Publii Ouidii Nasonis Metamorphoseon libri 15. Ad fidem editionum optimarum & codicum manuscriptorum examinati, collati, necnon ab erroribus castigati. Index fabularum atque aliarum rerum memorabilium

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Caesariem I cum qua terram , mare , Muir Talibus inde modis ora indignantia 'lvit: Non ego pro mundi regno magis anxius illa Tempestate fui , qua centum quisque parabat Iniicere anguipedum captivo 'racnia -- . Nam,quanquam ferus hos is erit, tamen Corpore, oc ex una pendebat origine bellum. Nunc mihi, qua totum Nereus cireumsonat orbem , Perdendum est mortale genus: per flumina iuro Infera, sub terras Stygio labentia luco . cuncta prius tentanda : fed immedseabile vuιuas Ense recidendum es s ne pars sneera trahatur . Sunt mihi semidei, sunt rustica numina Faunis Et Nymphae, Satyrique, & monticolae Sylvani lQuos quoniam coeli nondum dignamur honore .lias. dedimus , certe terras habitare sinamus. Ati satis, o superi, tutos fore creditis illos,

Cum mihi , qui fulmen , qui vos habeoque regu que s

Struxerit insidias notus feritate Lycaon ἐConfremuere omnes i studiisque ardentibus auium Talia deposcunt. Sic eum manus impia saevit sanguine Caesareo Romanum extin3uere nomen .mttonitum tanto subitae terrore ruina Humanum genus est , totusque perhorruit orbis . Nec tibi grata minus pietas, Auguste , tuorum,

Quam fuit it Ia Iovi. Mi postquam voce manuque

Murmura compressit , tenuere silentia cunal.

Substitit ut clamor pressus gravitate regentiss upiter hoe iterum 1ermone silentia rupit Ille quidem poenas curam hane da mitti te solvit; od tamen admissum que sit vindicta, docebo. Contigerat nostras infamia temporis . Quam cupiens falsam, stimmo delabor olympo. Et Deus humana lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum iEnumerarer minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum, Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei. Arcados hine sedes, & inhospita tecia tyranni Ingredior, traherent eum sera crepuscula noctem . Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari Coeperat: irridet primo pia vota Lycaon. Nox, ait, Experiar , Deus hic , discrimine apertos

Λu sit mortalis: nec erit dubitabile

12쪽

LIBERI. 'sNocte gravem somno nec opina perdere morte Me parat . haec illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossia obsidis unius jugulum mucrone resolvi Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis , partini subjecto corruit igni :Quos simul imposuit mensis ; ego vindice flamma In dominum, & dignos everti tecta penate . Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris Exululat, frustraque loqui conaturi ab ipso Colligit os rabiem , solitaeque cupidine caedis Utitur in pecudes; εc nunc quoque languine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti Fit lupus, & veteris servat vestigia formar :Canieles eadem est , eadem Ptolentia vultust Iidem oculi lucent ά eadem feritatis imago est. svimn , . reparatio generis buma ι iactu lapidum .

F A B. UI LOCeidit una domus; sed non domus una perire

Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurasse putes: dent ocius omnes

Quas meruere pati s sic stat sententia ) poenas. Di Iovis pars voce probant, stimulosque frement Adjiciunt. atii partes assensibus imp leat. Est tamen humani generis jactura dolori

omnibus et &, quae sit terrae mortalibus orbae Forma futura rogant: quis si laturus in aras Thura: ferisne paret populandas tradere terras ''Talia quaerentes sibi enim fore eaetera eurae Rex superum trepidare vetatis Iemque priori Dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat ia totas sparsurus fulmina terras psed ismuit, ne forte lacer tot ab ignibus aether Conciperet flammas , totusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, amore tempus , Quo mare ν quo tellus, cor reptaque 'regia coeli Ardeat; re mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum . Poena- placet diversa ; Genus mortale sub undis Perdere ex omni nimbos. demittere coelo.

13쪽

Protinus Moliis Aquilonem et audit in antris , Et quaecunque fugant inductas flamina nubes: Emittitque Notum. Madidis Notus evoIat alis, Terribilem pie ea tectus ealigine vultum: Barba gravis nimbis, canis rivit unda capillis a Fronte ledent nebulae, rorant pennaeque , sinusque . Utque manu late pendentia nubila pressit , Fit fragor, & densi funduntur ab aethere nimbi et Nuncia Iunonis varios induta colores Concipit Iris aquas, alimentaque nubibur affert. Sternuntur segetes , de deplorata colonis vota iacent, longique perie labor irritus anni. Nec coelo contenta suo est Iovis ira: sed illum Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni Intravere sui, Non est hortamine longo Nune, ait, utendum: vires effundite vestras rc sic otus est aperite domos, ac mole remotas Fluminibus vestris totas immittite habenas. Iusserat: hi redeunt, ae fontibus ora relaxant Et defraenato volvuntur in aequora cursu αIpse tridente suo terram percussit: at illa

Intremuit, motuque vias patefecit aquarum αExpatiata ruunt per apertor 'flumina campos ICumque satis arbusta simul , pecudesque , virosque , Tectaque, cumque R is rapiunt penetralia lacris . si qua domus mansit , potuitque resistere tanto Indeieeta malo: eulmen tamen altior huius Unda tegit , pressaeque latent sub gurgite turres . Iamque mare, di tellus nu Ilum discrimen habebant romnia pontus erat, deerant quoque litora pomo . oecupae hic collem; eymba sedet alter adunca , Et dueit remos illie, ubi nuper ararat. Ille super segetes, aut merse eulmina villae

Navigat: hie summa piscem deprendit in ulmo :Figitur in viridi si sors tulit a anctiora Prato IA ut subiecta terunt curvae vi neta earinae .

Et modo qua grae iter gramen carpsere capellae, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. uirantur sub aqua lucos, urbesque, domosque Nereides; sylvasque tenent delphines , dc altra Incursant ramis, agitataque robora pulsant . Nat Iupus inter oves; fulvos vehit unda leones a Uada vehit tigres; nec vires Ialminis apro, Crain

14쪽

LIBER IL

Crura nee ablato prosunt velocia ceretis.

. Quaesitisque diu terris , ubi sistere possit.

In mare lassatis,volucris vaga decidit alis obruerat tumuIos immensa licentia ponti. Pulsabantque novi montana caeumina fluctus. Naxima pars unda rapitur: quibus unda Pepercit ii Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis ἀTerra ferax , dum terra fuit sed tempore in iIIo Pars maris, & Iatus subitarum campus aquarum QNona ibi verticibus petit arduus astra duobus , Nomine Parnassus,. iuperatque ineum ine nubes . Hic ubi Deucalion nam caetera texerat aequor a Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas Nymphas, & numina montis adorat , Fatidicamque Themin, quae tune oracla tenebat Non illa melior quisquam, nec amantior aequi 'Vir fuit , aut illa reverentior ut Ia deorum

Iupiter ut Iiquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modo millibuα unum Et superesse videt de tot modo millibus unam

Innocuos ambos , cultores numinis ambos;

Nubila disjeeit, nimbisque Aquilone remotis,

Et caelo terras ostenditi, & aetherae terris ἀNec maris ira manet; positoque trie uspide telo Muleee aquas rector pelagi; supraque erofundunt,

Extantem , atque humeros innato murice tectum Caeruleum Tritona voeat: eoncha que sonanti

Inspirare jubet i fluctusque re flumina signo

Iam revocare dato. Cava bueeina sumi inr i II i Tostilis, ita latum quae turbine crescit ab. imo rBuccina , quae in medio concepit ubi nera pontos. Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo. Tum quoque ut ora Dei madida rorantia barba Contistit, & eee init jussos inflata recessus; omnibus audita est telluris, de aequoris. undis: Et quibus est undis audita , coexcuit omnes.. Iam mare litus habet ά plenus eapit alveus a mes t. Flumina subsdunt; eolles exire videntur Sumathumqs, crescunt loca decrescentibus undis. Possque diem longam nudaxa caeumina sylvae ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditari orbis erat: quem postquam vidit apertum,

15쪽

Deucalion lacrymis ita Pyrrham affatur obore rio soror, o conjtix , o foemina sola superstes, Quam commuite inihi genus, & patruelis origo, Deinde torus Iunxit, nune ipsa pericula jungunt: Terrarum, quascunque vident occasus, & ortus a Nos duo turba sumus: possedit e cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae

Certa satis: terrent etiam nunc nubila mentem.

Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, Nunc animus miseranda foret quo sola timorem. Ferre modo posset quo consolante dolores Namque ego crede mihi si te quoque pontus haberet, Te sequerer con3ux , 3c me quoque pontus haberet . O utinam possem populos reparare paternis

Artibus, atque animas formatae infundere terrae Nunc genus in nobis restat mortale duobus ic sic visum est superis) hominumq;exεpla manem v c Dixerat, & fiebant, plaeuit e celeste praecari Numen, & auxilium per saeras quaerere sortes. Nulla mora est ; adeunt pariter Cephis1das undas , Et nondum liquidas, sed jam vada nota secanto. . Inde ubi libatos irroravere liquores

Vestibus, & eapiti; flectunt vestigia sacra

Ad delubra deae: quorum fastigia turpi Squallebant musco , stabantque sine lenibus arae. Ue templi te rigere eradus , procumbie uterque Pronus num i , gelidoque pavens dedit oscula saxo . Atque ita , Si precibus, dixerunt, numina Iustis Vicia remollescunt, si fleetitur ira Deorum: Dic Themi, qua generis damnum reparabile nostri Arte sit ; & mersis fer opem , mit imma, rebus. Nota dea est , sortemque dedit i Discedite templo a Et velate caput, cinciasque resolvite vestes; o iraque post tergum magnae iactate parenti . obstupuere dIu r rumpitque silentia voce Pyrrha prior ; jussisque deae parere recusat rDetque sibi veniam pavido rogat ore, Pa Vetque

Laedere. Iactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt caecis obscura latebris

Uerba datae sortis secum , inter seque Volutant, Inde Promethides placidis Epimethida dictis . Muleet; st, Aut fallax, ait, est solertia nobis, . Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est: lapides in corpore terrae

16쪽

Conjugis augurio quanquam Titania mota est ;spes tamen in dubio est: adeo coelestibus ambo . Dissidunt monitis . sed quid tentare nocebit. Diseedunt, velantque eaput , tunicasque recingunt, Et iussios lapides sua poli vestigia mittunt. Saxa quis hoc credat, nisi si v pro teste vetustas a Ponere duritiem coepere , suumque rigorem, Mollirique mora , mollitaque ducere formam. Mox ubi creverunt , naturaque mitior illis Contigit 3 ut quaedam , sic non manifesta videri. :Forma potest hominis , sed uti de marmore coepta i Non exacta satis, rudibusque simillima signis. Quae tamen ex illis aliquo pars humida sueco, Et terrena fuit , versa est in corporis usumi Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in Osrat Quae modo vena fuit , sub eodem nomine mansit et Inque brevi spatio , superorum numine , saxa lMista viri manibus faciem traxere Virorum; Et de foemineo reparata est Remina jactu Inde genus durum sumus i experiensque laborvini Et documenta damus , qua simuε originς nati. Dibono

F A B. VIII. CRtera diversis tel Iur animalia formis. Sponte sua peperit; post qua vetus humor ab igne

Percaluit sol is , coenumque , udaeque paludes Intumuere aestu , foecundaque semina rerum viva ei nutrita solo , ceu matris in alvo, Creverunt, faciemque ali 'uam cepere morando. S c ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus , & antiquo sua flumina reddidit alveo, AEthereoque recens exarsit sidere limus; Plurima cultores versis animalia glebis Inveniunt ; & in his, quaedam modo coepta per ipsum Naseetidi spatium 3 quaedam imperfecta , suisque Trunca vident humeris : & eodem corpore saepe iΛltera pars vivit rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumpsere humorq; calorque, Conei piunt i & ab his oriuntur cuncta duobus DCumque sit lanis aquae pugnax, vapor humidus omnes, ' Res

17쪽

Res creat ; & discors concordia foetibus apta est . Frso ubi diluvio tellus Iutulenta recenti Solibus aethereis , altoque recanduit aestu i Edidit innumera species, partimque figuras Reddidit antiquas, partim nova monstrR creavit .. Illa quidem nollet a sed te quoque, maxime Python Tum genuit; populi saeue novis , incognite serpens Terror eras: tantum spatii de monte tenebas. Nunc Deus arei tenens ,& nunquam talibus armis Ante , nisi in damis ea meisque fugacibus usus, Mille gravem telis , exnausta pene phare illa , Perdidit , est vis per Tudnera nigra veneno. Neve operis famam posset deler vetustas, . Instituit sacros celebri certamine ludos , , Pithia perdomitae serpentis nomine di flos . Hic juventum quicunque manu, pedibusve , rotare, Vicerat, esculeae capiebat frondis honorem. Nondum laurus erat: longoque decentia erine Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus

F A B. IX. Rimus amor Phoebi Daphne Peneia ; quem nodi I sori ignara dedit , sed saeva cupidinis ira.

Deliux hunc nuper victo. serpente Haperbus Uiderat adducto flectentem cornua ner O:

Quidque tibi , lascive puer, cum fortibus armisDίxerat a ista decent humeros. gestamina nostros , Qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti , Qui modo pestifero tot iugera ventre prementem Suavimus innumeris tumidum Pythona sagittis. Tu face , nescio quos , esto contentus amores Irritare tua i nee laudes assere nostras. Filius huic Veneris a Figat tuus omnia , Pheebe,. Te meus arcus , ait quantoque animalia cedun Cuncta Deo, tanto minor est tua gloria nostra. Dixit ; δe eliso percussis aere Pennis, Impiger umbrosa Parnassi constitit arce: Deque sagittifera prompsit duo. teta pharetra, Diversorum operum et sugat hoe, faeit i Ilud amorem a Quod facit, auratum est, & cuspide fulget acuta ἔ

18쪽

LIBERI. IF me dem in Nympha Peneide fixit : at illo

Laesse Apollineas trajecta per ossa medullas. Protinus alter amat , fugit altera nomen amantis Sylvarum latebris , captivarumque ferarum - Exuviis gaudens , innuptaeque aemula Phoebes a Uitta coereebat positos sine lege capillos. Multi illam petiere s it Ia aversata petentes . Impatiens expersque viri , nemora avia lustrat pNec quid Hymen,quid Amor,quid sint connubia curavsaepe pater dixit ; Generum mihi , filia , debes Saepὶ pater dixit s Debes mihi , nata , nepote .

Illa velut erimen taedas exosa iugales , Pulchra vere eundo suffundens rubore sInque miris blandis haerens cervice Iacertios

Da mihi perpetua, genitor eritissime , dixis , Uirginitate trui r dedit hoc pater ante Dianae . a Ille quidem obsequitur: sed te deeor iste, quod optinra Eme vetat; voto rate tuo tua forma repugna Phoebus amat, vitaeque eupit eonnubia Daphnes rQuodque cupit,sperat, suaque illum orae Ia fallunt.

Utque leves stipulae demptis adoIentur aristis, Ut facibus se pes ardent, quas forte viator Vel nimis admovit , vel iam sub luce reliquit et Sie Deus in flammas abiit ; sic pectore toto Uritur ; θ' sterilem speranda nutrit amorem . Spectat inornatos collo pendere capillos rLe, quid si comantur 3 ale. videt igne mieantes . Sideribus similes oculos e videt oscula , ouae nou Est vidisse satis et laudat digitosque , manusque , Brachiaque,& nudos media plus parte lacertost Si qua Iatet , meliora putat . Fugit ocior aura Illa levi: neque ad haec revo e ntis verba resistit et Nympha , precor, Penia mane : non insequor hostis 1 Nympha mane: sic agna lupum , sic cerva Ieonem 4 Sie aquilam penna fugiunt trepidante columbae, Hostes quaeqsie suos r amor est mihi causa sequendi. Me miserum ne prora cadas , indignare laedi Crura scenet sentea , di sim tibi eausa dolorix. Aspera, qua properas, loca sunt: moderantius Ma Curre, fugamque inhibe: moderantius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen . Non ineola montis . Non ego tum pastor ; non hic armenta , gregesvo

Horridus observo : nescis , temeraria, nesties

diem fugias , ideoque regis. mihi Deli tea tellus i.

19쪽

Et Claros, &Tenedos, Pataraeanue regia servit. Iupiter est genitor et per me quoa eritque , fuitque imque I patet ζ per me concordant carmina nervis . Certa quidem nostra est : nostra tamen una sagitta Certior, in vacuo quae vulnera peetore fecit. Inventum medicina meum est , opiferque per orbem Dicor, & herbarum est subjetia potentia nobis. Hei mihi, quod nullis amor est medieabilis herbis; Nec prosunt domino quae prosunt omnibus artes lPlura Ioeuturum timido Peneia cursu Fugit , eumque ipso verba imperfecta reliquit. . Tunc quoque visa decens: raudababant corpora venti, obviaque adversus vibrabant flamina vestes , Et levis impulsos retro dabat aura capillos. Aucta fuga forma est . sed enim non sustinet ultra Perdere blanditias iuvenis Deus : utque monebat

Iese ambr , admissis sequitur vestigia pasta. It canis in vacuo leporem eum Gallieus arvo . Vidit; & hic praedam pedibus petit, ille salutem et 'Alter inhaesuro similis , jam jamque tenere. Sperat , & extento stringit vestigia rostro ;Alter in ambiguo est , an sit eomprensus, & ipsis morsibus eripitur , tangentiaque ora relinquit:

Sic Deus, di virgo est et hic spe celer , illa timore. Qui tamen insequitur, pennis adiutus amoris, ocior est , requiemque ne eat, tergoque fugacis Imminet, & crinem sparsum cervicibus afflatia Vio bus absumptis expalluit i ta ; citaeque Victa labore fugat , spectans Peneidas undas,

Fer pater , inquit , opem , si flumina numen habetis .

Qua nimium placui , tellus, ait, histe; vel istam ,

Quae facit ut laedar, mutando perde figuram . Vix prece finita , torpor gravis occupat artus t Mollia cinguntur tenui praecordia libro . In frondem crines, in ramos brachia crescunt: Pes modo tam veIox pigris radicibus haeret rora cacumen habent e remanet nitor unus in i II a.

Hanc quoque Phoebus amat , positaque in stipite

dextra,

sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus: Complexusque suis ramos, ut membra , Iacertis a oscuIa dat lieno : refugit tamen oscula lignum . Cui Deus : At quoniam conjux mea non Potes esse a

Dicill

20쪽

E R I. e Arbor erist certe , dixit, .mea et semper habebunt , Te eoma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. Tu ducibus laetis aderis , cum laeta triumphum

Vox eanet , & longas visent Capitolia pompas. Postibus Augustis eadem fidissima eustos Ante fores stabis; mediamque tuebere suercum ς Utque meum intonsis caput est juvenile capi II is LTu quoque perpetuos semper gere frondis honores Finierat Paean : factis modo laurea ramis Amuit; utque eaput, visa est agitasse cacumen. D in vaeeam , Surisae tu AI Iam , is . . Agus in caudam pavonis. FAB. X. XI. XII.

Est nemus Haeoniae , praerupta quod undique

Sylva, vocant Tempe I per quae Peneus ab imo Effulat Pindo spumosis volvitur undis: Deiectuque gravi tenues agitantia fumos Nubila eondueit, summisque aspergine syIvis Influit, & sonitu plus quam vicina fatigat. Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni Amnis i in his residens, facto de cautibus antro , Undis jura dabat, Nymphisque coIentibus undas. Conveniunt illuc popularix flumina primum , Nestia gratentur, consolenturne parentem, Populifer sperehius , & irrequietus Enipeus, Apidanu' ie senex , Ienisque Amphrysus , &-r

Moxque amnes alii , qui qua tulit impetus illos, In mare dedueunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest, imoque reconditus antro Fletibus auget aquas , natamque miserrimus Io Luget , ut amissam . nescit vitane fruatur, An sit apud manes . sed quam non invenit u

quam, hic is

. Esse putat nusquam , atque animo peIora veretur. . viderat patrio redeuntem Iupiter illam Flumine: de , o virgo Iove digna , tuoque beatum Nescio quem factura toro , pete, dixerat, umbras Aut horum , aut horum nemorum & monstrave rat ambas . .

SEARCH

MENU NAVIGATION