Tabulae anatomicae ... B.E. ... quas e tenebris tandem vindicatas

발행: 1714년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

103쪽

TABULA XII.

Versatur tu demonis audis variis orgauis, qua succrucuo, collicuito, excludendoquutum lotio , quam semiui

ΙGURA I. renes ostendit cum suis glandulis succenturiatis, ab Eustachio primum detectis, 2. T. &2. 16. item vasa, non tantum quae dicuntur emulgentia, sed etiam quae perrenum membranas sparguntur q. 9. S.IS immo, quod magis interest, canales tanguineos hypogastricos , ab iliacis in urinariae vesicae corpus, atque ad pectis radicem 3 s. lo, Sc 3 q. I S. potissimum productos. Spectamus etiam, miramurque in eadem Figura summam Auctoris diligentiam, quam nullus recentiorum, quod viderim, adhibuit, in delineandis lateralibus surculis , qui ex arteriis, venisque spermaticis, utrinque disiectis 2 q. s. 6c 2 q. 19. ad peritonaeum

divertunt. Praeterea exhibet urinariam Vesicam cum amputato urachO 2 S. I 2.,

prostatas 3 q. II. dc 3 q. IS. Musculos etiam penis, erectores nuncupatoS ,38. IO. & 38. 13. Ficust Α ΙΙ. indicat testem humanum, ablata vaginali tunica, cum vasiS, per illius superficiem in gyrum ductis: epididymus etiam, posterius didymo incumbens, apparet qO. T. τ &qO. IT. In FI G u R A III. studium a nemine prius susceptum cernitur, quo, detractis Visceribus omnibus, ligamentis etiam, & membranis suspendentibus, ac tegentibuS vasa spermatica, libere & videri, dc intelligi potest iter fluentis liquidi sanguinei ad ipsos didymos, necnon progressus vasorum deferentium a testibus, Sc epidi-dymis per inguina usque ad vesiculas seminales, & urethrae superficiem. Vides enim ΣΟ. 39. 2 O. JO. secernendum in testibus semen ferri per vasa sanguinea, dicta spermatica, usque ad testes. Intueris deinde, quae internum locum tenent , vasa deserentia, ab epididymis orta, facto semicirculo 29. qO.6c 29. 31., intra abdomen se abscondere, tandemque recta petere laterales urethrae lineas 33. f., ubi duo soraminula ad spermatis egressium in capite, ut ajunt, gallinaceo, clare spectantur 3 q. 63. , dum interim 32. qq.& 32.67. vessiculae seminales, ad asservandum semen, perspicue delineantur. Labor sane improbus, sed egregius, magnique pro Tyronibus usus.l si custΑ ΙU. exhibet exemplum duplicati renis sinistri, cujus iconem, & explical tionem Auctor dedit Tabula IV. Figura V., quam Lector rursuS ad oculum, de ad memoriam revocare, si velit, commode poterit.

104쪽

F1GURA U. apertam potissimum ostendit vascularem texturam epididymi, candicantis vasis deferentiS 33. 22.F1GURA VI. testem cultro per longum disiectum patefacit: unde circumvolutio

vasculorum appareat 3 O. I O. FIGURA VII. exhibet externam urinariae vescar peripheriam revolutam, ut postica sua parte videri possit: quamobrem abscissum fuit utrumque vas deferens

69. a P. & 72. 3 q. et , necnon dexter ureter 67. 3 6. π Notentur interim insertiones ureterum intra vesticam per posticam , & infernam ejusdem partem prope collum T O. 3 o. & TO. τ 32. H Mirabilis quoque carneo-tendinosorum lacertorum, vesicam circumtexentium delineatio diligenter observetur 67. 3O., usque

ad 67. 33. Nam illam Audior detegere non potuit, quin detracta priuS externa membrana, & sorte etiam ferventi aqua irroratis prius fibris , quae vesicae musculum constituunt. De iis autem vesicae utinariae fibris loquutus eii Auctor in Opusculo de Renibus cap. I9. pag. 7s. Vide situm vesicularum seminalium Ti. SI. prostatarum T 2. SO.F1GuRA VIII. exhibet denudatum a membranis, disiectumque testem sine epi- didymo. FIGURA IX., detracta vesica, demonstrare potissimum videtur sanguinea vasa , quae ad posticam ejusdem partem seruntur. FIGURA X. exhibet ramos arteriarum, qui in aliquibus cadaveribus ab iliacasinistra in utrisque renis inseriora segmenta propagantur, quasi in supplementum

arteriarum emulgentium, quae interdum graciliores reperiuntur ; cujus sane erroris, aut lusus naturae in ramificandis vasis tam venosis, quam arteriosis ad sinistrum renem progredientibus, hic, Figura etiam XII. specimen exhibetur. In hac vero advertatur dilatatus ureter sinister o o. 3 2. sorte quia exemplar ex cadavere alicujus, qui, dum erat inter vivos, calculo laboraverat, deductum est; id quod in XII. etiam Figura observatur. FIGURA XI. demonstrat externam renis superficiem, quae in scelubus praesertim quadrupedum, & ursinis potissimum varias in glandulas dispertita reperitur. Eandem Figuram habes Tabula IV., ejusque accuratissimam eodem loco explicationem .

106쪽

TA B

107쪽

Taque a IO. Ι . usque ad 32. 16. depingit vasa per internam renum substantiam dispersa, quae triplicis generis sunt, nempe arteriosa, venosa, dc urinaria : de quoniam hujusiconis licet multo rudioris) explicationem dedit Auctor Tabula V. Figura II., ad eandem Lectorem jure merito rejicimus . ΙR sinistro autem observentur venae, quae a superficie renis sanguinem in emulgentem exonerant, cum in praecedenti Tabula Figura Ι. demonstrasset easdem venaS, a rene dextero in cavam liquida referentes , harum vero delineationes, ac notas habes

Deinde ostendit externam faciem uteri, ac vaginae suis cum sanguineis vasis, a quorum exortu usque ad uteri cornua animadvertere licet hinc inde disiectos surculos , qui ji quidem sunt, quos huc illuc per abdomen spargi in cadaverum dissectionibus passim observamus . Haec sane diligentia in aliorum Anatomicorum tabulis omnino desideratur. Praeterea sedulo advertendae sunt anastomoses qO. 3 8. & 3 2. 2I., & 3 7. 2 I. &3 6. 3 q. arteriarum , dc Venarum, quae ab aorta descendente, dc cava majorem partem desinunt in ovaria, dc uteri parietes. Notandum insuper hac eadem in Tabula mirabile artificium circa reliqua vasa , quae ad uterum, ejusque vaginam , clitoridem, atque urinariam Uelicam propagantur ; nam non tantummodo demonstrantur oriri a trunci S aortae , dc cavae , verum etiam ab inferioribus sectionibus iliacarum, nempe ab hypogastricis, To.2O. dc TI. 3T.; a quibus canaleS mire divaricantur. Illud vero peculiari animadversione dignum censemus, quod Eustachius genuinam hic structuram rotundorum ligamentorum elegantissime dederit, mixtam scilicet ex sanguineis vasis serpentino ductu, dextera praesertim parte ex cruralibus etiam ramis prodeuntibus, atque fibris longitudinalibus , quae venis, arteriisque sub stratae sunt. Docemur autem ab hujusmodi obliquo, Sc tortuoso vasorunia ductu ligamenta haec distendi, cum scilicet uterus in gravidis ascendit versus diaphragma, complicari rursus, dc convolvi facile posse, cum a gestatione suerit seriatus. An vero horum ligamentorum vasa a cruralibus germinantia aliquid etiam ad alendum foetum, ejusque membranas conferant, viderint alii ; nos enim demonstrasse contenti sumus , recentiores etiam ScriptoreS, ipsumque Suvamerdamium a nostro Auctore hac in exponenda re praeventos, ac superatos fuisse. Denique clitoris 86. 29 . cum suis utrinque cruribus, ac musculi S 8 q. 26. de 8 q. 3 3. belle delineatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION