Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

23쪽

sis l

24쪽

VITA

EVOTIS quorumdam preci- Prasa. bus instanter cogimur vitam

sanctissimi Patris nostri Lucensis Episcopi D. Anselmi i ,

quam praesentes vidimus, de a pariter commorantibus fideliter accepimus, compendioso explicare labore : quae tot 'certe ac tantis praeclara fulsit virtutibus, ut minime nos ad iniunctum tale negotium

suificiamus . Atqui dum venerabile desiderium illorum perpendimus, tametsi non suffcimus , utcunque tamen quod expetunt, incipimus : quoniam fidelibus eunctis fidei est firmamentum,& cornu salutis, excommunicatis autem confusio, & verecundia, detrimentum, & pernicies : alijs siquidem in ruinam, alijs vero

in resurrectionem .

a. A pueritia qualiter vixerit , tum quia pleniter Au H- . non nouimus , tum quia reticere in praetentiarum satius existimamus, praetermittimus . Studiosum tamen stodia . iam tunc in scholasticis etiam legendis libris fuisse, ipso saepius reserente, cognouimus . Quod & rei enidenter comprobauit effectus: quia omni arte Grammatica, &Dialectica probabiliter extitit peritus. Dum autem videretur iam idoneus immo meritis, mori- μνυφ-bus, ac scientia dignus , ut in honorem sublimaretur

25쪽

1 Uita B. Anselmi

Episcopatus, mittitura Reueredissimo ε Papa Alexandro ad Regem 7 Hemicum tunc Imperatore, dato sibi comite religioso Episcopo sanctae Rufinae, nomine' Magi-rando. Sed quia perfecte iam coeperat odisse', ut sacri ordines Ecclesiastici a Saecularibus darentur potestatibus, quacunq; vel occasione vel ratione potuit ' absq; dignitatis inuestitura discessit, quamquam intentione ea Dominus Papa illum direxerit. N cc mirum ; qui enim operatus est postea per eum multa Deus , Catholicae illum electioni reseruauit . Rex autem quasi despectum se doluit & Regalis Imperij tanquam magnum detrimentum deplorauit. 3. Defuncto i itaque praedicto Papa Alexandro dum Sanctissimus Gregorius in Romanum Pontificem Spiritus sancti instigatione, ac voto communi Clericorum , & Laicorum , diu resistens , esset electus q, ut sequeretur eum iste in omnibus in Lucanam Ecclesiam est &iese electus Episcopus y, atque ab illo post

tempore , non semel aut bis '' , scd scepitis cum eodem religiosissimo ordinatore suo moraretur ', vitam eius considerauit ineffabiliter mirabilem, ac mirabiliter incisa bilem. Quia cum de omnibus , & singulis finibus saeculi fieret ad eum concursus , rite omnibus satisfecit, veritas vero , & iustitia nunquam ori eius defuit, immo quod magis & mirandum, in ipsis saecularibus ne got ijs saepius excessit mente, exhilarato spiritu suo coelesti contemplatione. Qui etsi priuatus interdum extiterit' , reuelationibus etiam diuinis iucundatus est,

. Huius , inquam , vestigia dum exequi feruenter de fiderat, incipit obliuisci mundum , ac totis viribus mentis, & corporis, die , ac nocte suspirare in Deum, committens se non solum assiduae lectioni,verum etiam continuae afflictioni. Et perstr utatis diuersarum autho.

ritatum Diuiliam by Corale

26쪽

Lucensis Episcopi. 3

ritatum libris , incipit vitam tuam perditissimae damnationis existimare , atque accepti ministerij dignitatem , graue Oneris periculum, non honoris gaudium cogitare. Illud vero ante omnia metuens, quod post catholicam electionem de manu Regis annulum fusi cepit, & pastoralem, nam irritum prorsus existimauit, quidquid operatus est 'postea, quasi authoritate illius abominabilis inuestiturae ''; Sed & Dominus Papa id solum aliquando vituperauit in illo. Disponit ergo orationis causa sanctorum aliqua visitare limina bonum esse , & nescientibus, qui cum ipso erant parentibus, ac fidelibus F, fit subito monachus regulae Sancti Benedicti,& Cluniaconsium consuetudini subiectus . Qui non post multa a Beatis. Papa Gregorio inuitus reuocatur, in cuius etiam manum , quidquid a Rege acceperat , reddit, & refutat, omnisque datio regalis in eo euacuatur. Ipse vero in plenitudinem dignitatis V,

mutato tantum habitu , restauratur.

s. Quantae igitur a binceps religionis fuerit, nec lingua potest referre, nec manus scribendo potest exponere : monachi pariter, & Canonici vitam, & ordinem conabatur explere. Conatur etiam modis omnibus, ut sit seruus prudens , & fidelis , ut in messe Domini non inueniatur otiosus, nec abscondat pecuniam Domini sui; vertim ut possit reuertenti Domino fiducialiter

occurrere , dicens : Domine , ecce mna tua decem mnas

acquisiuit. Fit ergo verbi Dei praedicator egregius, instructor religionis praecipuus. Amat clerum reuerenter , docetque sapienter, cunctum populum instruit decenter; utque breuiter concludam, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Dioecesim sua in diligenter circuit, vitam omnium, prauertim Clericorum, dignoscere gliscit, & ut omnis Clericus sui nominis compos existat, paterne monet, multumque desiderat.

Sic enim eruditissimus Doctor Hieronymus vitam de- A a scri-

tur .

Hieron. ep. a. de vita cleri

27쪽

q Vita B. Anselmi

scribens clericorum ait , quod a sorte Dei clericas H-citur , scilicet ut abiecto mundi huius impedimento nihil praeter Deum sortiatur. Db .m 6. Primo igitur Canonicos Ecclesiae maioris in ciui-Caηρηica tale Lucana, quae est in honorem sanctissimi Episcopi,

ta .r & Consessoris Martini dedicata, 7 mitissime aggredi--endit . tur, monet, blanditur , & suadet, ut opere exerceant,

quod nomine dicuntur, Canonicus enim quasi regularis dicitur, utque regularem agant vitam studiose praedicat , & precatur. Cumque diutius illis instaret, idemque frequenter instigaret, indignati tandem sunt , ac temere nimis responderunt: At ille, sicut Pater pius, R0m & mansuetus, benigne omnia suscipit, nec tamen vincia malo vellet,sed in bono vincere malum studet. Promittit denique ' tamquam alter factus religiosissimus Episcopus Augustinus , ut vitam cum illis peragat communem . Nihil praeter illos proprium, verum omnia simul

vult cum ipsis habereicommunia ; vult cisci pauper, Ut diuites illos faciat in Christo: Omni omnino conamine, tum spiritualiter, tum sirculariter nititur eos allicereis. - - λι- 7 Inuitat tandem sui studi; adiutricem '' Marchio-

- .: ninam D. Mathil iam , moribus, ae genere nobilissi- Iimm . mam, quae spiritualis, & religiosissima in occulto ,

sarcularem , aut, ut verius dicam, militarem agebat

vitam in manifesto, sic tamen spiritualem habebat, ac iaculare,ut illam in Christo,& istam faceret pro Chrisito . Qiue vero faecularis, haec maioris illi fuit angustiae, ac laboris , sed & multo pluris , spero , retributioni S. Illa enim voluntatis fuit propriar, ista quidem obedientiae. Si quid ergo habet ipse ingenij, si quid sapientiar, vel consilij, id effudit hoc in negotio hilariter. Igitur

pradictos alloquitur Canonicos, tum communiter, tum singulariter incitat, instigat eos , confortat , atque spondet Ecclesiae augmentum & honorem , ipsis quoq; commodum tam in futuro, quam in praesentiarum .

28쪽

Lucensis Episcopi s

Promittit etia parentibus ipsorum diuitias & honore quatenus vel sic attrahere possit voluntates eorum. At illi taculo nequam excaecati respuunt omnia , eligunt vjι. magis aquam angustiae in damnationem, quam vinum laetitiae in saluationem, optant pauperes potius esse idiaboli,quam diuites Christi. Praedictus autem Praesul,& Pastor diligentissimus nolens oves sibi commissas perire, tum minis, tum blandimentis eos aggreditur, cui dum resisterent illi, & quantum potuerunt, contradicerent, iam tunc credo nimium, sed inaniter fatigatus cessasset, nisi quod Τ' B. Papa Leo IX. sub decreto anathematis statuerat, ut eiusdem Ecclesiae Canonici vitam, agerent communem, & viverent regulariter. Cuius decreti, quoties vidit, aut recordatus est praeceptum , expauit , nec tacere ausus fuit. 8 Accidit igitur ut eandem ad diuitatem sanctissimus Papa Gregorius Septimus veniret, perlatumquoest ad ipsum idem illud negotium, qui moX incipit pa- .niam a terno illos Primum asscini admonere, ac dicere quoniam Romani Pontificis decreta praeterire non licet. . Rogat eos , & suadet benigne , quatenus saluberrimis obediant decretis , & reuerentissimi Patris exequantur voluntatem ; nec semel, aut bis , sed lape , ac multum aliquando cum eodem sancto Episcopo , interdum sine ipso, alloquitur illos , tum dure, tum blande pro se rens eis scripturas sanctas , & authoritates authenticas . Illi vero , etsi humiliter se beata quandoque mo. nita finxerunt audire, omnia tamen absentes depra- D. μα-

uarunt. V Vocantur denique ad Sedem Apostolicam, si ' 3 ibique conspiratores in proprium Episcopum, & insidiatores detecti sunt. Prolatis ergo canonibus, & lecto capitulo sancti Martyris, & Episcopi Fabiani, qui Cond.m- conspiratores, & insidiatores suorum Episcoporum curis tradendos instituit, iudicio totius sanctae Synodi, 2 aca etiam ipsi curta traduntur . Tunc fidelis illa , & pru- η φ Viri .den S

29쪽

vide S.

6 Vita B. Anselmi .

dens Marchionissa Mathilda, seruos illos appellans, itiservitutem curiae vocavit eos. Quam ob causam tristes praeter quam credi potest, etiam aduersus ipsam, quotquot potuerunt , conspirn re fecerunt. Conuenerunt ergo quam plures iterum Episcopi apud sanctum Gi-nesium , quod a ciuitate Lucana non inultum distat, inter quos reuerentissmus 7 Albanensis Epistopus, nomine Petrus, vicem Domini Papae agebat. s. Qui cum eodem Lucensi Episcopo S. selmo, &cum reliquis omnibus conspiratores illos excommunicauit. Unde insolabiliter illi dolentes , & indignati

totam ciuitatem malitiose commouerunt, atque freti

auxilio perditissimi hominis quondam dicti Regis Henrici, religiosiss. Episeopum a ciuitate repulerunt; sed& praedictae Dominae rebelles penitus facti sunt. Huius

Vtique conspirationis nefariae caput, & princeps fuit' quidam nomine Petrus,falsa professione canonicus, Ordine damnationis suae Subdiaconus, mente superbus ,

incontinens moribu S , Vcrbis Procare 1 corpore incompositus , vir sanguinum , & fomes omnium spurcitiarum , qui propter immensitatem malitiae suae factus est subito contumax praeco Henricianae tyrannidis , & post aliqua fit etiam familiaris curiae iniquitatis; quam iusta quidem interpretatione a cruore dico Cruriam, vel potius uniuersae turpitudinis sentinam. Io. Hic denique post tempora non plurima'φ venie te in Tusciam Henrico cum Haeresiarcha Uviberto, de quo latius postmodum tractabimus , quoniam instanti videbatur Opportunus insaniae, eo quod , nec in Deum timorem, nec reuerentram habebat in hominem, imponitur Episcopus erroris eiusdem Lucanae ciuitatis, qui

ad luctis sibi totius teres nequissimis, videlicet periuris , latronibus, fornicarijs, & adulteris , terram Ecclesiae invadit , castella, & homi aes , vi aut fraude, vel pretio sibi adstistit: unum solummodo castrum venerabili

30쪽

Lucensis Epistopi . m

mansit Episcopo , quod etiam Tyrannus illa , eo quod ciuitati erat proximum , quasi quotidie incurrins , d ς- uastauit praedis , incendiis , atque homicidi js . Ille autem mansuetissimus omnium, omnia gaudens sustinuit, paupertatem pro Christo optauit , iqui & duobus cappellanis contentus, ae paucis seruientibus cum reuerendissima , quam diximus mationa humilis per

ii. Atqui ut uniueris maledictionis tunicam aduer- Iairudi. sarius ille indueret, demum ab haeresiarcha Uviberto, non dico consecratur , sed execratur, quatenus similis .δ, . similem in omnibus imitaretur. Nam sicut illa Romanam inuadendo Ecclesiam commacidauit , superstito adhue sanctissimo Papa Gregorio VII. ita iste Lucanam vivente religiosissimo suo Episcopo . Itaque ut Beatis Cypri simi Martyris Cypriani verbis utar, nullus, , vel iste,vel epist s a. ille : quia nec successor , nec antecessor cuiusque , aut 'P 3'ille , aut iste ; ambo parricidae, ambo scelerati sumi vi latores suae matris Ecclesiae. Dum ergo expulsus ille scum Maxia securus desideraret sedere, factii sunt Epis- ὸbmmo i, copi, & Principes pene omnes non solum dico inobe- ε' Gregudientes , verum omnino rebelles S. Sedi Romanae, & D ια inuenta est sola, atque unica Dux & Marchionissa Ma- dam. thilda in fide permanens, zelum Dei habens, Domino Papae Gregorio obediens; quia ut sanctissimam eius vi tam , & religionis cognouit ardorem, totam se suae tradidit dispositioni, sperans ab oneribus; mundi huius tali obedientia explicari . Cui h contrario In remissionem datur, '' ut quasi alter Debora popul in iudieeti militiam peragat, haereticis , schismaticis resistat. . mlla. Atque ne tanquam sola deficiatim custodienda commendatur praescripto Lucensi Episcopo S Ansel-1ΛT . mo : commendatur, inquam , omni diligentia , & aD--fectu charitatis , commendatur a deuotissmo magistro

fidelissimo discipulo , ficut in Cruce Christua matrem

SEARCH

MENU NAVIGATION