Dissertatio medica inauguralis, de tetano : quam annuente summo numine, ex auctoritate dignissimi Vice-Cancellarii Archibaldi Davidson ... ; nec non aplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis medicae decreto ; pro gradu doctoris

발행: 1801년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE TETANO.

I9bus ab omnibus aliis plerumque facile distinguitur. Sed principio, praesertim si a frigore oriatur, cum rheumatismo et angina confundi potest. In morbo tractando, hic error effectibus malis interdum originem praebuit; quoniam duo hi morbi larga sanguinis detractione, caeterisque auxiliis antiphlogisticis curantur, quae in Telam non exhibenda sunt, saltem adeo large adhibita,) praesertim si a frigore oriatur, vel ab ullis causarum excitantium debilitatem, sive recta, Sive eventu, gignenti

iam a

Causae remotae semper primum considerandae, unde vera

morbi indoles facilius patebit.

Faucium assectionis inflammatoriae absentia, Teianum ab angina distinguit; et aliquo praeterlapso tempore, utrum morbus Rheumatismus, vel Treanus sit, constabit. Teianus quoque pro hysteria, epilepsia, et chorea sancti viti interdum habitus est: sed spasmos hos morbos comitantes a Teiano propriis toto coelo differre, attentione paululum adhibita, protinus apparebit. Porro, historia morbi et symptomata praegressa, attentionem sibi vindicant: haec enim plerumque veram morbi

naturam commonstrant.

Propter partium affectarum, et inter id in etiam causarum Similitudinem, ut in morsibus, vulneribus &c.; et propter symptomatum quandam similitudinem, Teianus ab 'dro-phobia dissicilius distinguitur.

Verum, satis perpensa 'drophobiae causa excitante, quaep erumque, si non semper, eadem est, nempe, rabidi animalis virus quidam corpori sano applicatus, alter morbus ab altero facile separandus. Tetano assecti, delirio, vel cujuscunque raro c0rripiuntur. generis insania,

22쪽

Praeter has distinctionis notas, proclivitas ad spasmos aegro misero aqua admota, aliud discrimen praebet.

DE PROGNOSI.

Hujus morbi eventus plerumque infaustus est: quod mag- una ex parte a peculiari ejus natura pendere aestimandum. . Sed exitium, quo hic morbus olim stipatus est, huic rei po- tissimum debetur: quod olim natura ejus parum fuerit no- ta; hodie enim, idoneo eum tractandi modo invento, pluri- mos iisdem symptomatis, quibus olim mortui sunt aegri, a

sectos, e morbo convalescere, compertum est.

Experientia patet, morbo, injuria nervis illata, vulnere, ἐκ e. quam frigore, orto, mederi difficilius esse. Tetanum synp - maticum semper exitiosum duxit Hippocratess. Quum subito adoriatur morbus, citoque acmen attingat, plus periculi timendum, quam cum sero accedat, et tarde progrediatur. Dies quartus plerumque potissimum criticus, et periculosus est; post quem minore periculo verSatur aeger, et quo diutius trahitur morbus, eo probabilior valetudinis reditus est. Sed minime hinc intelligendum, post diem quartum m e periculum tolli; contra, enim, etiam per multos post hunc

dies periculum anceps est: atque cst ubi etiam quum morbi violentia multum remiserit, priori violentia et periculo revertitur. Saepe donec multum temporis praeterierit non penalsis decedunt Symplomata, quoniam morbus nunquam subito finitur, vel critice solvitur, semper autem paulatim refert pedem.

5 Vid. Hippocrat. Aph. lib. q. secl. 3. Apru

23쪽

DE CURATIONE.

. . . '

Cum morbus ab injuria ullibi nervis illata provenerit, Om- , ne cum cerebro commercium intercidendum, nervos ita aia fectos secando, vel partem seu extremitatem delendo. Opium copia majore, et solito frequentius adhibendum: . in hoc morbo enim magnam ejus vim perferre posse corpus, sine ulla injuria compertum. Morbi exempli mentionem facit Doctor Currie, ubi opti tincturae quinque uncise cum semisse intra horas viginti sex adhibitae sunt: . Verum exempla occurrerunt, ubi quantitas adhuc multo major administrata est: quantitas maxima in-

tra viginti quatuor horas unquam administrata, fuit libra: Dr. Millar, Glasguae, in praelectionibus de Μateria Medica

ti casum enarrat.

Doctor Lind, opium primo liberali manu dandum suadet: et postea quaque hora iterandum, dosibus semper auctis do- nec remiserit morbi violentia'. Etiam quum hoc remedium modo solito larga manu sit ad- hibitum, i. e. parvis dosibus, certis intervallis iteratis, quam- Vis spasmi quodammodo sedantur, tamen Stupor, Somnus, et delirium rarissime occurrunt. Quantitas igitur hujusce remedii limitari nequit; sed prout res postulent, major Vel minor sit. Verum a magnis his dosibus paralysis oriri dicitur; hujus autem metus a largo divini istius remedii usu medicum non

deterreat.

Etiam quum magnae opii doses adhibitae, et symptoma

24쪽

22 DE TETANO.

tum violentia multum imminuta, sint; tamen, priusquam opii jam administrati effectus decedere incipiant, praesertim

si ullus spasmorum reditus observatur, doSes aeque frequenter et large, ac antea, repetendae Sunt. Eadem curatio aliquamdiu observanda: neque priusquam remissiones diuturnae accesserint, omittenda. Tunc temporis doses paulatim imminui, easdemque administrandi intervalla protrahi, possunt. Sic adhibitum remedium saepe eventus faustus sequitur. Quoniam deglutitio dissicilis hune morbum toties comitatur; ad remedii usum liberalem quamprimum confugiendum. Si vero propter medentis timiditatem, vel ob ullam aliam causam, hujusmodi opii usus neglectus sit; tum enematis sorma, idonea ejus quantitas, saepe iterata, administrari debet; vel in ventriculum immitti potest tubi flexibilis ope. Si morbi principio, symptomata trismi futuri adsint; ei prospiciendum uno vel altero dente extracto, ut medicamenta adhibenda facilius ingerantur.

Alvus saepe adstricta est: utrum autem hic effectus ab intestinis communicato spasmo generali, vel a magna Vi Opn, pendeat, non compertum. Utramque causam opus Suum conferre, verisimile videtur. Verum undeunde oriatur, quoniam morbum haud parum graviorem reddit, omni cura, Si id fieri potest, amovendus e St. Eo consilio, quamdiu deglutitio non impeditur, adhibenda laxantia; sed abolita deglutitione, frequenter injiciendaenemata. Cum alvus Saepe pertinaciter adstricta sit ob ingentem opii quantitatem administratam, nonne 'os um iiii ejus locum sussici potest PMoschum, camphoramque cum opto conjungere, ut anti spasmodicorum vice fungantur, nonnulli suaseiunt, et eorum uSu interno, esiectus bonos provenisse, perhibetur

In opisthotoni exemplo, ut assirmat Liud, opium ct c m

25쪽

DE TETANO.

lihora pedibus admota spasmos prorsus sustulerunt. Sublata applicatione, spasmi priori violentia recruduerunt, eidemque iterum applicatae cesserunt . Balneum tepidum quoque laudatum est, sed cum adhibeatur tale remedium, Omnis non necessaria corporis agitatio evitanda est: inde enim spasmi excitari periclitantur. Neque invito aegro adhibendum; namque quidam homines na- tura sua aquam formidant. I Ab incauto balnei usu quoque cavere monemur eXempli

morbi eventu infelici a Doctore Chaliners tractati, qui sum

imo candore casum enarrare non dubitavit. Rus verba citare mihi liceat. Against so undistinguished an use of warm bathing in tetanic di sorders, I have been Warned, by the sudden de ath of one of my patienis; who, I insisted, should be put into the water, in spite of the great aversion he expressed to the contrary, for no arguments that were used for dispelling his apprehensions of danger, availed.

The consequence Was, that exerting his ulmost emoris to resist inose who tooh him up, a generat convulsion was excited, and deprived him of life in an instant of time, even before he to uched the water .

In his exemplis pediluvium, fomentaque adhibenda. Doc- ltor Stiit et, qui in Suabia medicinam facit, morbo, Balnei

illepidi hali et paucis calcis vivae unciis saturati, Usu, mederii Passimatus est: interne quoque hali grana decem, et optiunum, secunda quqaue hora, administravit. Pleniorem hujus medendi methodi historiam nobis expec- 'tandum in libro ejus, cui nomen est, Miscellaneous Me -

Vide Lind on Diseases of Hot Climates, &c. p. 269, 27O.' Vide Chalmers on the Diseases os Souili Carolina, VOl. a. P. 29.

26쪽

DE TETANO.

Nuper audivi, antimo n. tartari Sat. larga manu et frequenter administratum, eventum felicissimum saepe Secutum esSein urbe Chari estoniensi. Effectus fausti una cum diaph resi apparuere; et licet magnis dosibus exhibitum, nauseam non genuit. Applicationes unctuosae, olim multum adhibitae, hodie, ubique fere abiguntur: moleStia enim, qua Stipatae sunt, beneficium earum superabat. Vena secanda in iis tantum morbi exemplis, ubi plethora, febrisque vehemens adsunt, praesertim in regionibus calidioribus, in quibus plerumque corpus tam laxum est, ut hoc remedium admittere nequeat. Sanguinis quoque conditio in hoc morbo, generalem, et sine discrimine sanguinis detractionem prohibet. De vesicantium usu in hoc malo, admodum dissentiunt medici. Hoate raro adhibentur. Nuper in Teiano mercurii usum in India orientali summum beneficium secutum est. Ibi morbo ineunte, unguenti forma, et ea quantitate, qua salivae profluvium cieatur, adhibetur; et donec Symplomata, evanescere incipiant, Servanda salivatio. Verum, etiam quum magnae unguenti quantitates sint admotae, salivatio dissicilinae cietur. Jandem aborto salivae fluxu, balneum tepidum et optum conjuncta, in sanatate restituenda, opus suum conferre dicuntur . Ad sublevandum dolorem in cartilagine ensi sormi, vel alibi, sentitum, panni cethere madefacti, et extrinsecus applicati, pressura leni eodem tempore adhibita, summo beneficio

stipantur '.' Vide Lind on Discases os Hot Climates, p. ' Vide Med. Reporis, Append. P. D.

27쪽

DE TETANO.a SHujus morbum tractandi methodi periculum factum est, in casu quem Doctor Currie curavit. Sequentem ejus historiam tradit. TO allay the patia under the ensiforiri cam tilage, clothes dipped in aether, Were applied externaltyo with good effecis. As I stood by him one day, pressing the dossiis with my opera hand to the scrobiculus cordis, he expressed himself relieved by the force whicli I appli-

ed. The sanae relies seemed to follo froni a gentie and uniform pressure ora the paris suffering DOm spasm.' Petroleum Barbadense in Teiani medela commendatum est. Dosibus a guttis quinque ad quindecim, in die exhibeatur. CorteX, vinumque, suadente Dre. Rush, magnis do-sibus administranda . Infusum, cortice vinoque constans, forma optima esse invenietur.

Praeclari hujusmodi exempli meminit Doctor Currie. Tetano enim affectus quidam, intra dies quadraginta duos, centum et decem vini rubri lagenas ingessit. Insuper addit, Though the wine was gi ven in such quantity, yet it ne- ver produced any sympioni os ebriety; it soothed the ir-- ritation of his nerves, coni Ned his min d; and with- increasing the frequency of his pulse, it augmented ista strengili V Quum vini satis procurari nequeat, in

us locum spiritus ardentes suffecti, teste experientia, effec-um Optimum praeStant.

LAVATIO FRIGIDA.

Hoc remedium in India occidentali ubique adhibetur; et

' Vid. American Philosophical Transactions, vol. ii. ' Vid. haed. Reporis, Appen. P. Io and

28쪽

DE TETANO.

huic morbo maxime prodeSSe repertum eSt. AEger interia dum in mari, interdum in vaSe aqua pleno, laVatur. Interdum aqua e vase in eum desuper dejicitur, quod offusio audit. Modus tamen maxime essicax esse invenitur totum corpus in aquam frigidam subito immergere. Remissio, quam his remediis procuramus, primo breviS eSt: sed iisdem saepius iteratis intervalla diuturniora succedunt, morbuSque tandem omnino decedit. Est ubi tamen medela cito perficitur.

Tetano idiopathico quam fmpathetico, lavatio frigida magis prodeSt. Doctor Wright in insula Jamaica, aquam corpori nudo

Lavationem frigidam convulsionibus praesentibus, quam ullo alio tempore, multo utiliorem eSSe, compertum. Porro, observandum, balnei frigidi in hujusmodi morbis usum inventum hodiernum nequaquam esse; ejus enim Occurrit mentio apud Hippocratem'. Avicenna quoque idem remedium celebraVit . Schenhius in Observationibus' suis, Iasone citato, alnei frigidi usus in duobus morbi exemplis Successum com

memoratf. . -

Sed priscis temporibus hocce remedium fuisse adhibitum solum in iis constat, qui juvenes atque obesi suere, et non nisi aestas esset, neque morbus ab injuria locali provenis

set.

Quoniam Trismus in regionibus calidioribus, tempestatibusque aestivis occurrit, aeris mutationem quam primum

29쪽

eri, a nonnullis suasum est: et, si id fieri nequit, corpus penitus, vel parum, aqua frigida submergi: identidem adduta salis ammoniaci vel nitri ea quantitate, cujus solutione perpetua frigus intensum generetur. Nonnulli quoque commendarunt, fortem opii solutionem parti sauciae vel ipsi spasmi sedi, tanta copia, externe applicandam, quanta torporem, sive paralysin, inducere potest. Per totum morbi decursum vires descientes Sustinendae, vel amissae, restituendae, sunt. Deglutitione parum affecta, cibus ad coquendum facilis, et nutriens, vinum meraciuS, vel aliquantum aqua temperatum, exhibenda: his addantur, orticis chinchonae pulvis, decoctum, vel suadente Dre. Rush, infusum cortice vinoque constans. Deglutitione autem dif- iacili, vel prorsus abolita, enemata nutrientia frequenter injicienda. Convalescente aegro, frigidarium multum commendatum,ot pro re nata, uno nempe, vel altero quoque die adhibendum, CSt.

Necnon vestitus idoneus gerendus est: talis scilicet, qua- lis corpus foveat, et non graVet. Denique, causae tum predisponentes, tum excitantes, sedulc l vitandae Sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION