Epinicia Musarum, eminentissimo cardinali duci de Richelieu

발행: 1634년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quam illi beneficiorum tuorum abiecerant. Existi mas fortasse etiam ex dignitate tua esse, ut beneficia quoque perdas; verum si tua non

interest ut reditura colloces, quia non compu- itas, interest illius saeculi, quo te posteritas vixisse sciet, ne debita bonis praemia, malis olim reddita moleste serat ; Quamcumque tamen illi scelerum struem aedificauerint, exeruit se supra ignobiles calumnias clarissima. veritas, transiliit facinorosi ambitus perfidos ausus, dc quidquid mala interpres opinio apud dementatam plebem traduxerat, Virtutum tuarum. meritum superauit. Scelerum vindex Deus.

quidquid ulcisci vel leui manu noluisti, plena,. grauique, ingratis rependit; Illis praecipuE qui

olim vitae tuae, nunc dc famae insidiati, men d cio moliuntur, quod parricidio non potuerunt. Agnoscunt omnes mecum illam piacularem bigam, illos tot scelerum Antesignanos, qui postquam apud nos flagitiorum usum fecerunt , apud alios artem docent; qui Regio Principi, qui Domino suo omnia dira fingunt, . quia sibi metuunt; metuunt autem quia meruerunt: quorum alter simulata pietate, alius vera insania, ambo stultissima ambitione famigerabiles, quia imperij curis exciderunt,

12쪽

quas magno dementiae suae indicio cone erant , ideo exteros secessus, saeuam in hostico absentiam, dc crudelem cum vastitate patriae reditum, optimo sed incauto Principi persuadent. Et illi quidem generosum & apertum pectus, fraudis dolique nescium, sed tectis eorum , Hispanisque , quas iunxerunt, artibus

penetrabile , pessimis hostilibusque consiliis

imbuunt. Veniet illa dies, quae voti nostri sum,ma est, cum digna Henrico Patre, digna Ludovico fratre cogitabit: tunc vero tot Regum soboles, tanti sanguinis, suique conscius, Zc

hactenus sola credendi facilitate nocens, malam, indignamque tanto rerum culmine mansionem auersatus ; furiosa coniurati Coetus

consilia danti bit, forsitan dc his hostiis vel proditae hostibus dignitati suae, vel publico Calliarum odio litabit. Prorsus satis seipsum

non amauerit, nisi satis illos oderit. Taceo ciuilia quae lugere quam scribere satius est, quaeque ipsi omnium malorum artifices de Fore fabricati sunt. Melioris causae tutelam propitium numen suscepit, eiusque praesidio ac consilio tuo, Regi maiestas, Regno securitas reddita ; quddque miraculo proximum ducimus, iusto ac necessario, quamuis tristi lugen-

13쪽

di que exemplo , compressa est potentiorum impune peccandi licentia, quam leges nostrae

semper quidem damnauerant, mores tamen nostri semper retinuerant. Inter tot ingentes curas etiam extinctam Germanici imperij maiestatem tutandam suscepisti, tandemque Lotharingiam,iam olim falso stemmate criminosam, nunc Regiis, quae fefellerat, foederibus ivsultantem, hostilibus, quas implorauerat copiis superbam, ad veteris clientelae famulitium reuocasti. Ultimo Nancaeum inhumanae fortitudinis urbem ea consiliorum tuorum ratione Rex coepit, cui parem si in aliis capiendis , adhibebis, certe magis Poetis qui laudent, quam militibus qui expugnent, indiges. Verum Epistolam non Hillariam scribo: exorietur aliquis qui rerum tuarum seriem non erubescendo apud posteros testimonio consignabit, qui earum dignitatem verborum splendore imitabitur. Ille tamen , omnesque Poetae quorum hoc volumine versus habes, ea tantum de te , virtutibusque tuis , scriber

possunt quae publica sunt, quae Gallia , qua Italia , quae orbis nouit. Equidem sunt haec maxima, sed quae post Regiam virtutem felicitatemque, Vel temporum momenta, Vel --.

14쪽

litum sortitudo , sibi vindicare possunt: illa

prorsus nesciunt quae tota tua sunt, stupenda

scilicet&numerosa sublimis inpenij tui opera,

quae nos longe purpura tua celsiora , longo quocumque fastigio maiora existimamus. Atque haec sunt tranquilla inconcussae mentis securitas , solers supra mortalem prudentia, nihil fortunae fide agere , venientem eXpecta-xe , postquam aduenit retinere, recedentem sequi, recedente denique, inuita, & irata frui Bella, pacem, Opes, gentium, nationum, populorum, flectere, mouere, versare, orbe tandem

toto ad libitum uti, sed iuste, sed sapienter, nihilque ferro petere, nisi quod iuri negatum est; haec sunt quae Historici Poctaeque quotquot

sunt ignorant. Tu vero, Eminentissime Mortalium, si posteris ut nobis consulere, si humano generi vacare lubet, concute diuinos caelestis animi tui motus, euolue arcanas immensi pectoris dotes , descende in abditos grauidae mentis recessiis , interroga foecundam consiliorum molem, utere denique te toto, per alia quot dies, indulge te tibi. prorsus quod Persarum Indorumque Sapientes docent, qui animam in se recedentem omnia &scire,&Conti re Naedicant , verum experieris. Etenim

15쪽

EpisTOLA. in anima tua virtutum omnium, in vita nego- .liorum, in ingenio doctrinarum orbem agnosces; ita quicquid fecisti quibus consiliis aliquando scribes. Fortissimus virorum, olim qua manu tot res maximas gossit, eadem descripsit. Tu illo dictis factiique non inferior

sola sedecim saeculorum authoritate tam nobili exemplo cedes, ipse quoque posteris simile

fututus exemplum. Certe postquam omnes non dico scriptores sed homines recensueris, neque teipso sapientiorem, neque prudentiorem optare potes, nec si optaueris inuenies.. Vale,Eminentissime Mortalium,&nos ama. GOMUN

16쪽

EMINENTISSIMO

CARDINALI DUCI

. . . .

nepti me in immo opinor obruunt e

sed tu quid illis obruis gestorum' multitudine ZSitire certe nec possunt, nec debent ; quas tu non mi aequam sol Asemnonis statuam vocales reddis, dum illas purioribus radiis tui fauoris Uergis.m qua quam referenda gratia longe impares, hoc tamen seu praestare possunt, quia vel Rex alias potenti mus, ut efflictim optasiit, conferre nequit; ni

mirum te natura monalem, immortalitate dona

re , ct meliori quidem iure quam suos Imperato- res Romani, quos illi demortuos dumtaxat in a-pubeosin referre consuerant ; A se vero his a-

grandi possi-

qMores, viventem, vigentemque lis re magnas euntem, caelo te iamdiu beant,

17쪽

tiamque famam verius quam Aquila flveis vinclis soluta Principis animam in Ablime ferunt, penna, quod ait Vales,metuente solui.In tuas laudes ire iam nunc cinc te Princeps in non est auimus: nimis augusta sunt, ut tam angurio

verborum gyro concludi valeant canunt eas Musarum tuba hu Epiniciis, ad qua tot Historiarum monumenta responsant, dum omnes disiimilibus vocibus , simillima sententiis dicunt, quanta Iapientia Gallicum orbem tempervi, quem multis ab hinc annis consiliis regis , exorna ge iis , oraculis firmas, miraculis itauras. bunt extra Regni cardines, oe omnia temporum statia posthrelinquen qua tu Lo Do ici Aj, Iusti, Victoris P Triumphatoris austiciis ad Rheam, Rupest m-que non minuου fortiter, quam feliciter egisti.Mares natum auere, perduellium vires attrita, trans Alpes bis lecta palmae, Nancaum nouissime receptum, qualis' quantus sis apprime loquuntur , cuius mens intra se velut in centro residens occultis rad is in m aniam, in Angliam,in Gemmaniam caer Batauiam tam potenter excurru. In hos ergo triumphos quos tibi uniuersus orbis 'decernit, patere Heres maxime ut tibi famulantes nos currum exornent , hac Divicia concinant. ndent Urbes non muros, Ad ciuium

18쪽

Ε p i s To L R. pectora laudensq. te populus venientem excipiet, Seu Deus immensi venias maris, & tua nautae, Numina magna Colant. Seu quocunque alio nomine places indigitari. αὶ te nunc Gallia Regni lumen ac columen, Socij protectorem, Regius Osdo Torquata militia sta-dorem, ora maritima utriusque maris Rectorem, Roma purpura decus, Francia Ducem ac Pa- rem'. nos te e usarum Tarentem in praesens esse volumus .quas tu tanta munificentia iamdiu cu

mulas, Visita Mnemos nes esse desinant f illis

unquam excidant a te in bueratos profecta beneficia. Luibuι qua memori mente persoluant, in promptu sunt Armande Genero ime 2 hac EPINI ci Α, qua illa tanquam serta e floriferis suis saltibus lecta, tibi Fautori ac Tutelari Genio consecrant. Utque olim in Cereris em cale -sia templo quicumque verni sores vel fructuae

ad pedes simulachri Dea fuissent appositi, in

tegri, vegetique per reliquum anni tempus durabant , Sic sterant Musa, ut hi partus ingeni, quos aris tuis velut mina de glebis apponunt, tuo potenti Numine nustam temporis omnia det rentistio sint perpessuri, excipiantque istos non modo prasinssculum,sed eis omne auum Oiratura posteritas. Vale. SC. D. GR.

19쪽

TYPOGRAPHUS LECTORI.

NE mirere, Lector, si nullam hic , nec rerum, nec temporum, nec personarum seruatam seriem vides: nam ut singula in manus nostras venere, ea praelo subiecimus. Si qui sua hic desiderari querentur, sciant da nos effugisse, quibus tamen secunda editione , quae breui locupletior prodibit & accuratior, faciemus satis. Hoc temonitum volui. Vale &fruere.

20쪽

. I M

E PINICIA MUSARUM.

RICHεziDEs Votum Patria , Spes ardua Regni, Francorumque ater mu Amor: quem diuite Diu Parturiens toto Natura laborat ab auo Non alias ausura parem e cui siemmate primo Splendida Nobilitas etiam sibi Lilia mEens , Heroas praemisit auos: Securus, H Ο N o R I sumptisubire parat, tum jante orona. Tu generosa Parens, tantaste cuia pomp/Dum lato aspicies, quo Solem, Gallia, vultu, Fama cane plaudent Populi, mirabitur Oisu.

SEARCH

MENU NAVIGATION