Nonnulla de nervo vago ranarum experimenta : dissertatio inauguralis physiologica ...

발행: 1858년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

omnia experimenta melius inier se possent comparari, in omnibus eandem adhibere methodum maluimus. Quod ad illa attinet experimenta, ubi nerVOS VagOS SUpra nerV. recurr. Originem perfecturi SumVS, non Solum e causis modo allatis, sed etiam quia indagendi causa suprascapulam exstirpare oporteret, hujuS operationiS in locum nerv. Vag. infra recurr. originem ipSorumque recurrentium Sectionem substituimus. Facile enim volsellis nervi ita pro irahi possunt, ut prope nervorum recurrentium Originem possint perSecari. Do Sectione nerworum recurrentium. Decem in ranis utrumque recurrentem discidi, effectus, quod ad respirationum frequentiam et ad vitae spatium pertinet, non alius erat ac iis in ranis, quarum cutis illo loco, de quo supra diximus, incisa, musculi illi persecti,

Vasa culanea ligata, recurrentes autem intacti erant.

Plerumque respirationum frequentia crescit post operationem, diminuitur iis tantum in ranis, quae jam antea valde sunt debilitatae. Vix hora post operationem elapsa, plurimae non frequentius respirant sanis. Eo autem ab illis, quarum recurrentes sunt intacti, disserunt, ut paulo post operationem, aut si incitantur, quum reSpirent majore Vi, guttur naresque contrahant et diutius solito huno statum teneant. VOX plerumque erat debilitata, semel intacta et cavendum eSt, ne, Si ranae incitatae non clamant, Vocem omnino Sublatam putemUS, quum etiam ranae, quae

same diuturna aut eo debilitatae sunt, quod aqua, in qua

VerSantur, rarius renovatur, eodem modo se habeant. Ex decem illis ranis, quarum recurrenteS perSecti erant, SeXVixerunt per quatuor hebdomades, duae per dies quatuor-

12쪽

decim, una per dies octo, Una jam post unum diem mortua est. Ex illis autem decem ranis, quarUm recurrentes erant Servati, quatuor per SeX, treS per tres hebdomades vixerunt, Una pOSt unum, Unus post duos dies obiit, Mortem interdum haemorrhagiae asserunt, quum, etiamsi operatio cautissime agitur, tamen in protrahendis volsellae ope

nervis vasorum laesiones nonnunquam Vitari nequeant; Saepe cutiS muSculorumque VulnuS causa morti S esse videtur, quippe quod non semper bene Sanetur, sed malum interdum praebeat adSpectum; saepe certa mortis cauSainveniri non potest, certo autem recurrentium Sectio Per Se non est letalis.

De Sectione Uastorum infra recurrentium oristinem.

In omnibus experimentis sequentibus et jam supra commemoratiS, quaeque post operationem rana in vitro singulo satis amplo posita, tantaque aquae vis addita est, ut ranae dorsum intactum promineret. Inspirationes quotidie atque semper duplici modo numerabantur, primum quum rana quieta sedebat, dein quum incitata erat vitro agitato. Singulae igitur numerationes ad dies se invicem excipientes spectant, et ut facilius possint perspiciatque comparari, non in Uno quoque experimento allatae, sed postea in tabula compositae sunt. Tum dicendum est, in perSecandis nervis Semper partes longitudinis duarum ad quatuor linearum ex illis eXcisas esse, Ut, quominu Scoalescerent, impediretur. Brevitatis causa in sequentibus paginis pro nomJne 'ramus intestinalisu infra recurrentis

originem ner 'us vagus dicetur.

Experimentum Primum. Magnae ranae muliebri

13쪽

uterque Vagus perSectus est; Statim post operationem inspirationum numerus fuit Id, qui antea 28 fuerat, inspiratio ipsa diutius protrahebatur quam Statu Sano, eXSpiratio mirum in modum brevis erat; unaquaque inspiratione

caput elevabatur, tanquam rana moleSte tantum aerem duceret, quod, quum horae quadrantem quieta sedisset, minus apparuit, Statim vero rediit, quum incitata esset. Undeviginti diebus post mortua rana sectione uterque VagUS perfectus inventus eSt. P. Ses. Ranae masculae mediae magnitudinis uterque vagus perfectus est cum levi tantum sanguinis jactura; respirationum numerus ante operationem erat 32, statim

post eam 6, inspirationes ipsae eodem modo differebanta normalibUs, quam in experimento primo. Simul rana admodum tumuit, quae intumescentia quaque respiratione ita aucta est, ut pauci Ssimis minutis post ranae abdomen vesicae maXime eX pansae simile esset, ut cutis lucem quasi speculum reflecteret. Exspirationes tunc plane deficiebant, dum inspirationes magna Vi eXigebantur. Duo Spost dies pars intestini 6 linearum longitudinis ex ano propulsa inventa, alque sex diebus pOSt operationem praeterlapsis tandem rana mortua est. Intumescentia post mortem permansit. Sectio ita instituta est, ut primum in utroque corporis latere cutis juxta longitudinem diffinderetur, ium caute musculi ab dominis eodem modo inciderentur, quo sacto pulmones maXime aere eXpangi

proruperunt, incisi statim collapsi sunt. Intestini illa pars prolapsa erat intestini tenuis et per rectum indeque per

cloacam extruSa erat. Larynx nulla in re discrepuit a normali ratione. Uterque Vagus erat perSectUS, recurrenS

E . tertium. Ranae masculae mediae magnitudinis uterque VaguS'perSecatur; respirationum numeruS ante

14쪽

operationem erat 30, statim post 8, inspirationibus caput

attollebatur diutiusque solito guttur nareSque comprimebantur. Abdomen valde expansum apparebat neque exspirationes observabantur. Ita vixit rana undeviginti dies, dum abdominis expansio modo crevit modo decrevit, praecipue autem haec Observabatur post ranae incitationem. Sectio demonstravit, duodenum eSSe gangraenosum, Vagos perSectOS, recurrentes intactos. p. quartum. Rana muliebris med. magnitud. ante operationem nonagies inspirat, Vago dextro quinquagies, tum etiam Vago Sinistro perfecto, per temporis scripulum Sedet naribus clausis guttureque compreSSO, tum tricies inspirat. Abdominis intumescentia tantum apparebat Sequenti die, si rana incitabatur; praeterea exspirationes normaleS erant. Post quatuor hebdomades mortua est. Vagi persecti, recurrentes intacti erant. P. quintum. Rana muliebris mediae magnitudinis sexagies bis inspirat, vago sinistro perSecto, Septuagies et Semel, altero quoque Vago perSecto, octieS. InSpirationes a normalibus eodem modo discrepuerunt, quo inexperimentis modo expositis. Abdomen valde tumuit atque haec intumescentia raro diminuta est, donec octo dies post rana obiit. Exspirationes eo tempore, quo abdomen valde expansum erat, deficiebant. ISectio: Cute musculisque abdominis caute incisis, pul- moneS, qui totum abdomen expleverant, Valde expansi i proruperunt, incisi statim collapsi sunt. Vagi erant per- pSecti, recurrentes intacti. r p. Sextum. Rana muliebris permagna ante operationem viginti sex vago dextro perSecto, Septuaginta tiquatuor, altero quoque vago disciso, triginta sex inspirationes agit. Abdomen non magnam praebuit eXpansionem,eXSpirationes paene normales erant, inspirationes diutur-

15쪽

niores et cum elevatione capitis conjunctae. Postero die autem valde periurbabatur, maxime tumebat atque ovarii pars, VeSicam Urinariam per cloacam anumque propellens, prolapsa est inventa. Haud dubie manus pressione pulmonum ruptura saeta eSt, nam Vesica urinaria Ovarioque acu perlaratiS, omnis aer per hoc foramen compressione

expelli potuit, quo facto rana nonnullis inspirationibus intumescentiam restituit, qUae Vero, priusquam ad SUmmum pervenit, iterum aere per soramen aufugiente diminuta est. Vivente rana, abdomen caute apertum est, Statim pulmones collapsi sunt, qua re satis demonstratum erat, re Vera pUlmonum rupturam adfuisse.

Eap. Septimum. Ranae muliebri permagnae, quae ante operationem trigesies sexies inspirat, dexter Vagu SpersectUS est, quo facto nonaginta novem inspirationes facit, altero quoque Vago perfecto, inspirationum numerus erat 30. Modus respirationis primum non Valde mutatus erat, Sed nonnullis diebus post paulatim rana tumuit atque hoc modo decem per dies vitam egit. Quum mortua inveniretur,

abdomen collapSUm erat. p. octavum. Rana maScula permagna ante Operationem quinquagies seXies inspirat, Vago deXtro Septuagies, Vago quoque Sinistro persecto quinquagies, dum unaquaque respiratione caput attollit atque guttur naresque diutius compressa tenet, quam ranae incolumes. TribuS diebus post tumescere incipit, quum Vero mortua inVeniretur septimo die post operationem, abdomen a normali magnitudine non receSSit. p. nonum. Rana mascula mediae magnitudinis, cui sine omni sanguinis jactura uterqUe Vagus erat per- Sectus, ita tumuit, ut tanquam VeSica aquae innataret; die proximo magis collapsa est, Sed incitata denuo tumuit. Per septem dies vixit.

16쪽

Longum est, omnia, quae institui, eXperimenta de vagorum Sectione enumerare accurateque describere, quum nihil novi in iis observatum sit. Id modo hoc loco adjiciamus, me in uno adhuc experimento cloacam per anum prolapsam vidisse, aliamque ranam persectiS Vagis quatuor hebdomades vixisse ita, ut minime tumesceret. Aliae quatuor ranae vagis persectis quatuor hebdomades vixerunt.

EXPERIMENTA

II. III. IV.

28 32309016226 3620

post O p.

1468

V. d. 500V. S. 71V. d. 74 V. d. 94V. d. 855. m. p-

V. S. 30 v. d. 8 V. S. 36V. S. 30 V. S. 58

quiet. 1416124041336ine. 264627 10 1116833

5. m. p

quiet. 4.

43500845ine. 1825321145

d. m. p

4315ine. 121720

ine. 31290

5. m. p

quiet. 14

ine. 331 11

5. m. p.

quiet. 4100ine. 360 1

5. m. p.

ine. 420

5. m. P

Quum ea, quae his experimentis demonstrantur, paucis complectimur, primum nobis respirationum post Operationem frequentiae 'mutatio occurrit. Ranae statim post operationem rarius respirant quam antea, dUm ranae, quarum cutis musculique incisi, vasa ligata, vagi autem

17쪽

intacti sunt, multo frequentiores respirationes agunt; una

tantum rana, cujus reSpirationum numerus ante Operationem perexiguus erat, illa sacta majorem numerum prael buit. Si dies posteros intuemur, respirationes statu quieto

non disserunt ab iis ranarum sanarum, Sin Vero, raro contingere, ut ranas tam quietaS observemus, cogitamus, illarum numerum diminutum esse, in oculos incurrit. Maximi autem momenti est, ranas excitatas paulo tantum frequen-l tius, Saepissime rarius respirare, quin etiam in quarto experimento ranam statim post irritationem omnino non reSpirasse. Etiam in octavo experimento, in quo maxima post operationem respirationum frequentia observata eSt, idem nobis occurrit, irritatione respirationum frequentiam non augeri. Quam aliter se gerant ranae, quae iisdem vulneribus assectae sunt, eXcepta vagorum Sectione, hic index demonstrat. Exp. I. EM. II,

R. m. m. m. R. m. m. m. R. m. m.

R. s. m. ant. Op. excit. 62

678277

8010496

5. m. p. 61

799577

quiet. 18414134

408329 2919 41 285340784693147 1337444 134162 132043323324184126 2425524423930 25730377624711 404215058141057836275027

18쪽

Etiam his in ranis, quamquam raro, respirationum p OStirritationem diminutio observatur, id quod virium consectione haud dubie est effectum, sed paene semper irritatione respirationes multo augentUr. Modus respirationis utroque vago persecto multo magis in Utatus est, quam post recurrentium Sectionem. Inspiratio multo diutius perstat, quam in ranis SaniS, et cum capitis jactatione est conjuncta, ranae incitatae sedent, gutture naribusque compreSSis. Quod vero gravissimum eSt, ranae aUt Statim post operationem aut nonnullis diebus post intumescunt, ita ut saepe speciem praebeant Ve Sicae maXime eX pansae. Si statu quieto non adest intumescentia, plerumque post irritationem observatur. I res ranae aut intestini partem, aut Ovarium cum VeSica Urinaria aut cloacam per anum propuleriliat. EX qUatu Ordecim ranis duae tantum Omnino non tumuerunt. Sex ranae ex quatuordecim utroque vago persecto per quatuor hebdomades vixerunt, duae per dies duodeviginti, una per decem, una per octo, duae per Septem, una per sex dies. Apparet hi S ex numeris, ranaS persectis vagis non tam diu vitam agere pOSSe, quam eas, quae, eXcepta Vagorum Sectione, iisdem vulneribus affectae Sunt.

De Sectione nerΤΟ='um Nassorum Supra ner-Norum recurrentium Originem. p. primum. Ranae magnae muliebri uterque Vagus et recurrens per cantur. Operatione facta, sed et gutture inflato naribusque compressis, ne irritatione quidem effici potest, ut reSpiret, nonnunquam valde nititur, ut ex Vase effugiat. Quindecim tandem horae scripulis post guttur

19쪽

movet, quasi Velit respirare, mox Vero ad praeteritum statum redit. Quadraginta quinque Scripulis post mortua est. Sterno in medio diffisso, cordis motio nullam in partem potuit cerni, Sed maXime expanSum Sanguineque turgescen S apparuit, nonnullis vero Scripulis praeterlapsis denuo palpitavit. p. secundum Ranae muliebri mediae magnitudinis uterque vagus et recurrens Stant persecti, quo facto Sedet gutture compresso, tum guttur eX pandit atque Subinde motus respiratorios facit, magna cum capitis jactatione conjunctos. Abdomen maXime collapsum est. Compluribus scripulis post bis aperit OS, tanquam aerem capere velit - inquieta e vase effugere conatur. Dimidiam post horam mortua est. Sectio statim instituta. Cor maxime Sanguine turgebat et immobile haerebat, magnarum tantum Venarum parteScordi proximae alacriter movebantur. Irritatum cor non movetur, aliquod autem po Si tempUS SV a Sponte pulsare incipit, denuo stetit, irritatum itio Vetur. E . fertium. Ranae masculae mediae magnitudinis uterque Vagus et recurrenS persecantiar; post operationem sedet gutture naribusque compreSSis, raro tantum motuSinspiratorios facit, simul caput attollit OSque aperit. Valde debilitata est, interdum tantum Surgit, po Stea Supina recumbit et minimos tantum artuum motu S praebet. Ita dimidia hora post operationem interjecta, Sectio instituitur. Cor alacriter adhuc motum reperitur, Sed motuum consecutio ita erat mutata, ut atriorum contractio contractionem ventriculi sequeretur. Immobilis rana jacet, neque effugere nititur, interdum modo musculi inspiratorii moventur. Quindecim scripulis post irritabilitas corporis valde aucta est et frequentiores motus respiratorii obser

vantur.

20쪽

p. quartum. Rana muliebris mediae magnitudinis

vagis et recurrentibus perSectiS magno cum labore muSculos inspiratorios in OVet, tum sedet naribus clausis. Corporis Vires magnopere assectae esse videntur; abdomen collapsum; irritamenta dorso applicata nihil efficiunt, eX- tremitatum autem irritatione motus vigoro Si excitantur. - Nonnunquam reSpirat, caput attollens. - Duabus horis post mortua est. Sectio statim instituta demonstravit, cor turgescere Sanguine et stare immobile, irritamentis adhibitis non concitandum; nonnullis minutis post.atria sponte rhythmico modo pulsare incipiunt, non ventriculi. Totius omnino corporis irritabilitas valde imminuta est. P. quintum. Rana muliebris mediae magnitudinis vagis et recurrentibu S persectis, quum Vellet respirare, OS distendit, tum compluribus minutis naribus concluSi S compreSSOque gutture Sedet, se paulatim vires amittit,

intentis laboribus effugere molitur. Viginti quinque Scripulis post mortua est. Cordis pulsationes aderant, Sed rarae atque satis debiles, paulatim pulsationum frequentia

et gravitaS aucta eSt. E . Sextum. Rana muliebris parva dissectis vagis et recurrentibu S non, ut Omnes antea, in aqua, Sed in VaSe inani est posita, quo facto sedet non respiran S, abdomine collapso. Volsella concitata nonnullos facit motus reSpiratorio S, qui nonnunquam repetuntur. Quindecim minutis post jam ita vires amisit, ut supina cubanS Senon conVertat; decem minutis post ne acu punctionibu Squidem ad motus concitatur. Sectio instituitur. Atriorum cordis aderant pulsationes alacres, ventriculi semel mo-Vebantur, dum atria ter aut quinquies. Nonnullis scripulis poSt ventriculorum pulsationes ita auctae erant, Ut atria duplum tantum numerum praeberent.

SEARCH

MENU NAVIGATION