Nonnulla de nervo vago ranarum experimenta : dissertatio inauguralis physiologica ...

발행: 1858년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

omnia, quae experimenta instituta docuerunt, nervorum ad hos musculos distributione explicantur. Ad quam explicandam capite deciso, tum nerViS VagiS aut recurrentibus dissectis, glottidis respiratoriae motus ob SerVaΠ-tur. Recurrentibus persectis, glottis respiratoria Saepissime normali modo aperitur, e decem ranis duarum tantum apertura minor erat quam antea. Utriusque vagi sectio paene Semper impedit, quominu S normali modo possit aperiri atque iis in ranis, quae post operationem intumuerunt, apertura maxime exigua erat. Duabus tantum in ranis eX quatuordecim apertura a normali latitudine paulo decessit. Quo modo haec reS cum ranarum pGSt Operationem intumescentia conjuncta sit, perspicuum eSt. VireSad aperiendam glottidem respiratoriam destinatae diminuuntur, major igitur labor ranae adhibendus est et plus temporis ad motus agendos. Itaque si glottidis aperturam minimam tantum eSSe ponimus, rana, quum eXSpiratio

paululum tantum inspirationi sequenti antecedit, glottidem, si exspirare vult, nondum aperire potuit, aperit eam modo, i dum inspiratio jam intravit atque hoe modo crescentem aeris vim in pulmones imprimit, donec aeris in pulmonibus tensio gutturis vi inspiratoriae aequalis est. HiSin ranis paulatim tantum aer aufugere poteSi ex arcti Ssima siSSura, quam apices ant. et post. cartilaginum arytaen Oidearum inter se relinquunt. Sin vero glottis ad majorem latitudinem potest aperiri, quieta respiratione eXSpiratio paene normaliter fieri potest, quum autem rana incitata majore vi et frequentius inspirat, major aeris quantitas imprimitur, quam potest exspirari, qua de re tumet. Si glottis

paene normaliter aperitur, intumescentia omnino non ob Servatur, quod duobus in eXperimentis lactum est. Recurren-

32쪽

tium post sectionem ranas plerumqUe non posse intume- Scere, clarUm est, Sed casu lactum eSSe cenSeas, quod in tam multis experimentis ne una quidem tumuerit, quum duabus in ranis, recurrentibus dissectis, capitibus decisis, Videretur, glottidem multo minus aperiri quam antea. Cur VOX nec Semper nec plane deficiat, etiam nervorum distributione explicatur. Vagis et recurrentibus persectis, glottis respiratoria omnino non aperitur ranaque paulatim Suffocatur. Ut experimenta Supra allata recte judicentur, id cogitandum e St, arteriaS outaneas esse ligataS, qtiarum pro reSpiratione cutis functionem praesertim Burow illustravit. J oh annos M ii ii or inultique alii ranas pulmonibus eXStirpatis complures adhuc dies viventes viderunt.) Sed quum non omnes rami sunt ligati, differentia observatur in vitae spatio, si rana in vase Vacuo aut in aqua ponitur, quo aeri S ad cutem aditus magis impeditur.

Cordis in suffocatione paralysin jam Bicliat') descripsit, qui etiam cerebri iunctiones prius tolli quam cordis

docuit, quod idem in meis experimentis observabatur, tum Ruid ) ot Ericlisen ) accuratissime de hac re SeripSerunt. Sed puto, eorum experimentiS non tam clare pOSSedemon Strari, cordis paralysin sanguinis mutatione effici, quam eXperimentis, quae in ranis instituuntur, quum aut ranam in aqua aut in vase inani ponentes efficere pOSSimuS, ut cordis paralysis prius aut tardius intret.

33쪽

VITA

Jatus sum Carolus Utricus II eine mann , fidei evangelicae addictus, ante diem octavum Calendas Martias a. h. s. XXXVI, Vratistaviae, patre Henrico, matre A dei e e gente Bieler. Primis litterarum elementis in schola praeceptoris dilectissimi, nunc mihi paterni amici, Wanhel imbutus, primum scholam realem, quae Vratis aviae sub auspiciis V. D. Κle the floret, tum p 0st annum et dimidium gymnasium St. Mariae Magdalenae adii, sub auspiciis V. D. Schoenborn florens, cui Viro permagna me debere, grato animo profiteor. Anno deinde LIV maturitatis

testimonio impetrato, Berotinum me contuli et a Decano speet. Casper inter eives academiae regiae medico-chirurgicae receptUS Sum. Per quadriennium scholis interfui his: Cel. de Baerens prung de m0rbis culaneis et syphiliticis; Ill. Braun de bo-tanice generali, plantarum systemate, de cryptogamarum generatione; Cel. Boelim de adiurgia, de tenotomia, de morbis dentium; Ill. C asper de medicina sorensi; Ill. Dove de physice eXperimentali, de meteorologia; Cel. Dub0is- Reymond de dissusione, de electri citat e; Ill. Ehren ber g de infusoriis; Cel. de Grae se de ophthalmologia; Beat. Lichtens te in de Zoologia; Ill. Juenglien de chirurgia, de vulneribus; C eL Lauer de Semi0tice, de therapia generali; Ill. E. Mit scher lich de chemia an0rganica et organica; Ill. C. G. Mit se herlich de materia medica, de remediis excitantibus; Div. M ueller de anatomia et humana et comparativa, de physiologia speciali; Ill. R0mbergde pathol0gia speciali; Beat. Schi enim de iocologia; Exp. Sonnens chein de chemia sorensi; Ill. Schult g - Schult genstein de encyclopaedia medica, de path0l0gia generali; Cel.

34쪽

Τra ube de auscultatione et percussione, de m0rborum abd0- minis diagnosi, de sebri; Cel. Tros chel de fracturis et luxationibus; Ill. Virchom de pathologia anatomica speciali, de morbis organorum Sexuat. , de m0rbis ossium, de path0logia et therapia generali; Cel. Werder de l0gice et psych0l0gia; Beat. Weissde mineralogia. Exercitationibus practicis me instituerunt: Cel. Boelim operationibus chirurgicis et ophthalmiatricis, Ill. Casper exercitationibus forensibus, Beat. M ueller et Beat. Schlem in arte cadavera rite secandi, Cel. Schoelier operationibus obstetriciis, Cel. Traube auscultatione et percussi0ne, Cel. Tros chel arte lascias rite applicandi, Ill. Vircho W cursu demonstrativo ana-t0miae pathologicae.

Clinteis intersui medicis: Ill. Romberg, Ill. Schoente in , Cel. I raube; chirurgicis: Ill. Juenglien, Ill. Langen beck; ophthalmiatricis: Ill. Juen ghen, Cel. de Grae se; obstetriciis: Cel. Schoelier; syphilitieis: Cel. de Baerens prung.

Quibus viris omnibus optime de me meritis non possum quin Summas agam gratias Semperque habeam.

THESES.

1. Cellula non nascitur nisi e cellula. 2. Nomen typhi ad certam tractus intestinatis mutationem significandam non eSt aptum. 3. In certo quodam Stadio processus glaucomato si iri dec- tomia remedium est praestantiSsimum. 4. OZOnum est Oxygenii forma allo tropa.

SEARCH

MENU NAVIGATION