Aeliani De animalium natura : libri XVII = Ailianu peri zoon idiotetos biblia 17

발행: 1784년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

AELIANI DE NAT. ANIMAL

leniter abstergebat. ae complanans rugas demulcebat; cum estque in mensa convivebat , humaniter et apte comedens. Onoma chus Catanae tyrannus, et Cleomenis filius etiam leones habu runt convictores.

Λ dmirabilem quandam et nobis occultam odoris suavitatem pamtheram habere a unt, ipsa autem praerogativam suam novit ἔπι una cum panthera norunt etiam alia animalia. quae capiuntur hoc modo: Cum horum , quae ad vimam opus sunt , eget panth ra, sese vel in loca fruticibus densis consita, vel foliis vestita, ita occultat, ut inventu dissicilis, tantum respiret. Tum hinnuli, dorcades, ea prae syl Mestres, atque alia ejusmodi animalia quadam suavis odoris illecebra attrahuntur, et proxime accedunt ι illa autem de latebra exsilit et praeda potitur.

Λnimalium ruminantium tres ventres esse audio, quos nominant reticulum sive vittam, omasum vel proreticulum, et abomasum , quod post reticulqm est. Porro sepiae et loligines bibnas, quibus pascuntur, promuscides ut ita appellem, propter figuram earum simul et usum praetendunt. His veluti anchoris, cum tempestas et flumis mare agitant. petrarum prominentiis fidimissime adhaerentes, adversus omnem concussionem ac fiuiniati nem tutae exsistunt. Et rursus cum tranquillitas redierit, iis s hitia libere natant, non inutili hac scientia, qua se contra hi mem et pericula muniunt, instriactae.

Ci mi apum nomenclaturas cognoscere libeat, candide impertiar, quae audivi. Earum iritur quaedam duces appellantur, quamdam sirenes, aliae operariae, aliae figulae. Nicander ait ceph nas fructum adferre. In Cappadocia mel sine favis apes conficere ferunt, idque ut oleum perinde crassum esse. In Trapeaeunte Pontica ex buxo mel fieri accepi, hocque est. odoratu grave, et sanos dementes reddere, at comitiali morbo correptos ad sanitatem restituere. itemque in Media mel ex arboribus stillare; et, ut ait Euripides in Bacchis, in Cithaerone dulces ex ramis guttas m nare. In Thracia 'uoque ex plantis mel fieri dicitur. In Myc no non gignitur apis, quinetiam importarit moratur.

A ristoteles ait bestiolam apud Hypanim fluvium, unum diem o viventem, sub lucem matutinam nasci, post autem ad solis

occasum extingui.

Venenatus sepiae morsus est, dentes autem ipsius validi latent.' Morsu osmylus quoque et polypus laedunt: et hic quidem violentius quam sepia mordet, veneni vero minus emittit.

CAPUT XL U.

a prum, priusquam in aliquem invadit, exsertos dentes exacuere ferunt. Cui rei testimonio est Homerus, cum ait Θωuens Zentem. ANue etiam intelligo suill am pecus sese in luto volutans, ac turbidam aquam hibens, delictara et pii guescere; ἔtem ei bis, oui vehementer inflent et expleant, nec non quieto

et sudi tene rosis gaudere. Eaque videtve etiam Homerus insi-

692쪽

LI' U. CAP. XLV. XLVI. XLVIL VIII. μ

nuarer Primo, quod in locis coenosis volutari raudeat, ubi me humicubas cognominat. Deinde, quod aqua turbida pinguescat: Nirram potat aquam, quae porcos reddis obesos. Tertio, quod tenebras amet: Ad boream spectante eoa sub rupe eubabandi . Quarto. quod alimentum flatuosum eis conveniat, uhi GI ncllus. i. uuibus pasci est. Idem .eoeta non ignorans suem consista feminae attenuari et imminui carnibus, ses,aratim utrumque se xum cubare canit. In Salamine si .sus sVetem herbescentem fit rit depallus, ejus dentes lege Salami nitrum exteruntur ἰ a Rehane esse aiunt apud Homerum suom frugisoram. Sunt qui aliter sentiant et suis viridem' depastae segetem dentes reddi innriniores

dicant.

Canthus herbam natur 'ὁistendit, qua suis vulneribus medeanturi Iidem si Iumbricis τεxentur, segetem herbescentem depasti

eos excernunt. Cum autem alteratrum ventrem ex urire haberit

neeelse, herbam dicuntur quesidam comesse, cujus vi partim eum mendo, partim dejicienda alvo, quicquid in eis redundat. πιώciunt. Unde Aegyptios etiam syrmiismum, quo ventrem e ti gant, didicisse ferunt. Perdices quoque ajunt, et ciebnitis: Ut si lumbos, origanum herbam vulneribus, si quae acceperint, mariam imponere, et sanari, nec ullis humanis indigere remediis. CAPUT XLVII. Non hie antiquorum testimonio mihi erit opus τ' quae ipse vidi. explicabo. Cum Mir quispiam Iacertum ex illis, qui colore

sunt admodum virides, et ceteris maiores, comprehendisset, a que aereo stylo excaecavisset, eundemqtie in fiftilem ollam recenistem utrinque eatenus exiguis foraminibus' pertusam, ut neque spirare fera prohiberetur . neque tamen exitum haberet, iniec .set, et simul terram roscidam, et herbam, cuius ne men non e

plicavit, imposuisset, simulque ferreum annulum, cui inesset g gates lapis, in quo lacertus icalptus erat ἔ stentque ollam novet ilignis imprelsam in terra defodri, et singulis quotidie deletis, ubi nono simo sublato ollam reclusisset. Iacertum vidi, oculorum

usu recuperato .clarius quam ante excaecationem cernere. Hune

igitur in pristinum ipsius locum dimisimus, . annulum aurem vj ille oculis salutarem esse praedicabat.

d summam mihi turpitudinem habere videtur, o homines, quod A animalia amicitiam inter se colant, nequM , modo ea, quae umpascuntur, et sunt ejusdem speciei, verum etiam quae nihil sese genere attingunt. Cum enim capris. oves amicitia conjunctae luat, cum turture amicitia columbae intercedit, palumbes it ei net perdices bene inter se sentiunt. alcedo et carulus, ut dudum novimus, mutuo inter se amore tenentur, cornix et ardeola mil- tuam inter se amicitiam colunt, gavia cum monedula amoris coii-junctionem habet, et cum harpa milvus. Contra cornices et noctuae perpetuo et inexpiabili bello, ut ita dicam . disti dent: hostes sunt milvus et corviis, itemque pyralis et turtur. brenthus et laiarus; ac rursus chloreus cum turture diis det, vultures et aquilae.

cycni et dracones hostes inter se sunt, leonys tauros et bubalidas

693쪽

AELIANI DE NAT ANIMAL

qnses ine; elephas et draeo inter se infensissimi sunt. aspidi In Leus ichneumon, ac aegithus asino φ nam D, hujus rudentis vocem aesithi ova franguntur, et pulli abortivi excidunt; quamobrem avis ham suam ulciscens sobolem, asinorum ulcera invadit et a rodit. Uulpes circum odit, Drurus corvum, et equum anctus.

Hoe ella in non praeteribit homo midiosus rerum naturae, delphi nubi adversari balaenae, lupum mugilibus, muraenas congris, et ilia denique aliis.

T Trsi posteaquam venatores, qui non humi modo se sternunt, sed

et os ad terram abjiciunt, et spiritu in continent, odorati fuerint, tanquam mortuos relinqui'nt; ejusmodi enim animalium genus existimatur mortuos abhory re. .i Murus etiam oderunt eos,

in suix sedibus. et cavernis. Moriuntur; itemque hirundines, et apes, Las gregAles extinctas ejiciunt; formicis etiam natura tributum esu ut Li deneris desun's ex cavernia esserant, quo mundius habitent. Nam hoc brutis quoque insevit natura, ut

gentiles cognatas an inuntes extinctas mox e conspemi am verit. Aethiopumi v ro 'monibus, lepore et Graecanico fastuaarentibus, pervagatum est Hephantum, cum alterum perspexerit mortuum, non praeterire, quin humum pro muscide haustam veluti sancta et mystica quadam ceremonia injiciat, propter communem naturam mortuo parentans, ne piaculum committat; nam

hoc quidem ipsum non facere, exsecrabile ducit. Suffcit autem ei et ramum injicere, quo facto, abit, communem omnium finem non adspernatus. Tum etiam ad nos is sermo permanavit, et Fhaiuos cum ex vulnere, sive id in bello, sive in venatione ace perint. vicini sunt ad moriendum, aut obviam herbam, aut proximum pedibus pulverem allevantes, in coclum sumicere, eum-sire pulverem herbamve jacere, et simul voce sua lamentari, et miserabiliter supplicare. tanquam Deos ob ea, quae injuste et imdigne sustinent, obtestantes . .

TIas etiam animalium proprietates cognoscere datur. Aves cicinres et domestieas audacter contemnere equos, asinos, boves, et camelos; ac si m mansueta his elephantis aluntur. non modo eos non timere, verum per eos ipsos incedere videmus; gallin ceos etiam in dorsa' eorum involare tanta ipsis audacia est atque fiduciar metum' autem et timorem ingentem his iniicit mustela a racteriens, et qui V eem vel mugiendi uim vel rudentium praeci re contemnunt, hujus clamorem vehementer horrent; anseres item et canes et struthiocamelos nihili faciunt, contra accipitrem multo minorem formidant. Gallorum cantus leones exterret, basiliscos exanimat; eundem praeterea neque fetis, neque milvus sustinet. Clangorem quidem aut aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non talem circi et marinae aquilae. Caet rum agnus, et hoedus, et quivis pullus, mox ut in lucem editus est, ad maternax mammas illico se applicat, et sugendis uberibus impletur; id quod marer facile et tranquilla patitur, et manet. Fidipeda omnia, ut lupae, canes, leaenae, Pantherae, catulis

suis papillas supino situ praebeut.

694쪽

LIB. V. CAP. LI LII. LIII. LIV. N

. rationis expertibus natura comparavit, ut diversum quiddam et varium sinens Ut igitur ex hominibus aliter Scytha, aliter Indus loquitur, aliter Graecus, Romanus, Aethiops. Saca; it etiam animalia, alia aliter, cognatum sibi linsuae sonum et sti pitum fundunt; alia enim rugiunt, alia mugiunt, alia hinniunt. quaedam rudunt, quaedam balant, vel ululant, baubantur, aue atoant, frenduntve, alia Clangunt, aut strident, alia suaviter cantant, sui it quae balbutiant; et sexcenta naturae dona, alia aliis animantibus propria, exsistiane.

CAP U T LII. et In utraque Nili ripa aspides latibulis se tegunt. Et tanquam a A des suas homines, sic hoc flumen omni alio tempore jucunde

et suaviter accolunt ἰ cum autetit in agros Nilus per aestatςm redundaturus est, tum triginta circiter ante diebus, aquarum copi et etesiis ventis impulsae promotaeque, longius a fluvio in loc eminentiora usa cum foetibus suis demigrant: quod quidem munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis, tamque operosi, quodianuis accessionem non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno caumesciant. Testiudines etiam . et cancri, et crocodili in loca Nilo inaccessa id temporis ova transferunt; uude. ii, qui ova eorum offendunt, quantum et quatenus Nili, rura irrigaturi, incremmitum sit futurum. faeile codigunt.

CAPUT LIII.

Uuviatiles e qui, Nili alumni, segetum ut maturitas venit, et flawene spicae, non eas continuo depasci ingrediuntur, sed extrinsecus conjecturis adsequuntur, quantum ad se explendos --tis sit; post talem considerationem pascere in agrum ingrediuntur. et inter pascelidum retro versus Nilum cedunt. Hoc enim ipsiam eo pacto machinantur, ut agricolas, quos anteist, non a tergo

adfuturos expectuit, longius videre, et in Nilum facilius se et .cipere possint.

CAPUT LIV.

Tn Mauritania pardalis cum robore et viribus praestet, non tameniis simias aggreditur'; causa est ι quoniam simiae non se opponunt ei, sed in fugam se conserentes in arbores altas adscendunt, et illius impetum iactinantes illic consident. Ueruntamen pa dat is ad hanc. rationem simia dolosior insidias molitur, et dolos nectit. Ubi enim siniarum multitudo manet. eo profecta ad terram se sub arbore abjicit, et in solo supina jacet. ac ventre inflato, cruribus resolutis, oculis claus , et spiritu compresso, sese ab anhelando continet, denique mortua videtur. Illae vero hostem eκ alto despicientes mortuam suspicantur, et facillime credunt id, quod vehementer optant; nondum tamen descendere audent, at experimenti causa unam ex ipsis, quam audaciorem putant, ad examinamium pardalis affectum praemittunt. Haec ruidem non omnino sihi praesidens descendit, sed timide et peetentim prime decurrit, post metu represta revertitur; tum verae iterum descendat, et cum proxime ad pardalim accessit, regredi

tur rursus; tum tertio descendit, et illius oculos specillatur, et spiritum durat necne periclitatur. Illa autem immotam se for- Diqiti eo by Corale

695쪽

AELIANI DE NAT. ANIMAL

rissime praestims paulatim huic animὀs ad die. Et iam, cum hanc permanere constanter sine damno circum illam sublimiores ex s periori loco simiae speculantur, fiduciam et spiritalin colligentes

ex arbori hus frequentissimae decurrunt, et circum eam Concursa

res saltant; simul et supra ipsam gradientes insultant, et in illius

contumeliam saltationem siniis convenientem saltantes multis Ham ei illudunt, et gaudium. quod de hac ipsa tanquam mortua Concepetunt, testantur. Illa autem Omnia sustinens, simul ac illa, insultando et illudendo defatigatas esse intelligit, ex inopinnato exstimis eas partim unenibus lacerat, partim dentibus dis. trahit, atque opimum et adipale ex hostibus prandium sbi abunde comparat. regie sane, patienter et fortiter omnia sustinetae tolerae Pardalis, dissimulat et se continet, donec opportirase hostes tam eonrii meliosos ulcisci possit: nec tali eget hortatione,

quali seipsum Ulysses animabat; Pedrore aeurato forti. Is quidem

impatiens contumeliarum, quibus ancillae eum inciebant, parum abluit, quin ante tempus seipsum proderet.

Cum ab Indis hominibus arborem elephanti radicitus extrahere

coguntur, non priux eam extirpandam aggrediuntur, quam quatefeeerindi, ac tremesecerine arborem; sc periclitantes, everutine possit, an omnino invictam ab impetu sit se praestatura. .. . C A P U T LVI. In Amano, Libano, et Carmelo, altissimis Syriae montibus, cervi nascuntur; qui eum in Cyprum transmittere volunt, gre tim ad litora perveniunt, ibique tamdiu secundos Ventos praesto. tantur, dum per placatissimam quietem belle sibi flare senserint; tum fidenti animo sese trajieere mare ingressi et ordine natantἔet in antecedentium tergo subsequentes Capita reponunt; ac nimirum dux idcirco retrocedit . quia non habet ubi nitatur, et post omnes ictu nibus proximi antegredientis nitens ex labore quieti sese dat, simul et extremum agmen ducit. In Cyprum ideo transnant, quod pastionum, quae illic amplissimae esse dicuntur. desiderio tenentur. Et pro se in adeo feracem Cyprii regionem se ηncolere testantur, de agrorum ut bonitate AEgyptiis non concedant. Eodem modo Epirotici cervi in Corcyram, quae contra

Epirum est, mare transeunt.

LIBER SEXTUS.

I omines, ut boni ac fortes viri sint, hortatione egene, et se

sonis oratione plena, quae et metum tollar, et addat animos; athletae quidem ad stadia hortandi sunt, milites ad arma. Robore non item extrinsecus adsumpto bestiae egent; at ex sese potius viros incitant, et seinee confirmant. Aper quidem pugna. rus .ad Iapides laeves ac politos dentes exacuit: quod Homerus etiam non ignoravit. Leo, ne quid ignave faciat, et torpescat. flagellans semetipsum cauda excitat, Homero itidem teste. Llephanti autem ad certamen ut incendantur, promuscide sese verberant; neque ad hoc ipsuin cuiusquam egent Praeceptis, non ea Diqiij eo by Corale

696쪽

LIB. VL CAP. L H. III.

qui a Inat: Non jam sedere, non Ecet trahere moramr neque Tyritaei versibus, ut animentur, opus habent. Taurus gregis dux, cum ab altero fuerit duce superatus, se in quendam locum ab aliis segregat, et semetipsum non alieno impulsu, sed sua sponte exercet, atque omni contentione cornibus, calcibus, unisibus certat; cornua quidem in arbores infligit, pedibus pulverem spargit, e eterisque exercitationibus sese accommodat. et a vaccis is continet: sicque a venere abstinet, s libidini sitae moderatur; quemadmodum Iccus palaestrita Tarentinus, quem Plato toto certaminum tempore Omnis coitus expertem permansisse assirmat. Sed Iccum ratione praeditum, atque Olympiorum et Pythiorum cupidum, simul et gloriae sensu assemim , nihil admodum mirum videri debet, emendate, et 1 umma corporis castimonia vixisse; nam ei praemia proposim videbantur illustria, pinus Isthmica, sin rus Pythica, oleaster olympicus; tum vero sporabat sh, quoad viverer, circumspiciendum esse, et eum e vita excessisset, magnam laudem ex ea re adepturum. Amoebeum quoque citharoedum a cep; uxorem duxisse formosissimam, omni tamen tempore, quo incertaminibus versaretur, ab ea se abstinuisse. Diogenes, trago diarum actor, universum omnino veneris usum abiecit. Clite machus pancratiastes canes si quando complexu venereo: junctos perspiceret, oculos ab eorum conspemi avertebat; et si quod in convivio verbum lascivum et libidinosum audisset, a consessis e surgens discedebat. Atqui homines ratione valentes haec vel aa quaestum, vel ad gloriam fecisse, non magnam admirationem ha-Mil at tauro sitim adversarium vincenti quae praeconia, o Pl to, laborum deferuntur λ aut quae decernuntur praemia δ

Datione carentia ab his, quibuscum consuetudo eis quotidiana intercessit, magna amicitiae religione adducta abstinere, et parcere, saepe solent. Pardalim enim audio, cum eam a parvula cum hominibus venator versari adsuefecisset, atque mansuefeci siser, eamque sane tanquam amasiam adamaret, et magna cura aleret; ob eamque rem hoedum huic edendum obice isset viventem. eam simul et alere et oblectare ci ho recenti ab ipsaque laniando voIens: Ianiare illum recusasse. Cum enim primo die is ad pastum objectus fuisset, ab eo ipso edendo se sustinuisse, quia propter cibi expletionem inedia uti neeesse haberet; secundo iterum die hoedo ei allato, ab eo similiter, quoniam adhuc fame non

premeretur, se continuisse; tertio die, quam is esuriret quidem, , et i olim voce cibum requireret. non hoedum tamen suum contubernalem attingero voluisse, sed, illo relicto, alterum sumpsisse. Homines autem suos non modo intimos et pernecessarios produnt, seil saepe etiam fratres. et parentes.

Quod ursa primo carnem informem patiat, deinde lingua con-- formet, ante dixi; jam quod nondum narravi dicam, evvalde opportune. Hiberno tempore parit. et, cum peperit. lati bulis se tegit; nam frigoris vim resormidat, et veris adventum

manet: nec ante tres menses exactos catulos in lucem educit.

Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi loco ducit, φωλιον ἰ. e. laruatum, expetit. Unde dicitur

697쪽

AELIANI DE NAT. ANIMAL

Uectus, suo tempore latendi tenetur. . In antrum non restis motu siti eo poris, sed sit pino inneditur , et dorsi sui trama repit, venatoribuet ut vestigia sua obliteret. Ibique postquam est ingressa. se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadra- 'ginta dies; e quibus quidem quatuordecim, Aristotele teste. immobilis manet, reliquis aliis movetur; cibo interea per totos quadraginta dies abstinens. tantum sisto lingendo dextero pede se sustentat; eique intes inum utenus adducitur, ut propemodum C haereat. Quod quidem ipsum ea sentiens, cum egressa se . aron herham agrestem edit, cujus natura ventosa intestinum diducit et dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi adfert. Cum aurein cibis sese rursus impleverit, formios edens facile exinanitur. De ursarum evacuatione naturali, atque expleti ne, hactenus a me dimim est, neque eaedem, o homines, meditas, nec libris indigent.

Cum poma dracones comesuri sunt, sylvestrix ineybi sueeum Io circo exsorbent; quod haec illis, ne inflatione impleantur. magnum adjumentum adfert. Cum vero homini aut fa ae cuipiam insidias facturi sunt, mortiferas radices et herbas edunt; id quod Homero quoque non latuit; meminit enim draconis, qui ante suum latibulum immorando, seque volutando, noxias hedi

has vorari T.

In Iatebras et condensa fruticum, amissis cornibus, sese eervi arudunt; hoe diligentius ab hostibus sbi caventes, quod a eomiabus jam inopes cum a pristino robore, tum ab armis se nudos existiment. Cavere etiam dicuntur, ne quando in tenera et re metia cornua soIis radius incumbens, priusquam obducantur, et cabius innascatur, carnem putrefaciat.

Mqui, cum ad praelia itur. ad fossas tergiversantur, et foveas habent suspectas, nec sacile ingredi aut transilire sustinent, et .a palis terrae infixis abhorrent. Quod Homerus etiam hisce cadiminibus adseruit: Me Henor pas in socios hortatur . et orae,

Ut superent fossam ; sed non es ultas equorum Ausus se magnae primus committere fissae ςBInnitus edunt santes in margine tantum At qui transiliat, non es. aut ingrediatur.

Ad nuncupatum laeum Myridis in Aenito. ubi eroeodi Ionam

oppidum est, cornicis sepulchraim ostenditur; cujus eausam Aegy'tii eam adferunt: Quod eorum rex, Marres nomine, eornicem stat de cicurem habuerit; quae potauam audisset, quo pediscrenda elset epistola , mox quo volatus dirigendus, et quaenam regio transcutula, et ubi terrarum requiescendum esset, cognoverit; eoque regis literas ocyus, quam quivis nuncius, perferre

solita sit; eam mortuam et sepulcnri honore et oppi a rege esse. ctam sunt.

698쪽

CAPUT VIII.

Numeationes et curae quas alendis instituendi que brutis homianes impendunt, propriis nominibus appellantur. Est enim quaedam dilciplina equorum, qua pullos equisones et hippocomianitituunt, est et sua canum educatio, est ars elephantos cur nes, et cicurandi leones, et nutriendi aves, et aliae quaedam.

TIrsa hae calliditate pollet: Si insequentibus urgetur, eatenus

suos, quoad potest, catulos propellit; cum autem eos iam antelligit lassitudine deficere, et ut comprehendantur vicinos esse, tum esterum dorso, alterum ore gestans, in arborem ascendit; eorum autem alter unguibus ad dorsum ursae adhaerescit, alter dentibus ejusdem retinetur. Ubi vero ex fame la horans tauium Invadit, non omni robore, nεc recta et aperto Marte, pugnam committit; sed obliquo. impetu cervicem appetens deprimit, ac mordet. Hic quidem oppressus mugit, et denique succumbit ι illa autem devorando expletur.

A nimalia disciplinae idonea haec esse pereepi. Regnantibus Pt lemaeis cynocephalos Aegyptii literas . et saltare, et tibiam instare, et pulsare citharam docebant. Tum vero unusquispiam Q nocephalorum stipem, domini nomine, sic scite, tanquam circulator, qui stipem petit, exigebat; et id quod dabatur in mars pium, quod ferebat appensum, congerebat. Sybaritas saltati nem equos docuisse jampridem pervagatum est. Elephantorum ad disti plinas docilitatem ante dixi. Dominorum usui canes seruire, et res domesticas his, qui eos instituerint, plane sciunt administrare; et pauperi satis ad famulatum est unum possidere canem. Imo canes pauperum perpetui ceu servi sunt; ut Arabum Trogl dytae, Libyum Nomades, et Aethiopum quicunque circa paludes vivunt, solis vesci piscibus adsueti. Probe autem animalia eorum,

quae aFunt aut pariuntur, memoriam tenent; nec ad memoriam

Simonidis .arte, nec Hippiae, nec Theodectis, nec alterius cujuspiam de memoria praemetionibus egent. Nam vacca eo proficisci et mugitu dolorem testari novit, ubi ab ejus uberibus ad macellum vitulus abstractus fuerit. Boum sub jugum mittendorum alii se Iaetos vultu ostendunt, alii pedem referunt. Equus autem cum annulorum crepitum et freni strepitum audivit, et cetera ut fro eis ac pectoris ornamenta vidit, tum fremit, et exsultans ungularum supplosione obstrepit, et ex eorum conspectu adflatu quali furoris ad iter incenditur; voce etiam equisoseis excitatur, et aures erigit. et naribus inflatis celerem festinationem anhelat, quodam incredibili cursus studio ad currendi memoriam rediens.

CAPUT XI. Cecundum vias cerva parere solet, quod quidem ipsiam sapienter

facere videtur; nam insidias a feris quibus se imbecilliorem esse novit, rimet; homines vero celeritatis fiducia contemnit, nee dubitar effugere posse. Postea autem quam se Opimo corpiaris habitu assectam sentit, non amplius juxta vias partum edit, quod jam se minus accommodatam ad currendunt intellisit; at enim

vel in saltibus, vel convallibus parit.

699쪽

Terrena testudo cum origanum comederit, viperam eontemnit. Quod si eius facultatem non adsecluatur, comesa ruta, comtra hostem aranatur. Jam si utriusque facultate caruerit, a serpe te conficitur.

Cervus, ut audio, ad vivendum praesentibus hontentiis est, nee plura desiderat, imo vero hominibus temperantius multo et ventri moderatur. Nam in Hellesponto collis est, ubi cervi, quorum altera dissilia est auris, sic pascuntur, illius extra fines ut nunquam progrediantur, nee alias pastiones des derent, nec prata alia bonitate praestantiora coneu Piscant; at satis habent omni anni tempore praesentibus frui. in id ad haec homines; quos sane usque ad mortem ne quidem expleverint opes, quantas lapideum limen jaculatoris intus eontinet p

Uyaena, ut Aristoteles tra dit, laeva in manu vim soporiferam h bet, et solo tactu somnum conciliandi. Saepenumero igitur in stabula ingressa, eum dormientem aliquem deprehenderit, et pedetentim ad iIIum progressa fuerit, soporiferam, ut ita dicam, manum ejus nari hus admovet; sicque eas opprimit, hic ut sine sensu esse videatur; ac tantum terrae suffodit, quantum sit ad eum ipsum obruendum saris; guttur vero et supinum et nudum reli quir, in quod in eum heias somno oppremam suffocat, posteaque in latibulum abstrahit. Jam cum lunae orbis plenus est, retroposito lunae fulgore, suam canibus umbram injicit, quos statim muros reddit, e t tanquam Ueneficio quodam eorum sensus pedisti ingit; deinde et elingues abducit, et optatis fruitur.

Celebris ille jam olim delphini in Iaso amor, quo 'formosum

adolescentem prosecutus est, non est flentio mihi praeter.

eundus. Iasensium igitur gymnasium mari imminet; illi e ephebi

post citrsus et pala citras mare ingressi, antiquitus recepto mi re, se lavabant. Et cum aliquando natationi indulgerent, unum exsilis forma praestantem delphinus quidam vehementissime amare Occoepit: ad quem cum adnasset initio, non mediocrem ei metum ineussit: sed aucta palitati in familiaritate . ita puerum sibi conciliavit, ut plane amicum et benevolum haberet. Haque iustare inter 1. coeperunt, et natando invicem certare: est quando puer insidens illi, ceu festar equo, superbus vehebatur. Atque hoe spectaculum tum Iasenses, tum peregrini admirabantur. Pergebat enim suos amores vehens delphinus, et in mare tantum procede har, quantum libebat puero; deinde revertebatur, et prope litus

eum restituebat; ubi invicem digressi, hie domum suam. ille in

pelagus redibat. Solebat autem apparere delphinus eo ipso tempore, quo dimittebatur m mirasium. Eo, quem exspectaverat, viso. puer gaudebat; cum delphino delectabatur, et colludendo ac sine pulchritudine formae in admiratione erae, ut qui non ho-In: nilius modo, sed eriam ratione carentibus animalibus, formo sus videretur. At invidia redamantem illum non multo post iu tulit. Nimium enim exercitatus et fessus aliquando puer, cum

toto ventre in vectorem suum delphinum temere se injecisset, no

700쪽

LIB. VI. CAP. XV. XVI. XVII.

anImadvertens aculeatam spinam dorsi erectatri esse atque horrentem, ejus acuminibus umbilicum suum exulceravit; ex eoque factum est, ut et venae quaedam abrumperentur, et permultus singuis emueret, ibique puer extremum spiritum effunderet. Id delphinus partim ex pondere sentiens non enim jam ut consueverat tam levis et expeditus insidebat, nempe qui spiritibus sese non sublevaret in partim sanguine imbutum mare cernens, id quod res erat ut in teilexit, amatio tuo superstes vivere inoluit. Mamobrem multo robore, quemadmodum Ri, odia navis splenis velis propulia 3 sic simul cum defuncto in litus se ejecit; amboque, hic 1am mortuus, ille animi defeetione exspirans, humi strati jacu sunt. Laius, o bone Euripides, non tale facinus propter Chrysippum conscivit, quamvis, sicut tu ipse ais, et fama docet,

Graecorum primus pueros amare coeperit. Iasenses cives, ut illorum vehementern amorem cum honoris gloria compensarent, sepulchri monumentum commune amborum, et formosi pueri et delphini amatoris constituerunt, et statuam quae forma eximia puerum in delphini dorso sedentem haberet, excitarunt; atque etiam numismata ex argento atque aere fecerunt, et eorum imaginibus signaverunt, ad demonstrandiam utrilisque miserabilem casum 4 ac nimirum tantum iacinus memoriae tradiderunt, ut Dei amicum honorarent. In urbe Alexandria Ptolemaeo secundo r

Mante, simili amore delphinum flagrasse audio, item Puteolis Ita-Ιiae; quae si Herodotus novisset, non minus, sicut mihi videtur, quam ea, quae de Arione Methymnaeo dicuntur, miratus fuisset.

Canes, boves, sues, caprae, serpentes, et bestiae aliae eum i pendentem pellem, et famem ν ac terrae motum, tum etiam coeli salubritatem, et frugum ferti Iitatem praesentiunt et nequo tametsi ratione carent, quae aut salutem, aut perniciem adferro potest, ab eorum, quae dixi, intelligentia aberrant.

Tn Idumaea, seu Iudaea, cum Herodes rerum potiretur, eximia A magnitudine draconi perpulchram admodum adolescentem fuminam in amorem fuisse indigenae praedicant; ad quam ille quidem ventitaret, et simul cum ea amanter dormiret. Haec Vero etiam si amator, quoad poterat. leniter et mansuete ad ipsam a reperet, ejus tamen metu perterrita sese subduxit . et ut ex ami cae absentia eum amoris oblivio caperet, menstruum spatium ab fuit. At ei sane quum absentis desiderium augebatur, in diesque. amatorius adfectus eatenus ingravescebat, ut noctes et dies ad eum locum, ubi cum adolescentula versari solitu erat, frequens acce deret; cum vero eam, quam amabat, non inveniret, tanquam amator, cui amor optatis non respondet, acerrimo dolore amictabatur. Postea autem quam puella revertis let, confestim eam adi vit, ac valde amatorie, tanquam spretus, ob eamque rem iratus scilicet, reliquum per adolescentis corpus circumplicans, mus crura parce et molliter verberabat. Non ergo expertia rationis

animalia Cupido ille Iovis ipsius deorumque aliorum dominus ne iligit; sed ex his et aliis quemadmodum et erga ei affectus sit, et

SEARCH

MENU NAVIGATION