Vitae romanorvm pontificvm a D. Petro vsqve ad Clementem VIII : ex Platinae historia in epitomen redactae, ac iuxta Onuphrij Paniunij eremitae augustiniani censionem ordinatae : his praeter alia accesserunt eorundem pontificum imagines ad viuum expre

발행: 1597년

분량: 550페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

P o N T I F I C V Μ. 413rcete periscutore N eapolitano regno exuit, illudque Ludovico Andegavensi contulit. Re bus ad hunc modum compositis,Bononiam se recepit: ubi in morbum incidit, morteque instare sentiens, Cardinales ad se accersiri iussite quos cum ad pacem & concordia, communeque Ecclςsiae utilitate adhortatus suisset: omnia quae in Concilio Pisano decreta erant, sibi iusta vuderi dixit,&ut legitima confirmauit. Ad extremum tandem, Pacem meam do vobis pacem relinquo vobis pronuntians, spiritum Deo reddidit,postquaocto mensibus Ecclesiam rexisset. Bononiae in Eeclesia Sancti Francisci sepultus est. PaupereS unice diligebat , plurimum humanus erat,& inquemuis liberalis, adeo ut interdum omnibus

exhaustus per iocu dicere soleret, se diuite Epis opum fuisse, Cardinalem pauperem, Pontimcem vero mendicum.

462쪽

IOANNES XXII DI C T VS XoIL

Ioann es et a Neapolitanus,prius Baltagar Cos avocatus, ex illustri familia, cu Bonifacio no no a secretis & cubicularius esset, Cardinalis de Legatus Bononiensis factus est: qua prouinciam laudabiliter executus est. Verum in ea legatione tantas opes congessit, Vt ijs ad Pontificatum sibi viam munierit. Ad eam dignitatem promotus, Electores Imperii adhortatus est,ut SigismunduBohemiae Regem Imperatorem deligeret. Quo facto, eidem in Italiam traia lituro, Ioannes qui per Ladictaum inquietabatur. obuia aDud Laudam processit. Eo Sigismundus appulsus, Vn Mantuam

463쪽

Mantuam perro erunt,ubi Regia magnificentia per Dominu Franci scu Gonzagam excepti si intac ibide contuitatum de bello Ladisiao insere do, qui in plurimas Ecclesiae ditiones inuolaum

rat, imo in eam temeritatem deuenerat, ut ne

Vrbi quide pepercisset. Interea Ioannes, omniuchristiani nominis procerum nomine, Ut compareat, citatur,ad schisma tolledum. In Germania urbs Constatia futuro Concilio designatur. Eo deueniens, tantis & tam enormibus accusa tionibus oneratus est, ut mutato habitu,no sine magno timore, clam se subtroerit. Verum d creto contra ipsium lato,apprehesiis est,& in ca cerem coiectus,quadraginta criminibus, quibus grauatus erat, conuictus. Hinc comuni omniuconsensu depositus fuit: sentetiamque aduersum se pronunciatam approbauit,ac Ludovico Bauaro ad custodiendum traditus,tribus annis capti uus detentus est. Exinde Gregorius quoque citatur, qui comparere recusat. Verum bonis Si

gismundi admonitionibus persuasus, Carolum

Malatestam eo misit et qui omnium intellecta intentione, nomine ipsius renunciat. Alter Antipapa Gregorius, occupata arce Panicolae in Perpiniano, adeo se contumacem praestitit, Vt eius causa discussa per Cocilium, depositus fuerit. In eadem synodo Bohemorum error dam nat' est, eoru q; Ante signani Ioanes Hus & Hieronymus Pragensis exusti sunt. Omnibus hisce rebus transactis, ad eligendum nouum Pontifi-

464쪽

4. O VITAE R o ΜANbR vileem animum adiecerunt: ad quam rem debito modo perficienda, ex omnibus nationibus probatae vitae Viros siex, qui cum Cardinalibus Con-Haue ingrederetur, selegerunt: quibus introductis tertio Idus Novembris,anni 1 ir, ipso die

Sancti Martin i,contra omnium opinionem,cΟ-muni tamen gaudio Cardinalis Columna Pontifex eligitur : qui sibi nomen ab eo sancto qui in eum die incidebat, accepit. Sed de eo in subsequentibus latius .Quod ad Ioannem & Gregorium attinet, Vnus Concilij decretis agri Piceni Legatus designatus est: alter vero per Martinum cui se Florentiae humiliter silbmiserar Cardinalis & Episcopus Tusculanus creatus suit. V rum paulo post,m rore animi afflicti pertersit. Gregorius quidem Recaneti: Ioanes vero Fl rentiae, cuius Cosmas a Medicis haeres factus,si μM AR

465쪽

MArtinus quintus ex illustri Columnensiu

s amilia, per Innocentium septimu Cardinalis creatus fuit. Inito Potificatu, humanum se maxime prudente, iustum, & in omnibus suis actionibus exercitatissi mum exhibuit.Legatum qui Antipapae Petri de Luna conatus reprim rei, mi sit,quo tamen nihilo factus melior, in si pienter in Ba opinione perseuerauit: quo factu est ut ab iis qui partes eius tuebantur merito desertus fuerit. Instituit, ut certis temporum interuallis Concilia celebrarentur, ne Antipapae

466쪽

VITAE ROMANORUM

cogere assuescerent. Rogantibus Imperatorein Gallis,ut in Germania remanere vellet, nullo modo acquieuit.In Italiam reuersus, Philippum Ducem Mediolanensem cli Pandulpho Malalesta amicitiae foedere religauit, ac deinde cum Venetis. Brachium Mantuanum eXcomunicauit, qui plurima patrimbnij Ecclesiae loca occupauerat. Verum is postea sanis Florentinorum persuasionibus inductus,sese humiliavit,ac proinde per Pontificem in gratiam receptus est, si laque opera & industria, Ecclesiae stipedijs mulitans, Bononiam recuperauit. Eodem tempore Martinus Bononis existes,a BaltaZaro Cossia, qui se Potificem sub nomine Ioannis et a vendi cabax saluta' di,atque eidem se submittedi causa inuisitur. A Romanis reuocatus non ante redijtquam Florentiam Metropolitanam declarasset, Eccl esias Volteran a m, Pistoriesem &Fresolensem, auxili j & subsidij loco eidem annectens. Romam VenienS,tanta cum omnium laeticia&exultatione receptus est,ut is dies qui in decimuCalendas Octobris incidebat pro festo sit habitus. Exinde Vrbe ipsam quae multis in locis ruinam minabatur, reparare aggressus est. Nouem bri subsequente, Tyberis alueo suo egressus, i topere excreuit, Vt plurima damna Vrbi in tuis rit. Temporibus ijidem, Roma stiperuenit Ludovicus Andegavensis, qui a Potifice regno Neapolitano donatus est, non sine graui Alphon si Arragonensis animi perturbatione: quia hac ob

causam

467쪽

tausam Legatos ad Senense Concilium misit, ut Petri de Luna causam promoueret. Cui machi nationi Pontifex ut obviaret,Cocilium dissolui curauit,aliudque post septennium indixit, Quia tum potuit Bracchium afflixit, qui Ecclesiae statum interturbabat. Bohemos haereticos qui Catholicos diuexabant,compescuit. Lucensibus quos Florentini dura obsidione premebant,per Vicecomites ope ferri procurauit. His peractis aliquas Vrbis Ecclesias reparauit,Cardinalesque

creauit. Pacem cum Alphonis coposuit,qui post obitum Petri de Luna alium Antipapam eligi

mandauerat. Sed eum exauctoratum Martinus

Episcopatu auxit.Ad extremum ubi in collatione beneficiorum , alijsque omnibus suis acti nibus, iudicium suum,prudentiam & integrit tem manifestasset,i anno,& tertio sui PontifieatuS mense, aetatis Vero suae anno Q obi jt.Eius mors omnibus bonis flebilis accidit. In Later no sepultus est. Sedes duodecim diebus vacavit.

468쪽

VGENIVS IIII. PONT

FEX 2 in Anno i 3 i. EVgenius quartus Venetus, Gabriel Condul-merius antea vocatus, ex Canonico in Alga a Gregorio duodecimo Cubicularius desumptus est. Postea ab eodem Episcopus Senensis, &tande Cardinalis saetus est. Quinto nonas Mamiij anno 1 3 i. Martino mortuo ad Pontificatum Vocatus,Eugenij quarti sibi nome indidit. Cum Colum nentibus graues ipsi altercationes intercesserunt, ob inobedientiam ei per Stephanum Columnam eius belli duce exhibitam, qui Eugenii potentiam &indignatione a VerituS,cUm quibusdam foedus percutiens, armatuS cotra Po-tificem

469쪽

PONT C V M. 62 tiscem processit. Is tam e tum a milite stipante, tum a populo , ab eorum insidijs filii assertus, ac Columnaeus si a sibi consulere coactus. Accide runt etiam iisdem pene temporibus tumultus &Variae tragrediae excitatae,quae Pontificis aegritudine sepita sunt. Angelotum una cum Francisco Camerario nepote tuo Cardinale creauit. Paulo post Sigismundus Imperator Romam appulsus, corona, cuius accipiendae ergo Venerat, ab ipso Poti fi ce honoratus est. Imperatore abeunte E senius per Nicolaum Forti brachium, bellis imsestatus est, qui ab eo certam solutionem postulabat: quin & a populo etiam, cui respontionem duriorem dederat, sibi cauendum ratus, mutato habitu sese clam Florentiam surripuit. Vbi cum molestiis & taedio plenissimus commoraretur, Concilium Basiliense inchoatu est, iuxta Martini quinti prae scriptum. quod ut impediret Bononiam transtulit: per Imperatore tame & alios Principes ibidem ad id negoti j congregatos tercitatus &adimonitus, quod inceptum erat copri bauit. Patriarcham Vitelescum Romam legauit, cuius industria & vigilantia, non parui mometi plurimae machinationes extinetae sunt. Ob haec proinde merita eudem Cardinale creauit. Inde Vero Bononiam pertrantiens arcem exaedificauit,ac palatium reparauit. Anno subsequeti CO-cilium a Basilea Ferrariam transtulit unde inter ipsum,Imperatoremque & Principes Cisalpinos magni animora motus exorti sunt. Interea Co

Dda cilium

470쪽

423 VITAE ROMANORUM

cilium Ferrariae inchoatur,quod ob grassantem Epydimiam abrumpi, & Florentiam transferri

oportuit. Eo Grscorum Imperator, cum plerisiaque aliis. Vivis rationibus conuicti sunt, ac spiritum sanctum ex filio aeque atque ex patre proce cedere,cofiteri coacti. rgatorium esse, Euch ristia ex azymo pane confici,& consecrati oportere, Epis opum Romanu, in terris Christi Saluatoris esse vicarium,& uniuersalis Ecclesiae caput. Interea Basilee vicecomite procurante, Antipapa Amedeus creatus est, qui quodam Saba diae Dux vocabatur. Tandem post multas bello rum perturbationumq; Vicissitudines,Roma rediens Nicolaum Tolentinatem ordinis Sancti Augustini religiosum in Sanctorum numerum retulit. ΙHis ita peractis, septimo calendas Martis anni i 6. Pontificatus sui anno i6 aetatis vero suae 6 mortuus est. Post eius morte, Sedes duodecim diebus vacavit. Aspectu fuit venerabilis, alloquio grauis, historiarii peritus. Virorum literatorum fuit amantissimus,proinde Poggium, Aretinum, Aurispam,Trapezuntium, Blandum rari eruditionis viros, sitos Secretarios fecit. Co-

tumelias sibi scripto vel verbo illatas parui pendit. Plurima siletio quae in eius laudem dici pose

sent inuoluimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION