi Duces non potuerunt. Ipsa Criminum officina, antiquum Rebellionum sessimonium fidei se tuae commisit, e6que momento Regi subditos, Patriae ciues, Regno vires reddidisti. tam subitum tantae rei miraculum , infensum , numquamque, nisi dolis parem , inimicum terruit: ille ciuilis belli cruentas spes Indico mercimonio emerat, cmptas sinuli fraude fouebat; iamque futuri male sagax , nuperque iurati foederis immemor , maximi nominis Ducem in Italiam miserat, qui extinctam gentis dignitatem iactatis iape miraculis excitaret. Allobrogum copiae Alpes , Hispanici exercitus Cafatim, Germanica auxilia Mantuam cingebant; unius

in exitium Principis, qui hostibus suis adfinis cognatusque erat, nisi ambitio, dc alieni cupi ditas familiae iura violassent, tanto tot gemtium apparatu Italiae cladem, Ecclesiae ludibrium

8쪽

brium, Pontifici maxime seruitutem parari nemo non videbat: Sicilia latus cingit, Neapolis ceruicibus imminet, Mediolanum iugulum petit. Si Mantuanae ditiones superbae gentis imperio accessissent, illa communis terrarum patria, Iudaicae auaritiae praeda, Hispanicae crudelitatis spoliarium, Mauritanicae perfidiae victima fuisset Quid Romam loquor, ipsum Christi Vicarium quomodo habuissent,

atrocia maiorum exempla ostendunt , quae 'gentilitio crimine repetebant. Tu Callici Principis periculum , Calliae dedecus esse inteli xisti. Verum interclusa itinera , occupatae montium angustiς,Sabaudus notae,callidaeque fortitudinis, celeberrimus 3 Belgicis cladibus inclytus Ligur, fretusque popularium opibus, qui ex quo propriam libertatem vendiderunt,

alienam oderunt, Cermanicae denique legiones tot praeliis exercitae, coniunctaeque tot populorum vires, Regem, non animi, nec euentus,

dubium, sed quem eligeret ducem incertum anxiumque detinebant. aegre ab aspectu tuo discedebat, sed qui tantam belli molem regere , qui non modb coniuratis totius Europae copiis, sed etiam consiliis obsistere, qui euer-xere posset, alius praeter te non crat. Tu diffi-

9쪽

cillimam prouinciam tibi delatam magno animo suscepisti, maiore gessisti: superatae iterum te duce Alpes, urbs fortissima summorum in oculis Ducum cxpugnata, belli exitus, Mantuano sua iura , Pontifici sua dignitas , Italiae sua libertas constitit. Audacissima natio cum nihil timet,timida cum aliquid audendum est, oppidum munitissimum, moenibus, vallo Aastris denique sitis tutum , magna nostrorum gloria, maximo suorum dedecore reddidit . Quae omnia auspiciis primo tuis, deinde consiliis gesta sunt, postquam aulica quorHmdam factio, qui neque laudes tuas crescere, neque Hispanicas partes premi ferebant, te reuocauit. Odi, Eminentissime Cardinalis, illa ingenia, quae nisi adulando placere non possunt: ego certe seu viuendi consuetudine, seu vasto eruditionis commercio , humili hoc rdidoque Oppignerandi se modo itaque qui tuas tibi virtutes Vnum quod in vita tua peccasti, necesse cst

pariter audias. Si publicum illud excipias, quo Callos omnes devinxisti nec beneficio,

nec iniuria , me tibi obnoxium puto. Nam beneficium non merui, iniuriam vero nemini unquam fecisti ; igitur quae sentio vera, α

longe altior sum :, qui decora dixi,

10쪽

loqui, & seribere possim , assentationis odiique nescius quorum causas procul habeo: qui hactenus caetera omnia optime feceras, beneficia pessime collocasti. Nescio quos homines demereri voluisti, quorum s non dicam merita quod facillimum erat: sed spes licet improbas, sed vota quamuis superba superasti: pecuniam, fundos, dignitates, fortunam tuam, pei ne te ipsum inter illos diuiseras, & tamen ingratissimi mortalium, quia soluere non poterant, debere noluerunt. Hoc ipso momento quo rerum in Italia gestarum gloria nomini tuo ingentem famam circumfundebat, illi meditatum nefas in pernitiem tuam composuerunt; perfido quidem molimine , non tamen irrito, nisi Gallici Regni fata, Regiaeque suu-tis Cenius, nefarios conatus compressissent Iam aulae secreta inuaserant, iam scelesta odia quae sub vultu , sub osculo , sub pietate latebant, se se audaci insania prodiderant. Quod illis fidem aliquando habuisti,hoc primum est quod te peccasse probi non dubitant, quod etiam authoritatem addidisti, hoc secundum est. Sed tertium quod omnes indignantur, ViXillis nocendi potestatem abstuleras, cum Corum iniuriae memoriam tam facile abiecisti,

SEARCH

MENU NAVIGATION