Tabulae anatomicae ... B.E. ... quas e tenebris tandem vindicatas

발행: 1714년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

183쪽

TABULA XXXI.

Patefacit exterior S msscretos, qui posteriori ty ires corporis facie, detracta cute , satim , sutatumsu Politi 1uembranis, se sc

Ec sane Tabula ponenda erat loco XXIX. , exhibet siquidem

superficiem omnium nondum denudatorum a propria tunica musculorum, qui postica corporis parte videri possunt una cum peculiaribus ligamentis, & ansulis, quae tum in carpo T. 43. τ'& qO. 8., tum in tarso 81. I. 8 3. 26. , ac sub malleolo 8Ι. 3.&83. 28. , animadvertenda monuimus Tabula praecedenti .uam non extollamus Eustachium suae aetatis quovis Anatomico peritiorem ; quippe qui hoc etiam loco depingit duos musculos quadrata figura, qui in occipite ad pericranii contactum politi sunt , finitimi sane

musculis trapetiis 2 O. 3 q. dc 2O.qO., spleniis 13. 33 ΙJ. 37. , com plexis I 3. τ 3 3. τ dc I S. et 3G. , necnon posterioribus aurium musculis II. 38. et , quOS e lateribuS fere contingunt. Cadunt autem quadratus sinister sub I 2.3 3., dexter vero sub Ia. 35. Et quoniam horum musculorum nemo hactenus

quod sciam ) inter antiquos, vel recentiores iconem exhibuit, tametsi horum Thomas Bartholinus, ea tamen lege meminerit, ut non semper, sed aliquando inveniri constituat ; idcirco operae pretium ducimus de jisdem aliqua saltem obiter nunc disserere. Oriuntur porro ejusmodi musculi ut autopsia nobis in cunctis, quos dissecuimus , constitit) carnoso principio utrinque ad os occipitis, de latis tendinibus recta sursum feruntur versus lambdoidalem suturam. De illorum itaque usu, donec acutior quispiam meliora asserat, conjectare nobis licet, eosdem in postica calvariae parte eodem plane ossicio fungi, ac quod anteriori musculo frontali tribuitur. Postquam enim hic sursum contraxerit anticam capitis partem, quam frontem dicimus, dc aurium musculi simul etiam laterales , atque aliquo modo posticaS capillatas partes crispaverint, ab huiusmodi occipitalibus musculis veluti ab antagonistis ad inferiora eaedem posticae cutis partes cito reducuntur : id quod in semetipso unusquisque facile tentare potest; cum in nobis non semel periculum

fecerimus. Forte hi sunt musculi, qui in hystericis potissimum mulieribus saepe plus justo contracti, tensique, dolorem in occipite, apud Hippocratem identidem

memoratum, inducunt. Praeterea in utriusque manus dorso haec eadem Figura luculenter demonstrat exten

sores tendines digitorum inter se mire colligari S. qi. dc q3. 6. Est quidem ut nusq

187쪽

TABULA XXXII.

tendit musculos anteriori, N laevo corporis prospectu statim sub commVuibus velum utiS

Orum autem musculorum alii sunt faciei, ossis hyoidis, de colli, alii vero pectoris, & brachiorum, alii denique abdominis, Minfernorum artuum. Et quidem in facie objicitur, praeter frontalem, temporalem , & ciliarem, etiam auris elevator, de quibus tamen omnibus Tabula XXVIII. diligenter, accurateque disseruimus.

Primum itaque oculis subjicitur pyramidalis sinister, adnasi alas dilatandas pertinens T. 27. Deinde Zygomaticus, qui gelastes etiam, seu risor appellatur, adducitque angulum

oris versus aurem 8. 3O.

Tertio vides biventrem, unum nempe ex musculis inseriorem maxillam deprimentibus, elegantissime delineatum, cujus inserior venter cadit sub I a. 29.; superior autem I o. 3 2. Sed, quod miram Eustachii diligentiam ostendit, qua & Priscos, de Recentiores in delineandis Tabulis vicit ; illud certe est, quod demonstrat locum, seu soramen musculi stylohyoidaei, per quod trajicitur medius tendo praedicti bi-

Quarto malloidaeum sinistrum ad caput flectendum cum duplici principio i8.3o. τ'& I8. 3 I. 'τ , dexterum vero I 8. 28. , de quibus vide infra Tabula XXXV. , ubi nonnullas sese damus ex ipsona et Eustachio Annotationes. Admonendum eth autem hoc loco, stratum fibrarum, cadens sub iet. 3 r. , non esse partem continuatam mastoidaei sinistri, qui ascendit ad processum mam miliarem ea praeditus gracilitate, quam Auctor diligenter demonstrat i 3. 27., sed esse superius segmentum musculi, qui dicitur longus colli. Quinto utrunque sternohyoidaeum 16.as. & 16. 3 O , nimirum quintum par musculorum ossis hyoidis, quod ejusdem basim colligat, cum opus fuerit, deorsum

Sexto cernuntur ambo musculi coracohyoidas , diga strici etiam dicti , qui, a lateribus basis ossis hyoidis nati, in omoplatae apophysim coracoidem inseruntur, trahuntque deorsum ad latera idem os hyoidis ; dexter sane I 7. 37., sinister vero

IT. 33 Septimo sub musculis sternohyoidaeis apparent extremitates musculorum sternothyroidaeorum, qui bronchlaei quoque nominantur, & laryngis depressionem promo-Vent 18. et 29. 7 & I 8. - 3O., de quibus Tabula XLI. elegantiorem delineationem , & accuratiores notas dabimus. Octavo musculus scapulae elevator proprius, dexter I s. π a. f., M sinister IC. 33. cernitur facie duntaxat anteriori. Nono indicandum ducimus musculum deitoidem in duos laterales lacertos divisum ἱ nimirum 2I. 39. N 2I. 6Ι. Mox

188쪽

Mox vero ad pectus descendendo , apparet musculus sub clavius dexter I9. 26., qui

primam thoracis costam surSum, S in latuS ducit, ut alibi monuimus. Praeterea ablato a dextera parte musculo pectorali majore qui in fini lira cernitur insitu 21. 33.) superstes Observatur pectoralis minor 23. 2 S., unus ex costarum elevatoribus , qui pariter scapulam antrorsum adducit. Insuper demonstrantur costae legitimae 21. 28. & 27. 27. , quibus succedunt costae spuriae per se satis obviae, una cum iterno suas in sectiones diviso 26. 29. , pariterque cartilagine mucronata ΣT. τ 2.9. 7Supersedemus autem hic loci singulos indicare brachii musculos, quorum demon-1irationem in praecedentibus fabulis habuimus, una cum carneis peritonaei productionibus ad scrotum observatiS . Illud animadvertat Lector, e manu sinistra demptum fuisse ligamentum carpi, ut palmaris musculi pro celsum quisquis intueri facillime possit; ubi quidem notandum , portionem ejusdem tendinis palmaris transversiim ferri, & penetrare substantiam fibrosam musculi flectentis pollicem HI. 3 3. , id quod a nemine delineatum huc usque comperimus ; quanquam usum praeclarum habeat, jungendi nempe ad idem opus omnes simul eodem tempore digitos. Similiter superfluum putamus caeteros indagare musculos infernorum artuum, quippe non omnibus modo Chirurgis, sed plerisque etiam Tonsoribus notos, & a nobis alias explicatos.

SEARCH

MENU NAVIGATION