Vitae romanorvm pontificvm a D. Petro vsqve ad Clementem VIII : ex Platinae historia in epitomen redactae, ac iuxta Onuphrij Paniunij eremitae augustiniani censionem ordinatae : his praeter alia accesserunt eorundem pontificum imagines ad viuum expre

발행: 1597년

분량: 550페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Christianos Principes Legationibus missis ad arma in Turcas capesseda frustra adhortatus est. Illi enim tunc temporis Epirum occuparant de mox Illiri cum ingredi parabant. Viribus & ammis Ferdinandi Regis adiutus, Deiphobi & Fr cisci Comitis Auersi potentiam & audaciam co- fregit, eosque ceu Ecclesiae aduersarios nouem Castellis exuit. His peractis,inter eum &Regem

graues natae stant contentiones. Nam Ferdinan

dus,ob egregiam a se prsstitam Ecclesiε Operam, tributum quod debebat sibi remitti postulabat. E pi scopum Conchensem Mediolanu misit, qui suis consiliis & adhortationibus populum in officio, obseruantia, ac debita fide erga Galeatium Francisci Ssortis luc demortui filium absentem,

retineret. Rhodiorum Magistrum Romam aduocauit, qui ibi de obi jt. Vt vero rebus illius In silae afflictis mederetur, eo Carolum Vrsinu cii summi magi stri titulo &potestate misit. Decem Cardinales creauit,& post pluri ma bella,aliquos in Italia potentes sedauit. Exinde ad tranquillitatem conuersus, Ludorum festos instituit populumque ad connivium publicum inuitauit. Orta coniurationis suspicione, plures quaestionibus subiici curauit: in eorum numero ipse Platina de quo supra, fuit. Imperatorem Federi cum qui Romam voti reddendi causa venerat, magnifice& splendide suscepit. Ide quoque Borsio Estensi praestitit, quem Ferrariae Ducem ad retundenda Georgij Bohemiae Regis in lentiam creauit, E e eaden

482쪽

eademque intentione Hugarios & Alemannos exci tau i t,ut totam eius stirpe extingueret. Bellum Volphae dominis edixit, quod tame minus sceliciter ei successit, proinde post longam contentionem, locum ipsum septem & decem millibus Ducatorum aureorum coemit. Ad extremum Pontificatus sui anno septimo duobus m sibus minus apoplexia mortuus est, Anno 3 7 squinto Calendas Augusti. Cardinalibus rubrum habitum adiecit. In Sancto lMarco & Vaticano praeclara aedificia aedificauit. Plurimos Cardin tes & Episcopos pauperes adiuuit. Viduis, Vi ginibus & infirmis opem & auxiliu attulit. Mamgaritis, rebusque pretiosis mirum in modii de lectabatur. Vir erat terricus ac morosus, in criminosos seuerus in domesticos durus & asperi

483쪽

SIT TVS IIII. PONTI

SIxtus Sanonensis, ex illustri Ruuereorum

progenie originem trahens, nome Francisci antea obtinuit. Ordinis Sancti Francisci magister Generalis suit magnam in dicendo energia, singularemque doctrinam habuit. Hac ob causam per Paulum secundu Cardinalis creatus est. Eo mortuo, quinto Idus Augasti, anno 1 Ii, ad Sedem Apostolicam administradam assumptus est. Quatuor Cardinales Legatos selegit, quoruVnum Francia alterum Hungariae, tertium, Ar ragoniae Regibus misit, quos ad ineundam pace hortaretur, quartu Vero aequoreo exercitui c Ee a tr

484쪽

tra Turcas praefecit, ictis prius cui Venetis & R ge Ferdinando sederibus, licet nihil ab hoc nee ab illis effici potuerit. Ut quosdam Tyrannos in

Vmbria comprimeret, auxiliaribus Ferdinandi copiis adiutus, exercitum coscripsit, cuius administratorem & directorem Federi cum a fstici Monte constituit, eumque ex Comite, Ducem Vrbinatium declarauit. Nepotem suum IulianuLegatum creauit. Pactijs contra Laurentium &Iulianum Mediceos praesidio fuit. Cum Venetis Viribus iunctis, belli Ducem Malatestam deli gens, Calabriae Ducem praelio fudit. Couentione quoque cla Neapolitano Rege inita, Colum-nenses prosecutus, eos afflixit. Venetos postea. a quorum societate & amicitia reiili erat, interdixit, omnibusq; Potetatibus sibi deuinctis, co-tra eos cossderationem sanxit. Andream Paleo logum. Albaniae Dominum, Cypri, Bossinaeque Reginas auitis domiciliis, Turcica oppresilone deiectos,Romam venientes honorificentissimὸ excepit. Idem humanitatis officium Christie no Daniae, & Ferdinando Regibus necno Calabriae Saxonumq- Ducibus, ad Urbem deuotionis ergo peregrinantibus praestitit. Annula porro censum Ferdinando remisit, hac stola conditione retenta Vt quotanni S equum phaleratum os serret.Non minorem eius beneuolentiam Leo nora Ferdinandi filia iam nuptura, experta est. Bonaventuram in Sactorum numerum retulit.

Conceptionis, B.Virginis, Praesentationis Sactae

485쪽

Annae, SS.Iosephi S Fracisci dies festos celebra ri ossicio praecepit. Annum Iubilsum ad viginti

quinque annoS contraxit. Vrbem Romania plurimi s ijsque praeci aris aedificijs exornari plateas vicosque lateribus insterni amouerique Ca omnia quae humiditatem, aut obscuritate inducere videbantur, curauit. Aquas Virgines dictas, reduxit. In Vaticano bibliotheca toto orbe celeberrimam erexit.Status Ecclesiastici propugnatorem acerrimum sese exhibuit. Animi genero si liberalis,& magni suit: erga sitos Vero adeo propensi, Ut ex illis magnam partem Cardinalitia dignitate inuestierit,alios sublimioribus gradibus auxerit. Primus inter Pontifices su iste sertur , a quo officia & dignitates in curia Romana Veniere. Plurima quoque, ex quibus pecunias coflaret, recenter excogitauit. Opuscula quaedam composuit, quae doctorum manibus ledia & frequentissime trita sitiat. Podagris vexatus, idibus Augusti tandem mortem ob ijt, Pontificatus sivi supra 'uartum diem. anno decimo tertio: aetatis vero suae ro . In Sancto Petro sepultura habuit. Eius morte Sedes i6. diebus vacavit.

486쪽

VITAE ROMANORUM

INNOCENTIUS VIII. PON-

T I F E X air. Anno 1 8 . I Nnocentius 8 Genuensis,ex illustri Ciborum Prosapia, ante Pontificatum Ioannes Baptista Vocatus est , Aaronis Neapolitani pro Regis, ac deinceps Romani Senatoris filius. Opera &s uore Sixti 4, Cardinalis creatus est: quo mortuo in eius locum Calendas Septebris, anno i 8 suffecti as est. Qui cum sua naturali propensione humanissimus esset, ad gradum adeo sublimem

promotus, mores quibuSantea excultus erat,nullo pacto deseruit aut mutauit, Venetos ab Intem

dicto absoluit. Assiduis Legationibus Principes Christianos ad concordiam adhoxtatus est, & Vt in Tu

487쪽

cibus suis ut aequa lance omnia iudicaret stricti ssime mandauit. Imperatoris Federici precibus flexusLeupol dum Austriae Ducem miraculis illustrem, inter diuos retulit. Exorto inter Ferdi nandum Regem & se propter annuum censum iurgio. Nobiles regni in suam clietelam recepit& protectionem,ac illos ab obedientia& solenni iurameto liberos fecit, Regemque ipsum regno exuit : Ferdinandi tame Regis armis atque potentia territus qui Floretinorum copiis, Du,

cisque Mediolan en sis viribus innitebatur cum eo in gratiam redijt. Eiusmodi belli tumultibus& impedimentis solutum se animaduertes, Om nem animi cogitationem ad regimen & studia Vrbis conuertit: proinde Columnenses cu V sinis reconciliauit. Marganio que cum Sancta

crucijs,bellis exitialibus dissidentes,pacis fisdere

revinxit.Vrbem latronibus purgauit, in eorumque capita seuerissime animaduertit. Eode prorsus modo officiarios quosdam saliarios, publice puniri voluit. Vrbi de rebus necessariis maxima cura prouidit. Ducis Mediolanensis ope subnixus Buca linum Tyrannum Anxinii subiugauit. Octo Cardinales creauit, omnes grauissimos &maximae aestimationis viros. Porticus Palatii Beluedere dicti aedificauit. Laterane sis Basilicae ab si da m, S. Mariae Diaconia via lata erexit. Pa

ticulam ligni Sanctae Crucis reperit ; ipse muta Turca serrum Lacere per quod Christi Saluat

488쪽

4 o V I T A E R o Μ A N OR V Μris nostri latus perfossum est, dono accepit. In nocetius proceri corporis, & coloris cadidi fuit, aegritudine assidua conflictatus est, Unde ant quam e Viuis excederet, in deliquium animi in cidens ro horis sine 'llo arteriarum motu immobilis permaniit. Post duos annos eode mo bo correptus animam Deo,octauo Caledas Augusti reddidit, Anno tautis i 'r, hora noctis quinta. In Sancto Petro cum maioribus sepultus est. Pontificatus sui anno septimo, mense decimo, die ar. Eius morte Sedes i6.diebus vacavit.

489쪽

N Ihil ab hoc Ponti sce, quo vel si iis maioriabus, aut tam sublimi dignitati, vel deniquustio nomini res oderet, gestum est. Nam spiritu bellico ductus detrimetis aliorum sita comm da stabilire annixus est. Hic Valentiae in Hispania nobili familia Lengolia ortus est: licet vendicaret sibi nome Borgire, in memoria auunculi sui Calisti: a quo omnino adhuc adoleices, Episcopus Valentinus creatus fuerat ex quo ad Camdi natatum adscedit, ac tadem Vicecancellarius declaratus. Demii tertio idus Augusti, anno i 939uorundam Cardinalium conspiratione, quos E e s polli-

490쪽

pollieitationibus in suam sentEtiam pellexerat,

in Pontificem electus est. Potificatus initio carcerum visitatores instituit,qui eos perpetuo cir cumirent, nonnullaque alia opera laudabilia edidit. In primo couentu quem habuit, suum exserore Nepotem Cardinalem instituit, eum que Neapolim, ut Alphonso secundo coronam imponeret,legauit. Cum Carolo octauo Gallorum Rege qui praedictum regnu Neapolitanu occupaturus veniebat Alexander, conssderationem, metu perculsiis iniit. Paulo post,contra eundem

cum alijs Principibns fisdus percussit. Post huius

belli expeditionem,aliam con sederation e m,cu Ludovico Rege Catholico, Venetis & Florentinis contra Ludovicum Ssortiam & Federicum Regem Neapolitanum confirmauit. Anno eoo Iubilaeum celebrauit. Pontificatu suo durante 13 Cardinales creauit ; ex quibus i 8 natione Hispani suerunt. Verum ne sigillatim omnia eius facta reseramus. Vnum solum adiiciam, quod de Borgia eius notho, Historiae narrant. Hic repudiata uxore Episcopus Valentinus factus est.D inde Cardinalis ac tandem Ducatum Valentiae obtinuit. Regno autem Italico inhians, nullum erudelitatis, scelerisque genus omisit,quod non exercuerit Nobilissimas quasque familias , aut

aperto marte,aut alio modo exterminare conatus est, Vt ijs extinetis eorum bona degluberet. His omnibus facinoribus non solum consentiebat parens, Verum etiam omnibus neruis, eius

conatus

SEARCH

MENU NAVIGATION