Aloysii Galvani De Manzoliniana supellectili oratio : habita in Scientiarum et Artium Instituto cum ad anatomen in tabulis ab Anna Manzolina perfectis publice tradendam aggrederetur anno MDCCLXXVII

발행: 1777년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

. Itypis mauigretur, voiro nomine bouessare non recusaretis ς continuo mutavi conssilium,

illiu que voluntati libentis e sum obsecutus. Quis putet mentiri me publiace apud Hos ea in re, cujus Vos rei tu pr mis, ii minus vera esset , convincere me fa

f possetis Θ quo nihil mihi esset turpius . quod Jone proe sitissem, si quidem ossi m0

Jem, fumma di9uitate mirum auctorem in hi extitisse, ut orationem hanc ederem , eum emque fuisse pollicitum , illum Hos vestris au piciis rutaturos; neque tamen fu9

et qui quam , qui rate aliquid a me periisset , qui me ea in re suo conini ID D-vosci, suaque auctoritate impuli fet. De

Mansolivae autem laudatione , cum ea Pe

fro nomini in scripta appareat, quid imminui potes 9 cum ejus patrocinium fuso sisse Vos tam in sui jilanificatione declar veritis ς Vos, inquam, quos non praeclara tantum , ac nobili ima sirps , sed do trina in primis , atque sinsularis in omni Scientiarum genere eruditio huic In situlo ra ficis . Accipite igitur , miri rempti imi , quam Hobis riso , Orationem , iudicium A mei

12쪽

mei erya Vos cultus, atque observantiae . Vos me, Vos Mantolinae, mulieris claru-,ima , cuu Za que Civitati charis uae, Iaudes , qua conquevisis humanitate, in ve-sram fidem tueri, ac conservare uisuqVam

desinite. Valete interea , Viri amptissimi, atque , ut jacitis, In situti rem bene, ac ueliciter berire.

13쪽

DE MAN OLINI AN A SUPELLECTILI

ORATIO. Uod nostra haec Academia, quod omnes Docti, quod universa Civitas, quod nos

maxime eXOpta Vimus, Ut humani corporis partes ab Anna illa Maia ZOlina, quae Omnes, qui retro fuerunt Artifices, longe, ID Ultumque superavit, ex cera efformatae in hoc Artium, Scientiarumque domicilio demum collocarentur , id aliquando factum esse vehementer istamur, Auditores. Ha C enim re cum publici S VCti S, nostroque desiderio satisfactum est ; tum illud etiam consecuti surnus, quod ab Instituto condito Senatui , Populoque Bononiensi semper propositum fuit, ut hu)us loci dignitati, Patriaeque bono sit maxime consilium . Benedictus enim XIV. , quem Patriae Patrem merito nominamus, pro incredibili illa, qua flagrabat in nos, charitate, conduXit ille quidem magno pretio Herculem Lellium, hominem inventionis laude clarissimum , qui signa, atque humani

corporis formas e X cera estingeret, quae hic ponerentur . At quis dissilebitur, Summum Pontificem , morte prῖCOCcupatum, rem tantam absol Vere non potuisse P Nam musculos tantum ex cera, & os Ia in Sceleton mira arte conneaea, quae ad instituendam

Iuventutem Picturae , & Sculpturae deditam satis esse videri possent, perfecit Lellius , quae in proXlmo conclavi videtis: at desiderabantur ea, quae in

14쪽

anatomica re & poti sti m a essent, & majorem haberent utilitatem, quibus Chirurgi etiam, & Medici

possent erudiri, quae nunc demum Patrum Voluntate , ac consilio suppetunt. Quis autem sibi persuadeat, communem hanc Omnium nostrum Parentem Patriam contentam hoc in genere iis esse potuiise , ex quibus Ornamentum solum peteretur , ea Vero minime curavisse, quae ad suorum Civium salutem, incolumitatemque conservandam, reddendamque maxime conferrent 8 Quis putet, Benedishum ipsum Pontificem Maximum, qui, pro sua animi magnitudine, quod summum esset, omnibus in rebus spectaret, non & Chirurgorum , & Medicorum studiis, Jccommodis consulere Voluisse , prae serti m cum decrevi stet, ut, mortuo Lellio, alius in eius locum sufficeretur, qui non modo DOftor esset renuntiatus,

sed qui in Archigymnasii Lectorum, in hujus Instituti Professorum, in Academicorum Benedicti norum numero esset , qui Anatomen profiteretur, qui a Senatu eligeretur, ut hic eam publice traderet P Quid enim necesse fuit jubere, ut Magister deligeretur, qui omnia haberet ad Chirurgiam , & Medicinam adiumenta , siquidem Sculptores tantum, Pictoresque

Auditores haberet, qui, si ea norint dumtaxat, quae ad ossa , atque ad eXternos musculos pertinent, beati sibi esse videantur Θ In quam tamen Orationem V Clinvitus defccndi, ne qui s de me ipso , quod a meis moribus est Omnino alienum, praedicare Viderer, qui, Hercule mortuo, summo huius instituti Praefectorum,& amplissimi ordinis beneficio, primus ad hoc munus obeundum sum constitutus: ieci malui impudemtior

15쪽

tior videri , quam praeterire ea , quae CUm ad rem maXime pertinerent, tum essent verissima , & cum laude conJuncta e)us Pontificis, qui & de Patria, Nde hoc Instituto sit optime meritus. At haec quam quam maXime Valeant ad ostendendum & in hac re, sicut m Omnibus semper, viguis e Patrum studia , 5c auectoritatem , qui, re hic anatomica a Ugen da , praeclarissimum inceptum , cuJus ab solutionem boni omnes expeterent, perfecisse visi sunt tamen , si Manetoliniana opera aut tantam utilitatem non livberent, quantam indicavimus, aut nihil in iis est et, quamobrem sese ipsa praecipua quadam ratione com

mendarent , non me tantopere haec anatomicarum tabularum copia, & elegantia commoVeret, nec tan'ta afficerer voluptate , quantam prae me fero : sed utrumque in illis est, dc summa utilitas, oc singularis praestantia ue quod & Vos profecto, Auditores, probaturos confido , si me dicentem attento, beneVOlO-que animo , quod spero , excipieti S .

Atque ut intelligatis, Auditores, quantum Ita Ventuti ejus enim progressionibus omnia , quae in his aedibus sunt, potissimum servire Patres voluerunt) haec Mangoliniana supellex sit allatura utilitatis, superiorum, quaeso, tempOIum memoriam repetite cum Propter anatomicarum tabularum inopiam , unam os eologiam , atque Mysiologiam Auditoribus quotannis

tradere coacti essemus. Quoties enim nobiscum ipsi conquerebantur, quod eadem semper audirent Θ Quod ad eas partes, quas habet anatomica facultas utili Ores , nunqu)m Progredi liceret , qui illis asi id ue eam, quae de musculis, atque ossibus est, docti inam ape-A 6 rire-

16쪽

riremus 3 Non enim his in posterum angustiis detinebimur. cum longe plura, eaque utilissima, suppetant aliquando , quibus iliorum studiis , ac voluntati curnulatissime satisfaciamus. Atque hic quamquam Video , quantum ad utilitatem hu)us operis illustrandam prodesset, Omnes eius parteS recensere, tamen &quod multis interpositis earumdem partium laudibus, qUIe Ultro occurrerent, longius, quam par est, proogrederemur, & quod ad ma Jora etiam festinet oratio , quaeso, Auditores, ut patiamini, ea a me prae teriri, quae in polierum nostris Auditoribus commo-dlUS a Perlem US, ctim Omnia ea tradem VS, quae ad foetus steologiam , atque ad Ossum, nerVOrUm, miniculorumque compagem, structuram , & n Umerum,

dc usum ma Xime pertinent. Nihil itaque de his dicam ; nihil etiam de generationis instrumentis, nihil de urinae viis , nihil de vocis, nihil de sensuum Organis , nihil demum de tot aliis a praeclara Muliere mirabiliter constri ustis partibus asse iam , qum illud etiam tacebo, quantam uillitatem Anatomes ipsia per has tabulas adepta sit , quae illud aliquando allecuta

est, ut nihil iam habeat, quod ipsos delicatulos a

sui amole avertat. Neque enim hae, ut Verae, ac na' turaleS cadaVerum partes, quidquam habent tetri ,

ac putridi, quod stomachari, ac mole ite ferre vel molliores polluat: quin, ut sunt pulchrae, & eleganteS , alliciunt etiam ad cognoscendum , m credibilemque quandam afferunt ediscentibus voluptatem: haec an quam , Omlito, A UdltoreS , atque ad ea continuo

17쪽

his tabulis, quo modo sunt postae, aer comparatae uno fere oculi ictu naturalem partium formam, progressum , directionem, situm longo melius perspici, quam in partibus e cadaveribus eductis, & eo, quo Anatomici solemus, more sectis, ac paratis consipi ciantur: quo quidem ad erudiendam Adolescentiam nil potest esse utilius. Atque ut a figura exordiar, quae inesse naturalis, ac vera forma potest iis partibus, quae e cadaveribus exemptae, manibus, id quod necesse est, contrectantur, quae a fluidis sunt inopes,

quae aeris vi arescunt, quae propria elasticitate co rugantur, quae super tabulas extenduntur, volsellis

trahuntur, acubus firmantur p Quid dicam de earum dem partium situ, directione, dc progressit 8 Poetabimus , naturalem Vasorum situm , directionem, progressum servari posse , sejuncta pinguedine, sublatis partibus iis, quae ipsa fulciebant, vinculis membranosis, quibus detinebantur, sectis, ademptis curvis illis variis, atque angulis , quos illa describant, iisdem, que vasis ad rectam lineam, ad idem planum omnibus deductis P Credemus, naturalem musculos situm , directionemque retinere, cum ab uno saltem termino , cui assigebantur , se)uncti sint , cum filis,& acubus diversas in partes ab Anatomicis trahantur Θ Existimabimus, nihil a naturae situ, diremoneque discedere membranas, si explicatae, si collapsis, si supra tabulam fuerint extensae P Erit idem subtilissimorum nervorum situs, progressus, directio, atque in integro corpore esset, cum eos a cadaverubus exemeris , quos nisi in omnibus fere punctis fulcias, ac sustineas id quod ViX , ac ne vix qui

18쪽

dem fieri potest ), ne in exigua quidem eorum parte suspendere, & in situ , ac direstione servare possis

tanta est eorum mollities, stacciditas. Una . una erat profecto haec ars , quae tot , tantisque incommodis mederetur: quae ex cera primum quidem dumti, moX Vero firma ac dura , partes enarratis similes ita construeret, ut non modo Veram, ac naturalem earum figuram ad amussm exprimeret , Verum etiam

integras, incolumesque , nullo subjestarum , vicinarumque partium, aut fallacium artificiorum praesidio adhibito, servaret; quamvis eaedem essent & ad summam tenuitatem redastar, & a caeteris sejunflar,& elevatae, & ered lae , & flexae , & in spiram ductae, Jc extensis, Jc ab uno extremo ad alterum produstae , & una parte adhaerentes, altera liberae. Quid plura Quidquid cadaverum partes Anato micorum more paratae naturalis figurae situs , directio nis , progressus amittunt, id tabulae, de quibus loquimur , iisdem tribuunt , si quid desit , farciunt ;ut non facile constituas , utrum magi S haec ars naturae , an natura huic arti debeat. Inspicite , quaeso , Auditores, tabulas, quae in proximis conclavibus asservantur contemplamini, Ut multa praeteream , oculorum musculos intra Orbitam collocatos , suspensos , suis termini S affixos, cum a se, tum a nervo optico longe dissitos: ut sunt naturali figura praediti l ut verum situm , ut veram , propriamque di- restionem obtinenti inspicite Oculorum membranas; intuemini tenuem choroidem, suspensam, mobilemque iridem , mollistimam retinam : sunt ne eae ita

in suo situ, in suaque directione omnes collocatae ,

19쪽

ut iris in aqueo humore innatare videatur; choro ides vero, & retina, quamViS cum a se, tum aeselotica sejunctae, oculi tamen bulbum, qui vacuus omnino est, turgidum, & plenum praeses erant ρ In spicite exiguissima testium vasta, multiplicesque eorum circumvolutiones , ordines , anastomasesque :nonne ita in naturali situ omnia servantur , licetineredibilem obtineant tenuitatem, ut tota eorum compages & tenuissimum rete estormet, & testium nihilominus formam adhuc exhibeat P Inspicite demum , ut multa alia omittam, in aure non modo tenuissimum illum nerveum ramum, qui chordam tympani constituit, verum etiam duri nervi propagines ad musculum internum mallet, & ad strapedium delatas : quamvis tenues adeo sint, ut visium penitus essugiant, videtis tamen eas intra tympanicavitatem , in quam ne digitos quidem inferre possis collocatas , & liberas, & extensias, & praedictis insitas musculis. Quod profesto nemo unuS praest, re potest, nisi qui tantam adhibeat diligentiam, dum cadaverum partes in situ collocatas in exemplum sibi proponit, ut suas conficiat, quantam praestantissima Artifex adhibuit, eaque, qua ipsa excellebat, anatomicis in rebus solertia, atque doctrina polleat. Qui posset, quaeso, Auditores , non dicam idem , sed ne simile quidpiam , in oculorum musculis, acique membranis, in testium vasis , in subtilibus de

vere sectis, paratisque assequi P Qui posset idem ostendi λ Sed fac, post sue quod tamen ab experientia,& veritate longe abest: haec ita comparata quam ' diu

20쪽

diu perdurabunt Θ Saepe ne accidit, ut multorum dierum opus, & labor exiguo temporis spatio, caelo potissimum calido, humidove, labefactetur , Ut omnem sibi ademptam intelligas praedictarum humani

corporis partium observandarum facultatem p At nostrae prae tabulis ab Anatomicis paratis id utilitatis

habent, ut semel constructae numquam immutentur;

semper pateant, semper inspici, contemplarique possint, quacumque tempessate, quacumque aeriS, cstive vicissitudine, quacumque die, hora quacumque. Quem igitur ex cadaverum partibuS confectae tabulae saepe negant ad perdiscendum aditum , eUm nostrae adolescentibus harum rerum studiosis assidue praebent amplissimum . Hae xestris commodis, Iuve

nes optimi, prae illis inserviunt. Hae rei dissicultati, hae ingeniorum etiam , si Opus sit, occurrunt tarditati . Quae cum ita sint, habeant quidem magnam utilitatem paratae ab Anatomicis tabulae , Profestarum industriam praesei erant, diligentiam , doctrinam , at nostrae, quae partium figuram, directionem , situm , progressum apertius, Veri US, accuratius ostendunt , eaedemque sunt semper ue quis inficiabitur, utilitatem prae illis habere longe majorem At enim sunt ne haec Manaolinae operis adeo propria , ut nihil cum caeteris hujusmodi supellectilibus commune habeant Non usque eo Manzolinianae

tabulae me tenent, Auditores, ut iis nihil simile, nihil etiam, si libet, elegantius inveniri, aut efingi posse existimem , praesertim cum in ea urbe simus, in qua ut summi, & rara industria, ac doctrina Prosessores sunt, sic praeclaros, & admirabili arte

SEARCH

MENU NAVIGATION