Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Virginem Virgini discipulo commendauit. Mater, inquiens , ecce Filius tuus, ad discipulum aulcm , ecce Mater , a. Ita ergo dum uterque mundi voragines euadere, & contemplationi vacare conatur, maioribus mundi negotisis implicatur. Sanctissimus igitur talis ille discipulus custodiae illius & studet fata gcre, & omni studio sanctitatis magis , ac magis de,die in diem exardescere. Possumus certissime de illo alfirmare,quod repleuit eum Dominus spiritu sapientia, ct intellectus ; &erat magni consis, Angelus , nam cum multa iacularia haberet iudicia supra scripta D. Mai lda,deuota B. Petri ancilla, ipse suis eam consilijs ita peragere fecit omnia, ut & Euangelica praecepta, & canonum instituta, legumque iura seruaret: quod in humanis mentibus, & ingenijs raro, vel nunquam inuenitur. Verum

ipse suo a magistro Beatissimo Papa Gregorio sic didi

cerat , spiritus vero sanctus utrumque repleuerat. νI3. Tunc ergo incredibili iam modo Romanus omipsum fremuita,mnisinini. ειε- -a usus ,

filius Imperatoris Henrici Tertis, magnas in omnes C tholicos inimicitias exercebat, qui dum ab ipsa infantia, defuncto iam patre, suscepisset regni gubernacula, impletum est, quod per Salomonem dictum est: Vae

Terra, cuius Rex puer est, nam puerilibus consilijs se ,-mmittens, omnium genere spurcitiarum edoctus , cunctam mox religionem , & iura omnia confundere non erubuit, ac suae libidini in omnibus turpitudinibus studuit. Illo siquidem in tempore viron quisquam Episcopus, aut Abbas, siue Proepositus este potuit, nisi qui maiorem pecuniam habuit, vel ipsius spurcitiarum compos extitit, & fautor assensit. De nullius certe vita vel conuersatione agebatur bona; imo abominabilis religio omnis, & veritas, atque iustitia habe-hathr. Ille Sacerdos laudabilior,cuius vestis comptior, cinust mensa copiosior, cuius concubina splendidior:

32쪽

Lucensis Episeopi. 9

nec miles dicebatur gloriosus, nisi ter fuerit , aut quater periurus.14. Quod dum Beatissimus Papa Gregorius dolens, Gruor , ac tristis consideraret, cupiens sanctam Ecclesia in usui Ecclesiastico & legibus restituere canonicis , misit ad pia . eum frequenter benignas legationcs, tum paterne admonens, tum asperitis etiam redarguens . At qui dum hoc quoque modo minime se percepit proficere , tandem direxit ad eum matrem ipsius religiosissimam Imperatricem Agnetem, & cum ea reuerendissimos duos Episcopos Praenestinum , & Cumanum , quibus utique praesentibus, audito diligenter eorum consilio, ' plenitentiam simulauit, obedientiam deuouit, emendationem de omnibus promisit. Redeuntibus au- Peior es: tem illis , in se ipsum est ille reuersus, deterior , quam olim , effectus . Nam inaudita deinde audacia, & admirabili superbia sui facinoris compotes , nec dicendos 7 collegit Episcopos in ciuitatem V vormatiam ,

habitoque conciliabulo '' proscripserunt primae Sed is Episcopum , quod a saeculis non est auditum. Fecit deinceps legationem in Italiam ,eandem affirmans praesumptionem per Schismaticos sibi complices Episco pos ''. Huius legationis lator fuit quidam Heberardus nomine , Teutonicus natione, filius saeculi , hamus

diaboli, inuentor omnis fere mendacij. Hic circumiuit, & perambulauit terram, ut Schismatica omnes in- .ficeret contagione . Multos creth,qui propter interdic

tum Domini Papae diuino ab officio cessavcrant, ipse interdictus , & vinculo perditionis ligatus, inaudita temeritate , ac superbia reconciliauit, & ex parte Do mini sui Regis, ut ossicium more priori celebrarent ,

I 3. Cum igitur dissimulare amplius tanti facinoris malitiam non posset Apostolicus , excommunicauit tam ipsum , quam omnes ipsius fautores , atque om-B nem

33쪽

Io . t Uita S. Anselmi

nem sim Regiam dignitatem interdixit, & obligatos sibi Sacramentis ab omni debito fidelitatis absoluit:

quia, quod verecundum etiam est dicere, praeter haereticam , quam praelibati imus culpam, aderant in sancto Concilio Nunc ij illius sie audentes latrare : Pracipit Dominus noster Rex, ut Sedem Apostolicam , Papa tum utpote suum, dimittas, nec locum hunc sanctum

ultra impedias. Proh nefas , & infeliciis mi hominis oexecrabilem temeritatem l En ecce fatim esse dicit, quod soli Apostolorum Principi Petro Christus Dominus commisit. Nec subito quidem comm sit, verum tertio antequam committeret, interrogauiti Simen, inquiens , amas me Z non tanquam ipse ignoraret, sed ut futuris temporibus prouidentiam praesignaret , n cito, ac praecipitanter cuilibet cura committeretur animarum. Illi ergo post tertiam tandem sui amoris certam sponsionem , Pasce, inquit, oves meas, non Regem, non Imperatorem, aut aliquam Christianae profusionis conditionem excepit, praerari eum , qu I suaΠΤse ouem abnegauerit. Igitur quem sui solius iudicio Dominus reseruauit, hic non solum iudicare , verum ietiam seum dicere, & quantum in ipso est, audet damnare . Quam ob causam , ' omnis illa sacra Synodus iure indignata, anathema illi conclamat, atque con-

nrmat. . . . . . . .

a 6. Igitur non post multa idem reuerendissimus Papa , per quem restaurari coeperunt omnia iura canonica , usque ad ipsum prorsus pene abolita , rogatur aquam pluribus regni Principibus , praesei tim a Comitissa Mathilda confortatus ', quae tunc maXiman pratem regebat Italiae, quatenus in partes Teutonicas, ob communem matris Ecelesiae necessitatem descendere dignaretur. Illi etenim propter insolentiam suam , di anathema Henrieum Regem, & Dominum abnegauerunt, qui etiam pariter conuenientes coegerunt

34쪽

Lucensis Episcopi. II

eum, ut repudiatis consiliarijs iniquitatis , priuatim , ipse quodam in castes io maneret, ne multos lepra sui anathematis contaminaret. Decreuerunt enim apud se , vr accersito humiliter S.Papa Gregorio in ciuitatem Augustam, etiam ipsum in commune totius Regni concilium ante iudicem uniuersae Christianitatis aduocarent, desiderantes, ut authoritate Apostolica aut emendatum eundem& absolutum recuperarent, aut ipi iuste reprobrato alium in Christo Eligerent. At ille, accusante se conseientia sua, sanctum conuentum non expectauit, sed venit obuiam Domino P

pa in oppido Canusino humiliatus usque ad pedes eius , & facta securitate Domino Papae per sacramenta , prout ipse dignatus est praecipere, praesentibus Episcopis , & Abbatibus , atque Comitissa Mathil- dari, & Adelasia, alijsque pluribus , tertia demum

die est absolutus, verumtamen in regnum non est res

titutus

r . Itaque ad priora iterum regreditur consilia, ad sed men- excommunicatorum peruersa conuenticula, & quod 'iure iurando promiserat, breui tempore obseruabat. Nam infra quindecim , ut opinor. dies, cum Τε B. Episcopus Anselmus legationem Domini Papae una cum . m 3 ieg -

eligiosissimo Hostiense Episcopo Gerardo Mediola mim deferret, impediti sunt a militibus ipsius, & captus est Hostiensis Episcopusa, sanctum vero Anselmum, nequaquam ausi sunt tangere, quoniam indigena fuit,& nobilis prosapiat. Ipse autem ultro se capiendum, Eius vis-

ingerebat, dicens quod a socio legationis non discederet, aut illum , inquiens, dimitterent, aut se captum cum ipso tenerent. At illis hoc non praesumentibus , tristis abscessit, volens , si posset, pro fratre suam ipsius animam ponere- Haec est enim persectio charitatis , haec summa dilectionis , ut animam suam ponat Ioan. r . quis pro amicis suis. Solent alij in tanta necessitate si-B Σ mula-

35쪽

I2. . Uita B. Anselmi

mulare multa , ac dissimulare , mentiri quidam, &periurare plurimi: Hic autem nec uno verbo simulationis Π quemque liberare voluit, quod bene quidem potuit , sicut ab ipsis, qui capti sunt, postmodum audiuimus.c M,υ- 18. His utique , ac similibus multis irrita facta sunt R/x Rom. dicti olim Regis Henrici sacramenta . Eligitur inte-ε - in partibiis Teutonicis Dux Rodulphus in Regem ad defendendam Catholicae Ecclesiae unitatem,propter quod magis , magisque indignatus Henricus , spreto consilio,& auxilio Domini Papae,in omnes Catholico S debacchatur inique. ' Mortuo autem in fide Catho- μ' lica Recte Rodulpho,audet ille, quod potentissimi olim Imperatores, siue illi haeretici, aut Apostatae, vel etiam Pagani essent, ' nunquam praesumpserunt: studet inisquam, conuocatis aliquot haereticis Episcopis, vivente Papa Gregorio , cui obediens factus est etiam ivlc- iurando, nullo habito uniuersali Concilio, absquω

ν, b. - iudicio , audet certC in Papam eligere V vibertum . ,

Rauennatem quondam Episcopum, tunc autem si multis iam annis excommunicatum , cuius superius ali-V iς S quam, sed breuiter, commemorationem fecimus . Sed quis ad haec tam idoneus, quam hic , qui ab ipsis incunabulis spiritu superbiae repletus , nihil meditabatur unquam praeter elationem, & superbiam Θ Hic namque μ' nobis cernentibus omnem obedi ε tiam &subie tionem Domino nostro Papa Gregorio exhibuit, sed& ipse cum honore illum , & dilectione in sacro Lateranensi palatio recepit hospitio, & proximum illum a dextris suis in sancto habuit concilio,& primum in omnibus quibus digne oportuit, sperans verum esse,

quod perditissimns simulauit . Ille autem non post multa per superbiam incidit in inobedientiam, factus pariter periurus, sed & parricida tandem iniquus, quia

patrem sanctum ad mortem usque est prosecutus. Talem

36쪽

Lucensis Episeopi. 1 3

1 q. Talem, inquam, tam iustum, tam sanetum cum suis fautoribns in Papam eleuat Henricus . Roma non quaeritur, nec Romanus aut clerus , aut populus. Unus quidem t affuit Hugo nomine, Candidas facie, nigerrimus mente, Cardinalis olim, sed dudum iam pro suis sceleribus iuste excommunicatus,&abiectus . Hic damnatus damnatum, periurus periurum ,

parricida laudat parricidam; in loco siquidem horrido , & asperrimo , in med ijs niualibus Alpibus , ubi fames assidua, & frigus pene semper continuum. Locus ipse vicus est pro ciuitate , qui ' Brixanorium vocatur, altissimis circumdatus scopulis , ubi etiam vix nomen obtinetur Christianitatis . Hic principalis Ecclesiae priuilegia, hic summi sacerdotis iura , hic sancitorum Patrum instituta, hic omnia evacuantur canonica decreta: nimirum , si qui rogarent, ut alium coeli imponeret Deum , quantum in ipso erat, aestimo

fisceret, atque confirmaret. Nam nec omnino nouum

est aucupium quod agit; a pueritia quipph sua sic didicit . Enimuero dum venerabilis Papa Alexandere anonich fuisset olim electus , ipse Carolum Parmensem Episcopum , in Teutonicis partibus suum Papam elegit, Romamque direxit,qui diuturnam discordiam, bellaque multa commisit. Huic nefariae praesumptioni mater ipsius Agnes Imperatrix interfuit, quae sancti Spiritus illustratione compuncta με apud in sum Papam Alexandrum confessionem postmodum fecit, poenitentiam accepit, cui id prae caeteris iniunctum est, quatenus Romae moraretur, ibique S. Petro vigilijs, orationibus , &ieiunijs satisfaceret, ac prodesset Ecclesiae consilijs, &auxilijs prout valeret. Ille autem in sua permanens detestabili pertinacia Uvibcrticum adorans daemonium, admonetur rursus ab Apostolico affectu paterno , ' missis ad eum Episcopis Albanensi,& Paduanq. Atqui dum non emendatur, rursum pe

37쪽

14 Uita S. Anselmi

riculosissme excommunicatur. Ille ergo quasi nouo tyrannidis aucupio, tunc incipit univcrsarum Ecclesiarum tam praedia, quam omnes pene thesauros earum militibus dispertiri, quos & omnes parti suae agglutinat praeter admodum paucos , quos reseruauit si-Rbiti. i.. bi Dominus I ut non curuarent genua coram Baal.

ro. Collecto igitur exercitu Romam tendit, atque . . 'ha primo moκ ingrcssit Italiae si omnem furorem suum induetjua. supradictam Dominam Mathildam conuertit, villas in- ι υ.- cendit , castella diruit , tamen diuina se protegen- ' te misericordia non nimium detrimenti sustinuit. Tunc, inquam, hominis ingenium, di sapientiam , utpot καδεμι sancti, Episcopi Anselmi laudare possies . Nam etsi na-I is uis fortis, & bene composita est, nautaeque prudentes, facile tamen periclitatur, nisi sapiens , & validus fuerit gubernator . Illa proprietate nauis sollicitabatur ille gubernandi artem meditabatur, illa potestatem exercebat , ille regebat; illa praeceptum , & ille dedit consilium. Excellebat tamen ille in omnibus , qui , obedierunt Sanctitati suae tam ipsa , quam sui omnes, plus tamen ipsa. Nec mirum, adeo in singulis per singula , prouide ac sapienter consiliatus est , ut & dicto

Matbi quondam Regi, cunctisque maioribus , ac minoribus s/A.... pene totiuS Italiae , sola domus illa resisteret , iniuriam sistis. Dei, suamque vindicaret, honorem obtineret, & gratiam Dei non amitteret. Nimirum suis id meritis impetratum est , ut laudabilis illa , & gloriosa per exteras etiam terras praedicaretur. Quid ni tilla enim nobiliter, & magnifice, insolito mulierum more , plus dico quam viriliter agebat; nullum fere periculum

metuebat.

1, .uri 2I. Quis potentum unquam suum , ut illa deduxit

mouερ ex. exercitum Θ Recesserunt tamen ab illa plurimi suorum, abierunt retrorsum. Separati sunt, inquam , a nom

38쪽

Lucensis Episcopi . . Is

de caelo ceciderunt , alijs sic corroboratis, ut cauere

amplius non valerent. Corroborati sunt de i) , qui permanserunt tum ex dulcedine pastoralis sapientiae, tum ex beneuolentia , & hilaritate tam desiderabilis Ma tronae . Nam egregius ille Pastor, & Doctor die, noctuque assicit illos spiritualibus doctrinis, & admonitionibus illud maxime inter caetera rcplicans , ut ab eX- cum municatis se obseruarent, quoniam si quis cum excommunicatis participasset , nisi accepta poenitentia primum absolueretur, nullam cum reliquis communionem habere potuit . Perfecto itaque odio oderat excommunicatos ι unde & solicitos multos sua doctrina reddidit, plurimos a tyrannide tanta prohibuit, quosdam etiam penitus conuertit, ipsi denique quondam εχ dicto Regi commonitorium dictauit; sed & haeresiarcbam ipsum S. Sed is Romanae in uasorem ' Vvibertum scriptis salutaribus commonuit. a a. Quid tandenὸ Romam, sicut incepit, tyrannus His=iso, ille invadit, tribus ilIam annis impugnat, quam vi κ deismum periurus , Τ' & pecunia plus , quam viribus , aut sapientia expugnat; fitque Ecclesia lancti Petri impiorum latronum spelunca, sed nec dum totam quidem Romam deuicit, quoniam in Castello, quod Crescentij dicitur, Reuerendissimus Papa Gregorius permansit, permanserunt quoque , nec corrupti, vel decepti , aut deiecti nobiliores quidam Romani , magis obedire Deo , quam homini cupientes haeretico . Igitur accrescente tam impia haereticorum persecutione, inuitatus ab Apostolico viro 7i Dux Apuliae, & Cala misi, xbriae Robertus Romam festinauit, ante cuius aduentum νεώ eum Hemicus Urbe relicta fugit, quam una die manu ar- ' mala Dux violenter expugnauit, Dominumque Papam de angustia turris in latitudinem sacri palatis Latera-: MisH. nensis, cum magno triumpho , & gloria reduxit. Itaque peractis ibi aliquot. diebus, Salernum paxiter perri

39쪽

xti, Ἀν rexerunt , ubi & sanctissimus Papa emigrauit ad Chri G ἔπι- tum . Nam γ' miracula, quae per eum operatus est DO- minus , alia quidem vidimus, alia ab idoneis testibus audiuimus , quorum non est modo dicendi locus . V ηνι,3 23. Fugato ergo ab Urbe Henrico , in Teutonicas statim partes ipse reuertitur , concitatis omnibus pri- ί,-Ma miim Longobardis aduersus praefatam Dominam , & aduersus sanctum Prouisorem eius, sed & aduersus omnem Catholicam uniuersitatem. Nec multo post, ecce coadunati sunt Episcopi, & Marchiones cum aliss multis , qui magno impetu , & furore subito terram inuaserunt eiusdem Comitissae, putantes totam illico suae ditioni subiugare. Tunc ergo congregati sunt & nostri,

sed quidem pauci , quoniam uno vix die praescii facti

sunt; verumtamen nimis confortati sunt, quia Dominus noster sanctus Anselmus Episcopus sua eis benedictionem 7Τ per nostram direxit paruitatem. Hoc in mandatis praecipvh commendans nobis, ut si qui cum excommunicatis communicassent , primitus absolueremus,&tunc pariter omnes authoritate Apostolica , & sua benediceremus, instituentes eos quo pacto, quave intentione deberent pugnare , sicque in remissionem Omnium peccatorum eorum insantis belli commiteremus

periculum.

Dissipari a q. Facto 'ε itaque congressu citissime dorsa hostes i. ' dederunt, & captus est mox Parmensis Episcopus, &nobiles multi, minores vero absque numero, sed &mortuorum non est inuentus numerus. De nostris autem tres mortui sunt, & vulnerati pauci. Qua in ro, gloriam Dei, & virtutem bonedictionis Reuerentissimi Praesulis fideles omnesi agnoscere potestis . Abhinc enim confusa sunt haereticorum conciliabula, & declinata est nimis elata eorum insolentia, gavisi autem,& eonfortati sunt omnes Catholici, praesertim domus illa , quam S. Pater noster Anselmus Episcopus in ex

40쪽

Lucensis Episcopi. IT

superatam postea custodiuit, ac in fide Catholica permanentem reseruauit, & factus est ille unius olim ciuitatis Episcopus , innocenter quidem expulsus, multarum ciuitatum Praesul magnificus , nam Π potestatem ei,& vicem suam Dominus Papa commisit per omnem εο ras,t Longobardiam, ubi Catholici non haberentur Episcopi, qui tunc inueniebantur certe rarissimi . Concurrunt itaque ad ipsum ab omnibus partibus Longobata diae quotquot zelum habebant fidei catholicae . Ibi benedictionem Ecclesiastici , absolutionem e Xcommunicati, sed conuersi, accipiunt; ibi Chrisma, ibi sacros ordines exquirunt ; illic desolati solatium; inconsulti consilium , consulti gaudium inueniunt.

et s. Apud ipsum quidquid usque dubii est, sapienter Diu δε-

diffinitur, eiusdem semper grauitatis,& reuerentiae reperitur, nec pretio aut precibus corrumpitur. Mul- ias.

ti saepe ad illum modo nobiles , modo ignobiles pauperes venerunt, ac diuites, qui dum a praedicta Comi liga vellent aliquid aut acquirere, aut acquisitum securius obtinere, munera sibi interdum grandia, interdum promiserunt alii maiora ; quibus ille, quamuis pauper ipse , atque egentes sui essent omnes , iratus respondit, dona respuit, adiutorium contradixit.Qusdsi gratis postulassent , citius certe impetrassent. Ait enim: si est iniussum , quod expetunt, ero particeps , imo author eorum iniustitiae; sin autem iustum est, reus ero, si iustitiam vendidero . Quod si mente aliqui peruersa diuinitus forsan excaecati, ani auaritia seculi perniciose implicati , Catholica', & Apostolicae restiterunt sententiae, dum secum ratiocinari caeperunt, subito satis obmutuerunt, quia sapientiae illius resistere

non potuerunt, imo eloquentiam hominis tantam , tamque rationabilem mirati sunt,omnem enim sacram

scripturam fere memoriter nouit. Quid singuli, quid omnes de qua uis causa sancti expositores sentirent, C moX

SEARCH

MENU NAVIGATION