장음표시 사용
141쪽
I Ludos praebet nervos, qui a musculis egressi per
Uanquam vero, si quis hujus Tabulae uteunque perspicuas notas voluerit, satis forte sibi suturum sit caeteras anteriorum musculorum tabulas cum finibus nervorum , qui tu praesenti delineantur , comparare ; videbit enim singulas propagines villorum, qui desinunt in singulas sere lacertorum sectiones, illinc egrediequoniam tamen Chirurgos potissimum hic loci erudire eit animus 3 idcirco non incongruum arbitramur nonnulla sparsim diligentius investigare. In primis vero animadvertatur nervus, quem merito suspicamur esse duriusculam illam auditorii portionem, quae ab internis ad externa aurium progreditur: hic autem nervus pone lobum egrediens Io. 3 3. in duos statim finditur ramos, alterum , qui ad inseriores partes, puta parotidem II. 33. , & musculum praesertim deprestorem labri inferioris descendit, alterum contra, qui s. 3q. τ-superi O- res ascendit, nimirum ad musculos Zygomaticum, ad temporalem, atque ad
Deinde ob oculos venit ramusculus paris vagi 7. 3 , qui similiter bifariam partitus villos aliquot superne mittit ad musculum quadratum occipitalem G. 3 8. , quorum causa dolor posteriora capitis cum in hyitericis , tum in hypochondriacis interdum corripit, quod Tabula XXXI. clarius forsitan explicabimus. Neque interim praetermittenda videtur series aliorum nervorum, qui ex primis colli Vertebris nati ad anteriores musculos, praesertim vero ad mastoidaeum, ac deltoidem feruntur. Quod Vero ad reliquos nervos attinet, qui vel per artus, vel per superliciem tarn thoracis, quam abdominis disseminantur, non multis immorandum esse putamus. ji enim adeo evidenter inspicientibus occurrunt, ut nulla egeant expositione .
145쪽
tau eos, sed possicos suuguiue os cauales deli reat.
Lia sanguinea omnis generis , quae a subjectis cuti musculis copiosissima emergunt , posteriori tantum corporis facieti exhibentur in hac Tabula; nimirum ut tam Medici, quam Chirurgi non levem utilitatis fructum inde capere valeant. Nam Postquam viderint adeo numerosam vasorum familiam ab internis visceribus ad universa corporis integumenta derivari , facile poterunt sibi persuadere, quam copiosa esse debeat in homine sano insensibilis perspiratio, dc quale pariter emolumentum aegris accedat exsudore, atque alio quovis ad cutim decubitu. Jidem propterea admonentur, ut saepius frictionibus, cucurbitulis, fotibus, balneisque utantur ;haec enim valide possunt universo sanguini tum motum, tum fluiditatem, tum vel maxime depurationem impertiri. Caeterum ex hac postica Figura unusquisque metiri poterit uberem segetem eorundem vasorum, quae per anticam sub cute distribuuntur . Animadvertant tamen non in singulis hominibus eadem lege, de numero vasa haec ad corporis peripheriam dispertiri . Etenim sunt , ac pra sertim obesii, qui rari ribus, prosundioribus, magisque exilibus succutaneis vasculis praediti sunt ;sunt graciles, de rubicundi, quibus majora sanguinea, majori numero natura largita est.
149쪽
Propouit veru's, qui per posticam totiVs corporis
Odo Auctor nervorum distributionem in posticas corporis partes delineat, quemadmodum Tabula XXI. exhibuit ner-Vorum, qui feruntur per anticas. Itaque in gratiam tum Physicorum, tum vel maxime Chirurgorum pauca hinc etiam adnotabimus. Observetur idem duriusculus auris nervus , qui in hac Figura , detracta externa aure , evidentius apparet ludere per musculos faciei, potissimum elevatorem auriS, necnon temporalem, atque ad posteriora etiam occipitis deserri: unde contusiones, & vulnera, etiamsi levissima, in capite non modo propter internas partes, sed propter hos quoque nervos non esse spernenda, vel noster Hippocrates sorsitan fassus est : immo vero conjungi videtur, ac pene inseri cum ramusculo nervi, qui trapetii fines 7. et 2 I. perserans sursum vagatur per occiput, & ad quadratos etiam musculos dirigitur. Hujusmodi autem nervorum conjunctio perspicue notatur sub s. et 23. Reliquas vero nervorum divaricationes, utpote sensibus magis obvias, Lectoris industriae libentissime remittimus.