Aeliani De animalium natura : libri XVII = Ailianu peri zoon idiotetos biblia 17

발행: 1784년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

AELIANI DE NAT ANIMAL

Tndi homines elephantos jan aetate confirmatos facile compre- hendere nequeunt ; neque enim id facere possunt, neque tam grandes aetate permittunt; quare ad paludes fluminibus proximas venatores Profecti, eorum catulos tantum capiunt. Elephanti enim naturae proprium est, roscida Ioca et mollia amare, et aquam desiderare, ubi versari maxime studet, ita ut animal palus re n minari possit. Cum igitur eorum catulos adhuc aetate infirmos et teneros inde ceperunt , ciborum blanditiis et assentationibus eos ad parendum informant ac instituunt, blandiloquentiaque mansuefaciunt. Hominum enim indigenarum linguam elephanti i te uigunt. Breviter, perinde illos quasi infantes pueros alunt, partim omni . cura cultuque eos prosequentes, partim disciplinas tradentes; quae res edicat, ipsi ut ad obediendi facilitatem transferantur.

um triturae tempus est, et boves rin area circumaguntur, e demque manipulis referta est, ne boves spicas Comedant, nam

res eorum fimo bubulo illinunt; quam machinationem valde id neam excogitarunt. Hoc nimirum animal ab hujusmodi tetriodoris adipersione abhorrens, nihil, ne si fame quidem acerrima

promeretur, unquam ederet.

epores et vulpes indi hoc modo venantur. Canthus ad veni. tionem non egent, sed captos aquilarum, Corvorum, et in sum per milvorum pullos alunt, et ad venatum instituunt. Ne te imporem mansuetum et vulpem cicurem, carne appen 1a, ad cursum dimittunt; et mox immittunt aWes carnem eis, quam appetunt. adempturas. Illae igitur, quanta possunt celeritate et impetu, vel hanc vel illum consequutae, carnem sui laboris praemium et escam

desideratam sibi auferunt. Sic institutas ad praedam aves deinceps in montanos lepores et vulpes feras immittunt; quos illae itidem spe solitae escae persequuntur, et mox captos dominis adserunt. vi prodit Ctesias. Loco autem conis prius appensi e viscera capi xum eis in cibum permitti ex eodem didici.

Gryphem, Indicum animal, audio similiter quadrupedem, ut M leonem, esse; robustissimis item exsistere unguibus, leonum smilibus; tum dorsum ejus pennis indui nigris, anteriorem

poris partem rubris , alas vero candidis. Ctesias eos ait cervi eis pennas coeruleas et floridas habere, aquilino ore esse, et capite cujus in odi pictores fingunt; oculis autem igneis, nidosque in montibus facere. utque aetatis processu grandes non capi. ita e rum pullos conlprehendi posse. Bactri autem Indis finitimi eos illic auri custodes esse, aurumque e dete aiunt, et simul eo ipso nidos construere; quod vero auri in terram deciderit, Indos h mines auferre. Contra Indi eos auri quod vero quidem simile videtur) custodes esse ii ant, neque enim gryphus auri egere ἰsed eum ad colligendum aurum homines accesserunt, hos de pullis suis majorem in modum timentes, pro eis Pugnare; atque cum aliis etiam animalibus concertare, eaque facillime vincere; csntra autem leones et elephantos nou stare. Indigenae, quod

672쪽

LIB. III. CAP. XXVIL - XXX. 4s

ab huiusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu profici scuntur, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi gryphes versantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est. Quocirca aurum venari studentes mille aut bis mille armati eo perveniunt, simulque ligones et saccos adserunt, flentem lunam observantes. Quod si gryphes fallant. duplicem commoditatem adsequuntur; quod et eorum vita ab illorum atrocitate servatur, et simul aurum domum avehunt; ubi auro purgato ab iis, qui hanc artem callent, ingentes sibi pro perieulis opes comparant: sin in furto deprehendantur, perierunt. Domum autem non nisi triennii aut quadriennii intervallo, ut

audio, revertuntur.

CAPUT XXVIII.

Caput marinae testudini abscissum non continuo moritur, sed et videt: et si ante oculos ei manus obversetur, illos claudit i et paulo etiam propius si manum admoveas, mordet. Longe lateque fulgorem ejus oculi iaculantur: quorum pupillae candidissimaeae splendidissimae cum exsistant, eruuntur, ut vel auro includantur . vel monilibus imponantur: quamobrem mulierum admiratione plurimi aestimatitur. Nascuntur autem hae tumidines, ut audio, in mari rubro.

CAPUT XXIX.

Gallinaceum exoriente luna quasi divino quodam spiritu amatum

bacchari, atque exultare ferunt. orions autem sol ipsum nunctuam fallit, tum vehementisti me vocem contendens semet magis magisque cantando Uincere conatur. Latonae in amore e

aiunt, et quod ei adfuerit gemellos felici partu enitenti, et quod etiam nunc parientibus adsit, et faciles partus emciat. Matrice gallina extincta, is ipse incubat, et pullos ex ovis excludit; actum res admiratione digna) silentio utitur, quod sane sibi conscius sit se muliebre munus obire, et parum viriliter facere. Quod si cum altero pugnans vincatur, idcirco non canit, quod ex illa mala pugna spiritus fea ti illi vocem supprimant; cuius offensionis verecundia confusus sese occultat. At si ex certamine victoriam reportarit, superbus est, et cervice erecta simul et cantus contentione intoIenter effertur, et triumphanti similis est. Illud item in eo mirificum, cum limen intrat, tametsi superum altis limum existit, is tamen sese inclinat; quod quidem ipsum superbia inductus facere videtur, ne videlicet crista uspiam offendatur.

CAPUT XXX.

Cuae nationis aves vehementer monedulae amant; quod quidem eas saepe in perniciem inducit; idque accidit hoc modo: Cum

enim quis monedulas venaturus est, talia machinatur, ut, eas

ubi noverit cibaria inquirere, et in quem locum gregatim congregentur perspexerit, ibi pelves olei pellucidi plenas uisponat: curiosa belle avicula eo prosccta in vasis labro considet, et simul sese inclinans suam ipsius umbram despicit; et quod existimet aliam se monedulam videre, ad eam ipsam festinae descendere; eoque ut est delapsa, olei tenacitate circumfusa, sine laqueis, sine retibus constricta tenetur.

673쪽

AELIANI DE NAT. ANIMALS CAPUT XXXI.

mepharatis duos dicunt prominere exsertos, quos alii dentes. M alii eornua vocant ι singulis pedibus numero quin me digitos indivisos, leviter aue discretos, ex quo fit ut animal lit millime ad natandum habile; et anteriora crura posterioribus longiora habet; huic sub armis papillae existunt; at pro muscide, tanquam manu, vel etiam commodius utitur; lingua etiam ei bene exiguavit; fel autem non ad jecur, sed ad pectus sintestinum) situm habere dicitur. Biennium gerere uterum audio; alii non tam diu, sed sesquiannum tantum ventrem ferre aJunt. Anniculo quidem vitulo aequalem pullum edit, qui statim, ut natus est, ore fugit. Cum libidinis furore ardet, incursu parietes evertit, et palmas prosternit, similiter atque aries, frontis vi atque impressione. Aquam nitidam non bibit, sed postquam conturbarit, turbida potione delectaturi idcirco somnum erecto corpore capit, quia ei esset operosum decumbere, simul et deinde a cubitu exsurgere grave. Eius aetatis flos est sexagesimus annus. Hyemis et frigo is impatiens est Ad ducentesimum annum vitam producit.

CAPUT XXXII.

Pecuariae Indorum quales. sint, operae pretium est intelligere. Οὐes Indiae et capras ad maximorum magnitudinem asinorum audita accedere: quatuor foetus cum plurumque pariunt, tres Vera eum minimum; iunquam enim ibi neque ovillum pecus, neque eaprinum tribus minus edit. Caudae ovillae Iongitudo ad pedes usque pertinet ἰ caprinae vero in eam procedit longitudinem, ut terram prope contingat. Idcirco eas Pastores ovibus, quae ad pariendum idoneae sunt, abscindi int, quod tum sic facilius ineantur, rum ex earum adipe oleum exprimatur. Arietum quoque dissecant caudas, atque adipein extrahunt, et iterum consuunt; eatenusque deinde se tio conjunctissime committitur, cicarescis ut ne tenue quidem vestigium appareat.'

CAPUT XXXIII.

Λ lexander Myndius dolore et molcstia, cibique inopia, a ch maeleonte ad hunc modum serpentem assici ait: Mordicus stilieet illum bene latam femicam et validam tenentem, ad Uersa fronte conversum contra hostem serpotirem venire; serpentem vero, quia festucae latitudinem circiam plecti hiando non possit, chamaeleontem dentibus configere non posse, itaque hunc ab ipsa confici exedique nequire; membra enim ut illius reliqua serpens mordeat. nihil tamen proficit, quod tanta nimirum pellis firmitate et robore exsistit, ut serpentis morsus prorsus non sentiat.

T eonis cervix non multis vertebris. sed unius duntaxat rigida ossis perpetuitate conliat. Si quis leonis ossa concutiat, ignis ex his elicitur; medullis autem carent, neque enim fistularum modo cava sunt. Nullo anni temptare a coitu abstinet. Foetus ei intra duos in enses perficitur. Quinquies parι t. primo catulos quinque edit, secuna a partu quatuor, deinde tres, tum hi nos, postremo unum. Catuli a partu recentes exigui sunt, et caeci, similiter ut canum catulit duobus verti post partum mensibus ingredi incipiunt. Iam quod in sermonem hominum venit, fabula est, eos vulvam dilacerare. Cum fame tenetur, summo cum periculo

D in

674쪽

LIB. Iv. CAP. XXXIV. XXXV. XXXVI.

ei oeeurritur; postea uero quam cibo impletus mansuescit, o simul ludieris delectari fertur. Nunquam terga vertit in fugiendo, sed se ii sim pedetenti inque se recipit, cum fremitu contra intuens. Ut vero aetate processit, ad stabula, tuguria. et pastorum subterraneas casas proficiscitur, et quidem merito, uani ad montanas

praedas persequendas jam infirmus est. Ignem exhorrescit. Ex his quicunque eorpore contractior, et hispidiore juba est, ignavior et imbecillior est; qui vero procerior, piloque recto et simplici, generosior, et madori robore animi praeditus. Porro leonum genus adeo avide cibos helluatur, ut solida membra deglutire feratur. Expletus vel triduo, vel quoad primi cibi sensimeoncocti sint, nihil saepe edit; modica autem Potione utitur.

Dovem licet mansuetum, non facile tamen illius, qui sibi stim M los admovet, oblivio capit; at injuriam animo ac memoria vel longissimo intervallo continens vindictam sumit. Nam eum est sub Jusum missi is, torrisque constite us, quodammodo similis est homini in vincula conjecto, et se quietum tenet; ut vero solutus est, alias ad bubulcum versus pede suo feriens, aliquod illius membrum contrivit: alias saepe in cornua incitatus, imp tens illum interfecit: cum tamen in ceteros subito mansuetus ex sistat, ac quietus in stabulum ingrediatur; neque enim serus iueos exsistit, qui iram sibi non movent.

CAPUT XXXVI.

Tndorum regionem historici permulta proferre venena, et pIantas perhibent; e quibus partim saIutaria sunt contra morsiis sese pentum, partim morti sera. Cujusmodi est porphyrus serpens dodrantis magnitudine; colore accedente ad purpurae saturatae simia litudinem; capite vero plusquam niveo, et lacte multo candidiore. Loeis Indiae calidissimis reperitur: et mordendi ideirco potestanest nulla, quod dentium expers sit; ergo hac ex parte eum quasi mansuetum dicere possumus, non item ex omnibus partibus; nam ejus vomitio si quod vel hominis, vel alterius animalis attigeri

membrum, totum computrescat necesse est. Idcirco eum captu ina cauda ex arbore suspendunt, ut illi caput ad terram Uersus propendeat; tum sub ejus os vas subjiciunt aeneum, in quod ex ejus ore guttae redduntur, quae Primum ut deciderunt, continuo co crescunt, et condensantur adspicienti ut amygdalinae lachrymae speciem praebeant. Ab eo extincto vas removetur, in cujus locum alterum etiam vas aeneum supponitur, in quod saniosus liquor, aquae similitudinem speciemque gerens, ex jam mortui ore serpentis defluit, similiterque hic intra triduum concrescit; Eorum tamen uterque colore differt ab altero, hic nigerrimus est. illae primae ruttae electri similes sunt. Ex iis igitur si cui magnitudine sesami in cibo potioneve detur, acerrima primum convulsone percellitiis , deinde ei oculi pervertuntur, cerebrum per nares expressum delabitur, sicque ille miserabiliter quidem moritur, sed tamen celetriter; sin quis sesamo minus ex illis sumpserit, non continuo is quidem moritur, ex malo autem non evadit, sed cum mora extinguitur. mod si ex eo ipso nigro, qui ex mortuo

jam serpente defluit, sesami quoque magnitunae quis comederit.

675쪽

a AELIANI DE NAΤ. ANIMAL.

suppuratus ex tabescit, annique intervallo consum Itur; plerique eorum in biennium processerunt, paulatim tu orientes.

Ctruthio magna etsi permulta Ova parit. non tamen omnia ad frugem perducit, s ed foecunda ab in foecundis secernit, inimiumque frugi seris incubat; simul et ex iis pullos excludit, et si filitate assem eis ipsis editis pullis alimenta praebet. Q bod si quis eam insectetur, volando effugere nequit, sed duntaxat, explicatis alis, gressu ipse effupere aggreditur: propior facta ut capiatur, Ol vios lapides sic pedibus retro versus tanquam funda jaculatur.

Cbnscientia vel suae infirmitatis, vel sui corpusculi exiguitatis,

passeres in ramorum cacuminibus, modo ab iis sustineri queant, nidos contexunt, saepeque numero ea machinatione sbi factas a venatoribus insidias declinant; cum eo propter rami t nuitatem adscendere non queun r. i

Iulpes in exsuperantiam infinitae tum malitiae, tum fraudis

progreditur. Cum vesparum domum vespis refertam viderἱt, ipsa quidem a caverna sese avertit, et aculeorum vulnera vitat ἔin eam vero immittit caudam valde hirsutam et prolixam, eaque vespas concutit, quae ad pilorum densitatem accedunt: cum iis autem referta sit cauda , eam vel ad arborem, vel ad parietem, ad maceriemue allidit ; itaque multa caudae attritione his extinctis. in reliquas invadit, perindeque eas ut priores interimit: quando autem animadvertit sibi omnia tuta fore. seque ab aculeis liberam esse; nullo jam murmure turbanda, nullos Iam metuens aculeos, os in vesparum domum immittens, vorat.

anis calva nulla ossea commissura constat s sed ossis perpetuitate

continetur. J Cum se silurimum currendo exercuit, multo eL fusiorem ad res venereas exsistere ferunt. Cumque multum aetate processiti ei dentes hebescunt, nigrique redduntur. Tanta narium exsistit sagacitate, ut nunquam tostam caninam Carnem, nedum etiam varietate condimentorum fallacissina temperatam gustet. Tribus, nec pluribus, morbis laborare solet, angina, rabie, poda-ora; cum homo interea sexcentis morbis sit opportunus. Quoscunque autem a rabioso cane morsum fuerit. perimitur. Pomquam podagra tenetur, perraro ex ea convalescit. Ad decimum quartum annum vita ei producitur. Nam quae de Argo Ulyssis traduntur, Homeri figmentum videntur.

Darvulariam quarundam avium Indicarum natio in exceIsis et praeruptis monti hiis nidificat, quarum magnitudo accedit ad ovum

perdicum, sandaracae colore est. lndi sua lingua dicaetum so Ient nominare: Graeci, sicut audio, dica eum. Eius stercus si quis milii magnitudine sumpserit in potionem di lutum, ad uesperam morietur. Mors somno suavi similis est, et doloris expers, quem poetae λυσιμελη fartus diis alventem J et zβληχρον smollem J n minare solent; ralis enim a dolore libcra. atque iis qui mori frudent. ideo suavissima est. mamobrem mmmopere Indi id adi qui strident, ipsum enim malorum oblivionem existimant inducere. Diqiij eo by Coral

676쪽

LIB. IV. C A P. XLI. XII. XLIII XLIV. XLV. 63

Quod quidem ab Indorum rege muneri missum rex Persarum omni

hus retrus antefert, et adservat, insita abilium malorum remedium,

si quae necessitas obveniat; neque apud Persas quisquam aliusquam rex id habet, et regis mater. Couferamus igitur cum hoc Indico Aegyptium illud pliarmacum, utrum utri sit praeferendum i

Aegypt m utique uno tantum eodeinque die lachrymas arcere et Compescero .Poterat. Indicum vero aeterna oblivione delet mari: illud mulier donabat; hoc largitur avis, vel potius per hanc mi nistram natura, ut gravisti in is vinculis hominem occulte absolvat.

Quare feliciores tantum Indos id possidere ajunt, ut, quandocumque eis libuerit, hujus cortioris veluti carcere Iiberari queanta C A P U T XLII. . - Λ ttagenae avis meminit etiam Aristophanes comicus in suis AV1-- bus. Loquitur haec nomen suum, qua potest voce et dςcan tae. Idem meleagrides, quas vocant, facere a junt; seque Mcle gro Oenei Cio genere conjunctas expresse testari. Fert enim fabul/, quaecunque MeIeagro juveni sanguiqe junctae erant, cum Propter illius casum Iachrymis et intolerabili luctu se ipsas conficerent, nec ullam adrnit terent consolationem: eas, diis misertis. in hasce aves mutatas enor atque in his aWihus simulacra quaedam et reliquias veteris easus superesse, unde etiamnum cantent Me leagrum , et pariter illi se cognatas testentur. Quamobrem qui emὶque deos, praecipue vero Dianam venerantur, his avibus in

ei bo religiose abstinent; cujus rei causa cum aliunde, tuni a Leri insulae habitatoribus potenda est.

Iaee etiam de formicis audivi. Tanta seduIitate ad opus se eo' o seriint, idque absque ulla excusatione. et praetextu, quo solent in ne noctes quidem in suo opere cessent, momst pIena lana, Pec Nero, quemadmodum homines, inertiae sug ς' que laborandi excusationes praetendunt. Quid enim inertium dierum multitudinem commemorem . neeesse est λ Indicta sunt

Dionysia, Lenaea, Chytri, Gephyrismi; alia Spartam sunt trans lata; alia Thebis recepta; quin singulis etiam urbibus, mille di rum inertissimae segnitiae non apud barbaros solum, sed etiam apud Graecos indictae sunt.

Λnimantium naturam non omnino intractabilem esse, sed velo maxime feras heneficiorum, quibus afficiuntur, meminisse restantur in Aegypto feles, ichneumones, crocodili, accipitres. Capiuntur enim illae blanditiis ciborum, et ita cicuratae deinceps mansuetissimae permanent; nec unquam mali aliquid in i II os, quorum beneficia senserint, moliuntur, postquam te inel naturae ipsa. rum feritas remollita fuerit. At homo ratione et prudentia praeis ditum animal, et Verecundiae ruborisque compos, non dubitat veteris amicitiae ius violare, quem amabat oditio, et credita sibi areana in perniciem ejus, qui crediderat, utcunque levem ob causam effutire.

Quod de leone Eudeinus dicit, admiratione dignum est: hoc ipsum ejusmodi est. Juveni venationi dedito, quique cum

animalibus maxime seris una vi vcre Puterat, cicuratos ab aetate Diqiij eo by Corale

677쪽

tenera eontubernales convictoresque fuisse, canem nimirum, udi fam, et leonem: eosque primum et pacem inter se servasse, et amicitiam recte coluisse, refert Eudemus. Deinde cum canis alia uando et ursa inter se colluderent, et ludicris morsiunculis eo ictarentur, ursam repente ad seros inores revertisse, et canem

simul invasisse, et ventrem misero unguibus indignissime distraxi sese, eumque dilacerasse; cujuς atrocitatem facti Ieonem indignatum, et canis tanquam socii desiderio motum, et perfidiae ursinae odio quod foedus illa fregisset, et amicitiam institutam violasset inflammatum, justa et merita iracundia contra ursam et exarsisse, et ab ea pares poenas, quibus illa prius canem affecisset, repetiisse.

Ita non solum, ut Homerus canit,

Pro is interdum prolem superesse parentis Gndictae ς sed quemvis amicum ultorem relinqui, lucrum videtur e quod velio bestiis jam dictis natura monstravit; eε tale quid etiam de Zmnone et Cleanthe sertur. ,

Naseuntur in India animalia magnitudine qua canthari, colore ruboo, cinnabari proximo, pe bibus Iongillimis, tactu mollia. Ea, in arboribus, quae succino manant, Vignuntur, et earundem fructibus aluntur. Indi liis captis expressisque puniceas vestes e teriores interioresque tingunt, et quicquid aliud eodem colomin fieere libuerit. Huiusmodi vestis etiam Persarum regi mittitur. Mirantur enim eam Persae, et suis vernaculis pulchritudine pre tioque anteponunt, auctore Ctesia: nam vel celebribus illis Sardianis floridior ac splendidior est. In eodem Indiae tractu, ubi canthari jam dicti, cynocephali etiam nascuntur, suibus a facie et corporis specie nomen inditum; Inam caput caninum I cetera fero. humana habent, et vestiti pellibus ferarum ingrediuntur. Justi sunt, hominum nemini molesti aut injurii; non sermone, sed ululatu sonant. Indorum tamen linguam intelligunt. φnatione animalium ferorum vivunt, quae, ut sunt celerrimi, facile eonsecuti interimunt, et frustatim diuisa non ad ignem, sed ad

solem assant. Capras etiam, et oves alunt; ut ex lacte potu fruantur, sicuti ex seris cibo. Horum inter animantes rationis expedites non temere mentionem feci; articulato enim, discretoque, at humano sermone non utuntur.

CAPUT XLVII.

1 utea nulla nita re quam herba, symphyto nuncupata quae r dix magna disticultare et repeririar et e ditur) nidos constret eosque vi tu . et lana substernit. Et femina quidem ita vocatur; mas autem viren, vitae munerum sciens est . simul et aptus ad quidvis distendum, ideoque et laboris in diicendo, cum captus fuerit , patiens. Hieme libere volans non conspicitur; aestivo autem solstitio apparet; et oriente Arcturo sidere eo, unde huc

venerat, revertitur.

aurtis animo incitatus eo impetu cornibus appetit, ea impo tentis animi effrenatione fertur, nihil ut eum , noque bubul eus, neque metus ullus reprimere queat; atqui eum quidem ipsum Diqiti eo by Corale

678쪽

LIB. IV. CAp. XLIX. L. LL LIL

tonio sistit, atque ab impetu continet, si dextro genu filo fascia

deligato ad eum accesserit.

Dantherae digiti in anterioribus pedibus quini, in posterioribus - quaterni. Femina viribus mari praestat. Quod si imprudens

herbam venenatam, quam pardalianchum saconitumJ vocant, deis gustarit, remedium hominis excrementum sibi aliunde compara atque incolumis evadit.

Pilis equi in gena inferiore ea rent; propterea Apelli Ephesio hoe in equi pietura neglectuin reprehensionem attulisse ferunt. Alii mon Apelli hoc accidisse, sed Niconi a junt, cum scientissime ceteras equi partes pinxisset, hoc unum obiecium fuisse.

Λ silum maximae muscae similem esse ferunt, robustum et bene compactum, habere quoque aculeum validum ex ore appen sum, sonumque bombi instar edere. Tabanum autem similem via deri muscae caninae, bombumque talo majorem edere, aculeum vero minorem pollidere.

Cylvestres asinos equis magni rudine non inseriores apud Indos Q nasci aecepi; eosque reliquo corpore albos, capite vero purpu reo, oculisque cyaneis esse; cornuque in fronte gerere sesquicubiti Iongitudine, cujus inferius album, superius autem Puniceum, medium vero plane nigrum sit. Ex hisce variegatis cornibus Indos bibere audio, nec tamen omnes, sed potentiores, cum Perinterstitia auro ea circumfuderint, et veluti armillis quibusdam pulcrum simulacri brachium exornaverint. Ex hoc cornu bibentem lib insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum convulsionibus corripi, neque sacro morbo tentari, neque venenis

ullis necari serunt; quin etiam si quid prius pestilens biberit, tum

id evomere, tumque ad sanitatem redire. Cum autem ceteri astani, quibuscunque in terris snt, tam domestici, quam sylvestres, tum cetera soli peda animalia, talos non habeant, neque set in jecore, ut ferturr asinos Indicos cornigeros Ctesias loquit talis primum, iisque nigris, praeditos esse, eosdemqtie si quis conse gerit, interiora quoque nigra deprehensurum esse; neque selle eos

carere; neque modo corporis velocitate longe multumque ceteros asinos superare, sed et velocitate eadem multo equis et elepha tis praestare. Cum autem in viam se dederunt, tardius Primo ingrediuntur; dein do paulatim tantum confirmantur ad conte dendum iter, eos quidem, juxta poetae dictum, ut adsequi nemo possit. Postea autem quam feminae pepererunc, paries circum pullos a partu recentes stimma custodia versantur ἔ eorumque cor . morationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum a venatoribus Indis invaduntur, pullos suos adhuc teneros et aetate infirmosa tergo suo pascentes habent, ipsi vero pro eis propugnant, et contra equites audent venire, eosque cornibus ferire. Tanto sane hi robore ex simini, ait hii eis ut obfistere quear, quin stilina vel concedat, vel, si non cesserit, frangatur. aut aliter alteraltu, et evadat inutile, et perdatur. Equorum etiam incursu latera discerpunt ac lacerant, ut Viscera enundantur; ex quo fit, ut ad Diqiij eo by Cooste

679쪽

AELIANI DE NAT. ANIMAL

aeos equites appropinquare valde metuante appropinquatio enim capitalem ipsis pariter et equis mulctam miserabiliter infert. Pergraviter calcibus pugnant. Eorum morsus eatenus acerbi res ex- si maiir, ut quicquid comprehenderint, funditus diripiant. Ex his qui sunt confirmata aetate, vivos non ceperis, at jaculis et sui tris p imuntur; atque hoc pacto depraedati eorum cornua Imdι , ut dixi, exornant. Carnes eorum, quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.

Dationis expertia an Ithalia naturae dono numerorum rationem tenere, etsi eam non edocta . Eudemus affrmat; quod quiadem ipsum Libycorum animalium testimonio, quorum nomen non explicavit, comprobat. Quae autem dicit, haec sunt: Quod ceperint in undecim partes dividere, et decem quidem edere, um

decimam aurem cuicunque tandem relinquerer cur vero eam tamquam decumam relinquant. consi eratione dignum est. Mirum igitur videri debet bruta animalia sua sponte nullo docente num xandi scientiam percipere, et unitatem, binarium, ac reliquos deinceps numeros suo ingenio scire; hominem autem rationis Participem, non nisi vehementi cura, assiduo studio, ac nonnunquam ne muIta quidem verberatione numerorum vim, cognitionemque comprehendere posse.

C A P V T LIV. Quod Aegypt i de aspide dicunt, id libenter sapientiae studiosi

in audiunt: in quadam Aegyptiorum praefectura, ab Hercule, Iovis filio, denominata, formolum puerum ut Aegyptii formosi esse possunt anserum custodem, ab aspide mirifice adamatum fuisse: quod puerum dormientem aliquando praemonuerit de inodi;s structis ab altera fera, quae ei juncta erat, rivalitate, ut ita dicam, aliqua contra puerum propter coniugem aspidem ; illasque dum maritus ejus moliebatur, puerum exporrectum aspidi fidem adhibuisse, et insidias declinasse. Equo sermo item Homerus tribuit: aspidi natura, quam nullae morantur leges, ut ait Euripides. ,

Cum camelos quinquaginta annos vivere percepi, tum Bactri nos ad centesimum annum: tum mares, ut pugnaciores sint, a Bactris populis castrari; ita, petulantia excisa, masori robore esse: camelis etiam feminis vulvas ferro aduri; ut partibus illis, quae ad furorem libidinis incitant, adustis, ad bellum aptiores exsistant.

Vitulum marinum Eudemus ait in hominem spongias piscari so-

litum amore flagrasse; eoque, ubi subterranea Petra erat, ex tra mare progressum cum spongiatore rem habuisse. usiod autem, Cum is spongiatorum maxime deformis esset, vitulo formosissimus videretur . nihil forsitan mirum videri debet; cuiri saepenumero homines in mulieres turpissimas, pulchrioribus neglectis, amore

inflammentur.

CAPUT LVII.

Λb hydro percussum statim odorem teter imum reddere narrat Aristoteles; ex eoque quod tam male oleat, neminem ei ap- Propinquare posse. Idem quoque ait eundem percussum cum

680쪽

LIB. IV. CAP. L IT LIX. LX. LIB. U. CAP. I. sp

oblivione circumfundi, eiusque oculis multam caliginem ossundi; tum rabiem et summum tremorem eidem exoriri, tertioque die perire.

denas avem significat, non, ut quidam putant, vitem. Hanc Aristoteles palumbo majorem, columba minorem facit. Hinc in Sparta etiam, ut audio, oenado therae quidam vocantur Porro Circe avis nomen fuerit, a circo tum genere, tum natura disserentis.

A vis, Cui cyanus nomen est, natura sua ab hominum consuetudine abhorret, urbanas commorationes et domos Odio pere quitur, locorum etiam agrestium ubi homines versari soleant insole s est; eis vero locis, in quibus est ab hominibus solitii do, et montium jugis . et praecipitiis delectatur. Non continentem, non insulas . hominum frequentia habitabiles, in amore habet ;Scyro, et si qua est ejusmodi alia sterilis, et ab hominibus inops.

delectatur.

Cpini aves in posterum longissime providentes hominibus ad re- rum futurarum conjecturam sapientiores sunt. Etenim hyemem futuram praesentiunt, et nivem Praenoscunt, et multa cautione observant, ne iis opprimantur; itaque earum acerbitates metuentes, tanquam ad asyla, sic ad loca nemoribus frequentia confugiunt.

Terram Parianorum et vicinam Cyzicum aves adspectu nigras incolere ferunt. quae figura eorporis et forma accipitribus similes esse videntur: eae usu carnium cum se abstinent, tum in omni victus ratione se continent; eis enim ad cibum semina satis sunt. Cum autumnus esse coepit, Ilium gregatim advolant. Eas autem idcirco Memnonidas vocant, quod retia ad Memno vis 1 pulchrum pro fieiscantur. Id eni in vel etiam nunc a Troadis i colis in honorem Memnonis Aurorae filii conditum ibi fuisse ducitur; atque Memnonis quidem cadaver ex caede a matre in sublime raptum, et in Susa illa Memnonia tantopere decantata ex pomtatum fuisse, ut humatione assceretur . eque dignitate illius exsequiarum justa ei persolverentur: illud vero cenotaphium esse. Aves igi mr Memnonis gentiles quotannis eo proficisci, ibi quo primum in contrarias partes distrahi, deinde pugnam committere, eamque summa contentione tamdiu pugnare, dum ex his media pars pereat, altera vero victrix redeat, unde discesserat. Quomodo autem, et unde haec accidant. philostiphati, nec mihi libet , neque etiam vacuus sum ad scrutanda naturae abstrusa atque abdita. Hoc quidem funebre certamen ab hisce avibus quotannis ad honorandum Memnonem, Aurorae et Tithoni filium . peragi dixerim; Graeci vero semel duntaxat tali honore Peliam. Amary ccum, Patroclum, et Achillem Meninonis hostem dignati iunci Duili od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION