Aloysii Galvani De Manzoliniana supellectili oratio : habita in Scientiarum et Artium Instituto cum ad anatomen in tabulis ab Anna Manzolina perfectis publice tradendam aggrederetur anno MDCCLXXVII

발행: 1777년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IT Sculptores habemus : hoc tamen dico, Manetolinae opus non pauca Ubi peculiaria habere, quae in caeteris hujusmodi studiis desiderantur , quarum rerum

causa, integra aliorum Professorum , Artificumque dignitate , illud longe nobis antecellere omnibuS Videatur . Quae enim res, sin minus no Uitate, at ce ta quadam in suo genere perseetione primae sunt , eas omnium in se oculos convertere nemo negabit. Nimis enim angustis limitibus plerumque hominum ingenium & Vlta coercentur i, ut idem & invenire valeat rem, & perficere. Quamobrem etsi inventio sit summopere commendanda , tamen interdum Contingit, ut rerum illustratores, perfeCloresque magi S, quam ipsi in Uentores, laudibus e X collantur: quIA accidit illud etiam non raro, ut in Ventionis laudeSillustratoribus magis, quam in Ventoribus tribuantur fortasse quod res primo mVentae aut exiguum , aut non adeo latum in societate usium habeant: perfe-ξhae autem ma Ximam semper habent utilitatem , ut propterea homines perfectoribUS magi S, quam rerum inventoribus, debere se intelligant. Hac de cavisse , ut Opinor, inventio circulationis sanguinis Ar-veo ab universo litteratorum hominum coetu conceditur , Haltero vero maximam gloriam irritabilita S ComparaVit: quamvis ante ArVeum Paulus Sa pius, clariuS vero Caesialpinus sanguinis circulationem aliquo modo indicassent , & ante Halterum

Glissonius, aliique de irritabilitate nonnihil attigis .sent Reges, viri Principes , Optimates, qui suas domos pro generis, & nominis dignitate ornamento esse si iis urbibus volunt, quanto studio , quanti S

etiam

22쪽

etiam impens s tabulas, signa, vana comparant, quae sciant ab iis esse fa Ela, non modo qui auctores, sed etiam, qui ferantur earum artium fuisse illustratores, per Letoresque Θ Quis nescit, ante Phidiam, &Apellem Sculptores alios , Pictoresque vixisse , quibus prima inventionis laus debeatur . Horum tamen homines obliti , illorum modo , qui artem perfecerunt , opera magna auri Vi Undique conquirunt. Nostri etiam huius Instituti auctores, nobilissimi Viri , quam diligenter in eam curam incubuerunt, ut in hoc Scientiarum domicilio, quod omnibus ad visendum patere Voluerunt, plura essent, quae advenae ipsi in hoc genere suspicerent, atque admirarentur i Quae cum ita sint, clarior ne caeteris hu)us modi Anatomicis supellectilibus, & illustrior habenda est Mangoliniana : quae prima tantam in suo genere perfectionem e X hibuit, ut non Crassores tantum , facilioresque humani corporis partes , quale Scaeterae huius modi ante ipsiam supelleCtiles referebant, sed tenuiis mas etiam, dissicillimasque ad sensoria , atque ad organa Vocis , generationisque per tinentes parte S ex cera, aliaque materie fabrefactas, Prima, inquam, ad videndum praebuerit Θ Quae prima non modo In hac urbe, sed in universa Italia, ac pene dixerim in universo Orbe in lucem prodiit, quaeque & nostris, & exteris hominibus exemplum praebuit, easdem humani corporis tenuissimas parteS , aliasque HS similes eadem arte effingendi lam cuius id generis opera tantam famam tuo compararunt Artifici, quantam ManZOlinae sua Θ ut propterea praestantissima Mulier in Mediolanensiam, in

23쪽

Londinensium, in Petropolitanorum Academias amplist nas conditionibus arcessita fuerit , ut ei statuae fieri curarentur, ut numismata Cuderentur, Ut

Fulginensium , ut Horentinorum Academiae, ut qui in his ipsis aedibus sedem habent Clementini in suorum illam numero ultro adscripserint, ut celeberrimi illam , gravissimique viri suis scriptis commendarent, ut nemo, non dicam, qui in anatomicis e stet. Versatus, sed qui liberalibus paulo studiis imbutus esset, nemo Princeps vir in hanc urbem Venerit, qui non haec opera videre, ipsamque artificem alloqui , dc de facie noscere vehementer optaverit PSed quid ego haec honoris, existimationisque argumenta, quae merito huiC Mulieri sunt tributa, commemoro P Praesertim cum unum sit, quod, licet caetera desiderarentur, fatis per se esse deberet, ut immortalitati ejus nomen commendaretur , cujus quidem n OS Omne S, DOS, inquam, & CaeteriS nationibus, & posteris etiam testes esse postlimus . Etenim

quis nostrum ignorat, tum cum Iosephus II. Caesiarsemper Augustus, cujuS numen, majestatemque praesentis suspeximus, primum in hanc urbem Venit, de Anna Mango lina pi scipue qu si iste ' Cum vero multo post idem ad nos rediisset, nonne scimus, statimeam adii le , elus Opera diligenter, summaque cum animi admiratione Observaste , diu , multumque cum illa locutum esse, aureoque numismate, m quo si a

esset imago, Mulierem donatam esse P Quod si in maXima habetur laude , a laudato viro laudari, quid illustrius esse, aut fingi potest, quam a sitammo Romanorum Imperatore, ab eo, quem & sapienti stimum ipsum s

24쪽

ipsum, & sapientum existimatorem maximum cognoVirnus , ManZolinam & doctam foeminam, &praestantem, S singularem et se habitam . O verae gloriae , & laudis indiciat O apud omnes nationes, populosque merito celebrandam Mulierem l O dignam, de qua nulla ilia quam aetas conticescati An haec sunt per vestram iidem , Auditores, aut cum Primi S , aut cum caeteris deinceps cons rudiis simili, bus anatomicis supellectilibus communia ρ An aemuli , aut invidi notam sui bibo, si dixero, caetera hujus generis studia laudes quidem promereri summas,

magnam existimationem suis audioribus comparasse ;sed tamen peculiaria quaedam Mangolinianum studium habere, quae nullum sit adhuc assequutum, in quo illustratam, perfectamque artem omneS admirantur , quod scriptis celebratum sit summorum hominum , quod viri multi Principes, multique alli& nobilitate. & lateris praestantissimi fama permoti, quae de eo ubique gentium est, si a P raesentia honestaverint, maximeque laudaverint ρ Opus autem tantum , tantisque nominibus praestanti stimum in privatis ardibus diutius servari debebat neque in hoc loco, in quo non utilla tantum, sed rara etiam, ac singularia undique collesta sint, tamquam in propria sede collocari P Quod si illud dixerim. nonnihil etiam accedere pretii huic supelleetili , quod a Muliere faeta sit Θ Vera ne dicam P Artes, &scientias a Viri S coli , qui ab apsia natura ad eam rem comparati cile videntur, non est admodum rarum : at Mulierem , quae lanae, ac telae nata eile Videtur , scientias , ta artes non attingere solum,

25쪽

sed etiam sapientissime pertractare , sed amplificare.& pene dixerim perficere , nonne hoc adeo rarum

est, ut omnium in se animos , oculosque con Ver'

tat In Manetolina autem id mirabilius debet videri , quod ovas ea artes tam dissimiles, tam etiam dissiciles, sed omnino ad hujusmodi conficienda opera opportunas, ne dicam necessarias, Sculpturam,& Anatomen . prima ita conjunxeiit, ut in utraque eXcelleret: praesertim cum muliebris natura adeo

mollis sat, & timida, ut quantum ad eleganti Ora Opera aptissima esse cognoscitur, tantum his studiis Videatur inepta; quo sepius ad ipsius cadaveris nomen & animo cadere, & nauseare, & pallescere soleat. Nemo autem vestrum ignorat, Annam Man-ZOlinam , dum e)us Vir Operam Lellio artifici optimo prae staret suam in fingendis e cera musculis, quos suo in loco in sceleto disponeret , nemo, in quam , ignorat, virili animo Mulierem, ut de conjugis sui clarissimi labore aliquid imminueret, caduverum foetore contempto , & proprii sexus laxitatis, imbecillitatisque oblitam , in dissicili , ingratoque opere opem ei ferre instituisse. Itaque primo Ana- tomen excoluit, deinde Sculpturae artem sibi diligentissime comparavit, tantumque & summa ingenii Vi, oc dexteritate , qua pollebat , profecit, ut Pala Colum annorum spatio & Magistri Lellii, & Viri

sui scientiam, facultatemque non modo assequere tur , sed longe etiam superaret. Tantum accuratam illam agendi rationem , dc assiduitatem, quae mu' lierum maxime propria est , tantum earum etiam

inge tum, nisi plerumque in summa lignorantia,

26쪽

veluti in deterrimo carcere, contabesceret, Valere intelligimus. Hinc Mulier egregia non tantum majores partes , ut sunt musculi, quos primus, ut paullo ante diximus, in cela sculpsit Lellius, MamZOlini opera adjutus, e cera conflare didicit , sed prima subtiliores jam recensitas, tenuioresque hinmani corporis partes, quae visum quasi e flugerent,eX eadem cera, aliaque materia estingere ausa esst, tanta praestantia, tanta veritate, tantaque fclicitate,

quantam dixi, & Vos, Auditores. Oculis ipsis vestris cernere potestis . At dicet quispiam: hoc quod

tantopere commenda S, Opus jam multis eX pallibus, vel temporum injuria, vel hominum neg gentia

commmutum, pristinum illum nitorem, et gantiam

que amisit. Ita ne P Nolo mihi quidquam etiam jurato credatis: jam Unicuique patent, Jam omnium oculis tabulae in proximis conclavibus propositae sunt ad intuendum: ipsas inspicite : Judicate. At inquies, hoc opus vetustate ob lescet. Obsolescet ρ Dici id quidem, & esse de inventis atris, persceresque Operibus potest: de hoc vero nulla prorsus ratione. Caetera quidem a posteris saepius ita immutari , augeri, perfici possunt, ut quae primo confedia sint, tamquam imperfecta , & ferme inutilia obsolevisse tandem videantur . At nostrae Mulieris opus nullos hujusmodi casus patietur. Nam cum naturam apprime , ut demonstravimus, imitetur, quae una eademque semper est, sibique constans, alia quidem similia opera construi poterunt, & ea, si libet, nos tro etiam elegantiora, magisve ornata, & aspectu jucundiora, at verius non item : itaque idem semper

27쪽

per nostrum manebit, & primum, & utilissimum

& nominis fama, ac celebritate praeclariss mum ; neque ulla unquam illi aetas nocebit. Tale itaque o pus, quod nostrae civitati, quod huic clarissimo loco tanto Ornamento esse intelligimus, aequo ne animo pateremur, ut alio delatum, aliam potius, quam nostram urbem, Omne in posterum tempus honestaret, illustraretque P Fingite, quaeso, animo, Auditores , sinistro id quodam fato accidisse, ut alio id opus esset importatum : quam se beatam illa civitas putaret, quae illud habereti Quantopere gauderet, propter singulare ornamentum , & summam utilitatem, quam suis civibus accessisse cognoscereti Quam tum denique efferretur eo ipso , quod situm effecerit non postremum nostrae hujus urbis, quae studiorum Mater & appellatur, & est, ornamentum i Nos autem quo tum essemus animo, dum exterorum vel tacitas, Vel apertas interdum reprehensiones audire cogeremur p Sed finis sit. Neque enim volumus

quidquam de hujus diei laetitia, ne fingendo quidem , nobis adimere. Illud vero laetemur, proprium nobis, atque huic loco perpetuum jam esse hoc Studium , quod utilitate nulli sit secundum , inventionis autem, illustrationisque laude, artificisque dignitate , ac celebritate omnium facile princeps . Verum quo magis hoc iustissimo gaudio complemur,& magis amplissimorum horum Virorum, qui huic Scientiarum domui praesunt, beneficium recordamur, eo magis , quae illis gratiae habendae , & agendae sint, intelligimus. Quapropter illis in primis, quo rum opera, atque consilio praeclara haec supellex huic

28쪽

2ψhuic loco comparata est, gratias qummaXimas agat Patria: agat Pio VI. Pontifici Maximo, quem sibi , quem communi Reipublicae Christianae, quem hujus urbis, atque imperii bono, ac felicitati diu ineolumem a Deo optimo Maximo servari exoptamus , qui horum amplissimorum Virorum studiis, ac voluntati tam facile se praebuit , qui etiam noVum

huic supelled fili addidit decus, quod sua illam auctoritate, suisque imperiis dignam judicavit: agat demum Ranutio Senatori amplissimo, qui superioribu Stemporibus primus hoc idem Studium Patriae serva-Vit, nunc autem facile domum sua eo passus est spoliari ornamento , quod magnificas illas suas aedes faceret illustriores. His, inquam , gratia S agat Patria : agat ex beatissima illa sede , in quam migra1- se confidimus, ipsa Mangolina , cum suum tandem desiderium, quod ea mihi etiam faepius, dum viveret , significavit, ut nempe praeclaro hoc in loco suum opus collocaretur, Videat expletum , quae hoc sibi unum moriens nonnihil dolere diXit, quod nondum certum sibi, exploratumque esset, num suae

industriae, suorumque laborum, quod potissimum in suo opere conficiendo spectasset, fructum perpetuo sui essent cives capturi . Agant celeberrimi hu)us loci Professores, quibus nihil charius, nihil optatius esse debet, quam ut hic idem locus locupletetur in dies, & illustretur. Vos demum agite, speetatissimi IuVenes, quod hujus operis praesidio facilior vobis,

jucundiorque ad anatomicam facultatem aperitur Via,

quodve qui Vobis progressus ad plures annos, si

nova supellex anatomica esset condenda, prorogari

29쪽

nece Te fuisset, ille nunc ne ad brevissimum quidem tempus differtur. Ego vero, cujus ob hanc ipsam supellectilem dignitas est aucta, quique amplissimis his Viris cum multis nominibuS, tum hac de causa magnopere debeo, non modo gratias, quas possum , maximas ago , sed habebo etiam dum vivam , illudque pro virili . parte enitar , Ut creditam mihi iuventutem in anatomica facultate erudiam , atque ut illud incrementum , illamque perfectionem anatomicum hujusmodi studium consequatur, quam & illi cupiunt, & vehementer vo- Iurat . Id enim sibi etiam proposuerunt amplissimi Viri, cum tam primam , tam utilem , tam affabre absolutam, tantaque celebritate commendatam supellectilem compararunt, ut Nos, & summos nos frae urbis Professores, Artificesque non modo prae- is , sed etiam laudis amore, sed gloriae contentione ad anatomicam hic rem augendam , perficiendamque allicerent, excitarent, impellerent. Dicebam

30쪽

Vidis D. Aloysius Sambueet; clerieus Reeularis S. pauli, in Ecclesia Metropolitana Bononia Paenitentiarius pro ILIUrissimo , 9 Remerendisymo Domino Dom. Andrea Ioannetto Ordinis S. Benedicti Congregationis Camaldulensis , Di scopo Himerien si , atque Eccc Archiepiscop. Bonore. in hirita alibus , se temporalibus Administratore. Die 3 c. Septembris 1 III.

IM P RIMATU R. A. Carolus Dominicas Laudiera ricarius Generalis S. O cii

Bononia .

SEARCH

MENU NAVIGATION