Tabulae anatomicae ... B.E. ... quas e tenebris tandem vindicatas

발행: 1714년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

IOIHorum quoque orificiorum figuram elegantem plane suis in Adversariis edidit clarissimus Morgagnus Tabula II. Figura II. & III.; in IV. vero sinistrum ventriculum a complectentibus illam particulis diligenter vindicatum exhibet. Sed ad nostrum revertentes institutum, observamus Figura hac XI. disiectam per medium laryngem, cujus epiglottis cadit sub Io.q2., thyroidis cornu dexterum O. 3 o. , arytaenoidis dexterae pariter superior pars T 3. 4 S., orificium vero ventriculi dexteri 77. q1. ; item cricoidis pars dextera 8 3.qq. Quod vero spectat ad usum ventriculorum laryngis, de eo quidem primum egit Galenus , deinde etiam nostro aevo laudatus Morgagnus , ad tonorum scilicet vocis diversitatem modulandam illos factos asseverantes, quorum sane opinioni nostram quoque libenter adscribimus, praesertim cum animadvertamus , musculos thyroidaeos non ad thyroidis cartilaginis motum, sed ad suppositos proxime ventriculos

arbitrio, blandeque pulsandos fuisse constitutos . Si quis enim sumat laryngem, atque in ea cartilaginem thyroidem diligenter, quod facile est, a subjecto musculo diducat hoc enim studium adhibuit Eustachius in Figura Ι. hujus Tabulae) perspicue videbit musculum thyroidaeum tenacius adhaerere substratae membranae, quae Ventriculi dorsum ambit, atque efformat, quam superpositae cartilagini, quae certe nullum ad interiora motum per subjectum hunc musculum experitur: quamobrem thyroidaeorum musculorum actio pene tota versari mihi videtur in valide introrsum pellendis ventriculorum parietibus; ita ut inde contentus aer pro impulsionis, qua truditur, varietate, majori, vel minori celeritate versus laryngis rimam,& epiglottidem urgeatur, varieque circulari etiam motu ducatur in gyrum, si per vim musculorum arytaenoidaeorum ipsa laryngis rima plus solito coarctetur. Exemplum in artes actis sonorum instrumentis tametsi vulgare, non proinde tamen minus aptum ad explicandam laryngis ventriculorum,dc circumambientium

musculorum actionem illud praebet tibiae genus, quod Rustici parare solent ex haedina pelle, aut ovillo stomacho: ii enim ad varios excitandos, temperandosque sonos, utrem illam vicissim inflant, dc varie admotis ad tibiar foramina digitis,

eandem plus minus sub alis premunt. Sed natura, quae, ut HippocrateS ait, Omnium artium magistra est sine Doctore, multas, diversasque voces fundit ex larynge, cum aer ex tumentibus pulmonibus, praedictisque ventriculiS non tantum inferius a diaphragmate, quantum superius prope laryngis dixerim tibiam a musculis thyroidaeis, de arytaenoidaeis diversis modis comprimitur, atque exprimitur. Neque autem thyroidaei musculi urgendo duntaxat ventriculorum dorsum modulandae voci inserviunt, sed etiam multis modis immutando figuram totius internae cavitatis laryngis . Nam si iidem thyroidaei una cum musculis arytaenoidaeis descendant ad ossicium, dissicile est, quin figura comprehensis cavitati S quoquomodo permutetur. Arytaenoidaei enim postica parte ad decussim positi, dum contrahuntur introrsum premunt, ac proinde si vel uno, eodemque tempore tendantur vel non tendantur musculi thyroidaei, qui latera ventriculorum complectuntur tunc quidem necessario cavitas vel undequaque, vel per parteS solum contracta, tum in minorem diametrum redigi, tum figuram mutare debebit; contra vero laxatis musculis in naturam redire: quamobrem aer non tantum celerius, verum etiam pro varia repercussione formatus egredi, ac vocem estingere cogetur. Porro ex horum ventriculorum , atque orificiorum majori, vel minori amplitudine ma-

232쪽

IOZgnam partem oriri suspicamur naturalem diversitatem tonorum vocis in homi nibus . Etenim qui prominentiori, majorique thyroide sunt praediti ; quoniam amplioribus ventriculis donantur, plus minus gravi, immo etiam gravissimἱ voce

loquuntur. Qui e contrario thyroidem, seu scutiformem cartilaginem nihil omni no prominulam habent, ut foeminae, dc spadones, acutissimam Vocem emittunt; nimirum quia in iis contenta cavitas minima est . Qui denique medium locum tenent, medias etiam voces intendunt; potissimum quia majori, vel minori ventriculorum cavitati respondent quoque majora, vel minora eorundem orificia , ac Iaryngis rimae: unde universum organum ad voces edendas majus, vel minus compingitur, atque consurgit.

Figura XII. cartilaginem aritaenoidem musculis omnino denudatam ostendit.

233쪽

ii b

235쪽

TABULA XLIII.

intendit anteriorem totius sceleti faciem cum bifariam

N Figura I. habent plurimum inter alios Chirurgi, quod debeant Eustachio. Nam, cum anticum sceleti prospectum delineaverit , naturales supernorum , atque infernorum ossium inter se articulationis modos ostendit, ex quorum cognitione tota mechanica tam luxationum, quam fracturarum, illarumque restituendarum ratio erui de potest, & debet. Nemo siquidem obliquum statum ipsarum luxationum, vel mente concipere , Vel re ipsa emendare poterit, nisi rectum ubi quis, deficiente sibi sceleto, atque archetypo, inspicere, ac tractare prohibetur concinna

saltem figurarum delineatione cognoverit.

Cernat itaque Lector omissis calvaria, & maxillis, quippe quas Tabula XLVI.

luculenter, ac singillatim exhibebit) mirabiles connexiones claviculae cum superiore, ac laterali sinu ipsius sterni 18. 28. dc 18. 3 o. , ic cum superiore scapulae processu, utrobique media cartilagine I . 22. dc I . 36. Similiter notetur articulatio cervicis scapulae cum ejusdem humeri capite I 6. τ' 23. & IG. 3 F., quae fit per diarthrosim. Haec autem magnam lucem tum cognoscendis, tum restituendis harum partium luxationibuS asterunt . . Demonstrat ulterius costas, quae dicuntur spuriae, per cartilagines transVersaS 2 T. N 27. τ 32.3I. 23.&3Ι. 33., eo loco, ubi longius distant, plurimum firmari, ita ut continuum solidum ad earum firmitudinem inter cartilaginem inberiorem , ac superiorem intercedat . Observentur autem in extremis apicibus vertebrarum colli quidam sinus, eleganter

delineati, quos quidem illud praestare nemo Anatomicorum dubitabit, ut ligamenta , ac tendines validius excipi, alligarique possint. De supernorum artuum ossibus, vix aliquid notare possumus, quod inspectoris in

oculos non statim incurrat. Illud solummodo arbitramur attente animadverten

dum , quod os cubiti, licet cum radio articuletur, nullἱ tamen ver articulatione connectitur cum carpo, cui per arthrodiam inserius radii caput jungitur. Unde Chirurgi sedulo monendi sunt, ne simplicem cubiti eo loco hiatum, ideo putent luxationem esse, quod exterius cubiti tuberculum q3. 63. , natura liberum sub comprimentibus digitis facile sentiant. . . Ad in sernos vero artus descendentibus, mirabilis apparebit delineatio ingulorum cssium, eorumque articulationum facto initio ab ossibus, quae oblongis tuberibus , & si nubus, cartilaginum interjectu, lateribus ossis sacri qi. 29. sunt invicem commissa; haec siquidem superioribus in partibus dicuntur ilia 3 8. 2 s. & 3 34 , anteriore vero facie os pubis qq. inferioribus tandem coxendicis ossa nuncur pantur

236쪽

pantur qS. 27.& qs. 32. , in quorum centra cavitates acceptabula dicta excipiendis femorum capitibus 42. - 23. & qa. 3 q. insculpta sunt. Ubi observatatione dignum putamus, quod eadem femorum capita posterius magis, quam anterius a parietibus ossium ilium, sunt munita ; quia periculum luxationis magis in

posticam, quam in anticam partem impendebat. Nam antrorsum a frequenti casu nos tuentur non solum pedum plantae ad anteriora porrecitae; verum etiam exterius gibbae, interius autem curvata femorum ossa, quae idcirco veluti tibicines , seu fulcra , quibus parietes a ruina prohibentur, truncum, viscera, ne in faciem facile collabantur, impedimento sunt. In cervicibus, seu capitibus femorum ossa, quae Omnium maxima sunt O. 22. JO. 3 i. duplici utrinque appendice trochanteris , seu rotatoris nomine donantur, quarum majores superius, &exteriuS qq. 22. & qq. 3 G. , minores Vero inferius, ac interius q6. et q. & sis. 3 q. Notetur os femoris, quam belle levigatum anteriori parte, & lateribus appareat ;contra Vero asperum posteriori, scabrumque una cum acuta linea per longum

ducta, ad facilem musculorum insertionem , adhaesionemque sequentibus duabus in Tabulis deprehenditur. Os femoris inferiori sua parte crassissimum est 63. 21. dc 63. 3 3. , dc in duo capita, simu interveniente, dirimitur; quo sane in sinu excipitur patella 6 q. et O. & Gq. 3 q. , ut corpus humanum sitne casus discrimine ad perpendiculum facilius stare possit.

Tibiarum ossa latis basibus I . 21.&63. -τ 3 s. intra proprios sinus, femora supe rius excipiunt; ad latera vero exteriora fibulis 67. 2 O. & GJ. 3 6. committuntur. Figura fere triangulari ad anteriora insigniri solent, cujus linea dicitur spina. Inserior tibiae appendix internum maleolum efformat 33. 26. tu 8 q. 3 q. Quemadmodum fibulae ipsius protuberantiae externos constituunt maleolOS 83. 23 π8 3. 3 6. Tibia vero parte inferiori, una cum fibulae appendice efformato sinu, talum admittit 8 q. et s. dc 8 3. 3 S. Succedunt deinde pedis ossa diligentissime delineata, quorum primum tali superiorem partem constituenS, attragalus appellatur 83. π 2 s.; secundum majus calcaneum, silve os calcaris dictum, inferius locatur sub 86. 27.; tertium scaphoides, seu naviculare 8 . 23. , quartum vero cuboideS 8 s. 'τ 23. audit. Caetera denique ossa tum tarsi cuneisormia, tum metatarsi, & digitorum adeo per se manifesta sunt, atque in hac Tabula clare exponuntur, ut in horum explicatione , & nomenclaturis diutius immorari supervacaneum arbi

tremur .

Figurae II. & III. exhibent segmenta ossis petrosi dexteri bifariam serra divisi, cujus Figura ΙΙ. externam, & inferiorem partem; III. vero internam, & superiorem repraesentant.

Figura itaque ΙΙ. demonstrat primo 73. 8. usque ad 7 . II. ossis petrosi soramina medullaris substantiae sedes) quae ad usque internam substantiam processus malloidas porriguntur. Principium processus styloidis 69. IS.

237쪽

Processus mastoidaeus 72. 13. Portio dextera meatus auditorii dissecti 22 16. Figura ΙΙΙ. alterum segmentum ossis petrosi dexteri ostendit, in qua demonstrantur OS Zygoma T . qo. usque ad 73. qq. Sinus ossis ad excipiendum posterius caput mandibulae inferioris Tq. s. Altera portio meatus auditorii externi dissecti 73. 48. Tympani cavitas, seu concha interna T3. 69. Foramen, per quod transit arteria carotiS TO. 9. τPorositates ossis petrosi, respondentes sororibus suis , superius demonstratis, T 2. SO. O

SEARCH

MENU NAVIGATION