Orderici Vitalis angligenae, coenobii uticensis monachi, Historiae ecclesiasticae libri tredecim; ex veteris codicis uticensis collatione emendavit, et suas animadversiones adjecit Augustus le Prevost

발행: 1845년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

I. MUMANi acumen ingenii semper indiget utili sedimine competenter exerceri, et praeterita recolendo, praesentiaque rimando, ad sutura seliciter virtutibus insinui. Quisque debet quemadmodum vivat quotidie discere, et sortia translatorum exempla heroum ad commoditatem sui capessere. Plerumque multa, quae velut inaudita putantur, rudium auribus insonant, et nova modernis in repentinis casibus frequenter emanant; in quibus intellectuales inexpertorum oculi, nisi per ι revolutionem transactorum, caligant. Studiosi ergo abdita investigant, et quidquid benignae menti prolaturum autumant, pie amplexantes, magni existimant. Ex benivolentia laborant, et praeterita posteris sine invidia malaifestant; quorum solertiam dente Canino Nonnumquam inertes lacerant. Unde in idiosi 1 quidam, invidorum morsibus injuriati, plerumque torpescunt, et ab incoepto specimine quod aeterno sortassis silentio recludetur desistunt. Sic interdum frivola occasione saeculo damnum oritur Iugubre; quod benivola posteritas si posset restaurare, et intermissa recuperare, alacris excusso insurgeret torpore; et invisi

III. . I

13쪽

2 HISTORIA ECCLESIASTICA. operis florem fructumque obnixa expeteret voluntate, et ardenter perscrutaretur sedula perspicacitate. In priscorum questibus haec plerumque legimus, et insignes didascalos, de suorum insultationibus aemulorum

plangentes, plangimus i). Hieronymum et Origenem,

aliosque doctores de cavillationibus oblatratorum in allegationibus suis conquestos cernimus, et Contristamur quod hac de causa nostris multa praecipua Sub tracta sunt oblutibus, dum dicaces sophistae malebant in otio quiescere, quam abdita diserte pPoserendo laborare, et maledicis corrodentium latratibus patere. Conticescant obsecro et quiescant, qui nec Sua edunt,

Dec aliena benigne suscipiunt, nec, si quid eis displicet,

pacifice corrigunt. Discant ea quae nesciunt; et, si discere nequeunt, patiantur saltem symmathites su) suos edere quae sentiunt lDe humano statu lapsuque, de labentis saeculi volubilitate, et praelatorum, principumque nostrorum

vicissitudine; de pace seu bello, et multimodis, qui Dondeficiunt, casibus terrigenarum, cuilibet dictanti thema scribendi est copiosum. De miraculis vero prodigiisque

Sanctorum, quia nimia nunc in terris est penuria e rum , modo scriptoribus in reserendo non est insudandum. Antiqui enim patres : Martialis et Taurinus, Sit vester, Martinus et Nicolaus, aliique mirabiles viri, quorum linguae claves coeli factae sunt, qui divinis charismatibus pleni, ut Phoebus in Ecclesia fulserunt, et elementis mundi aereisque potestatibus in virtute om-

14쪽

LIBER SEXTUS.anipotentis imperantes dominati sunt, jam cum rege suo, Superna mercede potiti, felices in coelo consistunt. Successores autem eorum, qui potestatis apicem obtinent, et Rabbi vocitantur, atque super cathedram

Moysi resident, specularibus pompis et divitiis quibus plerique nimium inhiant) multipliciter pollent; sed

merito sanctitatis, potentiaque virtutum et prodigiorum Non aeque renitent. De cursu tamen saeculi et rebus humanis veraciter seri hendum est, atque ad laudem Creatoris et omnium rerum justi gubernatoris chronographia pangenda est. aeternus enim conditor usque modo operatur, et Omnia mire disponit; de cujus gloriosis actibus quisque pro suo libitu et posse pie promat, quod ei divinitus inspiratum fueriti II. Anno ab incarnatione Domini M' Lx' vi', indictione quinta, Guillelmus dux Normannorum, deficiente strenui regis Edgari stirpe, quae idonea esset ad tenendum sceptrum regale, cum multis millibus armatorum ad Anglos transfretavit, et in campo Seni ac invasorem

regni Albionis Harat dum bello peremit. Deinde, Francis et Anglis peroptantibus, in die Natalis Domini apud Guestmonasterium ab Adelredo Ehoracensi archiepi-SCOPO rex ConseCrutus est, regnoque Anglico XX annis et viri mensibus ac xvi diebus sortiter potitus est i . Contumaces regni filios confregit, vinculis injecit, exheredavit, expulit, et extra limitem natalis soli dispersit. Clientes vero suos et lautores sublimavit, magnis honoribus locupletavit, regnique negotiis Praeficiens magnificavit. Ex his IIugo Abi incalensis' I , Ricardi cognomine Gog filius, inter caeteros magnates

15쪽

4 HISTORIA ECCLESlASTICA.el sulsit; cui, postquam Gherhodias Flandrensis ad suos

recrasit, rex comitatum Cestrensem cotis ilio prudentum concessit. Hic Dimirum amator saeculi suit, saeculariumque Pomparum, quas maximam beatitudinum putabat esse Portionem humanarum. Erat enim in militia promptus, in dando nimis prodigus, gaudens ludis

et luxibus, mimis, equis et canibus, aliisque hujus modi vanitatibus. Huic maxima semper adhaerebat familia, in quibus nobilium ignobiliumque puerorum numerosa perstrepebat copia. Cum eodem consule commorabantur viri honorabiles, clerici et milites, quos tam laborum quam divitiarum gratulabatur esse suarum Participes. In capella Uus serviebat Abrincatensis clericus Domine Geroldus i , veligione et hOneState, peritiaque litterarum praeditus. Hic servitium Domini quotidie fideliter agebat, et sacrosanctum liba meti devote sirequenter exhibebat. Viros curiales, quOS- Cumque Poterat, ad emendationem vitae propositis antecessorum exemplis iuvitabat. In multis videbat, meritoque vituperabat carnalem petulantiam, Nimiumque in pluribus erga Dei cultum lugebat iugetitem n gligentiam. Praecipuis baronibus et modestis militibus, puerisque nobilibus salutares monitus promebat, et de Veleri Tostamento, novisque Christianorum gesti Simitanda sanctorum militum tirocinia ubertim C Cev-Vabat. Luculenter enim enarrabat conflictus Demetrii

et Georgii, Theodori et Sebastiani, Mauricii ducis et Thebaeae legionis, et Eustachii praecelsi magistri militum cum sociis suis, qui per marirrium coronari mo

ti Gerold prit lyliabit monastique a Winchester, dans le n Onastere de l'ordre de Salut-Benoit, charge du service de la cathedrale et qui a pris te noni de Satnt-Swithin, l 'un de ses patrons iudigeaeg.

16쪽

LIBER SEXΤUS. 5ruerunt in coelis i). Addebat etiam de sancto athleta Guillelmo, qui post longam militiam abrenuntiavit speculo, et sub monachili regula gloriose milita vi t Domino Multis igitur profuit ejus exhortatio, quos ad tutam regularis vitae stationem e mundiali protraxit pelago. III. Nunc, quia de sancto Guillelmo nobis incidit mentio, libet ejus vitam breviter huic inserere opusculo. Novi quod ipsa raro invenitur in hac provincia, et nonnullis placebit de tali viro relatio veridica. Hanc etenim Antonius, Guentoniensis monachus α , Duper detulit, et nobis eam videre sitientibus Ostendit.

Vulgo canitur a joculatoribus de illo cantilena S); sed

laume , voye2 la deseription des manuferita Fran ais de la Bibliothhquodu Boi par notro saxant eonishre, M. Paulin Paris t. IV, p. v 3 et

17쪽

6 HISΤORIA ECCLESIASΤICA.jure praeserenda est relatio authentica, quae a religiosis doctoribus solerter est edita , et a studiosis lectoribus reverenter lecta est in communi fratrum audientia. Verum, quia portitor sestinabat adire i , et brumale gelu me prohibebat scribere, sinceram adbreviationem, sicut tabellis tradidi compendiose, sic nunC satagam

membranae summatim commendare, et audacis mar

chi si famam propagare sa)Tempore Pippini regis Francorum, Guillelmus ex patre Theoderico sS consule et matre Aldana natus

est. In insantia litteris imbutus est, et sub Carolo Magno militiae mancipatus est. Nomen consulis et Consulatum, et in rebus bellicis primae cohortis sortitur principatum. Deinde a Carolo dux Aquitaniae constitui

tur Q, eique legatio contra Theodebaldum regem 5)

1) Ce mot est empi e ici dans te sens de : obire, circumire. α) Il resulte de ce passage que te Doid genait molns notre Ruteurmur ecrire avec un style fur des tablettes de cire qu'avee la plumegur du parchemin. on compoti qu'en esset Ie premier de res proced&devait et re infiniment plus expeditis. 5ὶ Lisea : Theodorico. Q vel ques auteum Ont pense que m comte Theodorie, phre de Mint Guillaums. etait te meme que te Theodor eus comes qu'Eginhard designe eomme parent de Chartemagne t Caroli Magni Propinquus. 4ὶ Saint Guillaume ne sui poliat nomme par Chartemagne, en 789, duc d'Aquit alno, mais comis de Toulouse en remplacement de Cor-xon. avec te tit re de duc probablement de Septimante .s 54 Parmi les mis et les generaux Musolinans contrest Iesqueis sa in

18쪽

LIBER SEXTUS. et Hispanos atque Agarenos injungitur. Alacriter Septimaniam ingressus, Rhodanum transivit, Arausicam urbem obsedit, et sugatis invasoribus eripuit si . Deinde cum barbaris transmarinis, et vicinis Agarenis multos conflictus egit, in gladio suo populum Dei ope divina salvavit, imperiumque christianum dilatavit, et Sa racenos perdomuit u . In territorio Lutevensi, in valle Gellonis S), inter innumeros scopulos in honorem Salvatoris et XII apostolorum monasterium cor struxit,

monachosque religiosos cum abbate ibidem constituit, et omnia eis necessaria largiter praeparavit, et ipsorum Chartas suis et regalibus testamentis confirmavit s4 . Duae vero sorores ejus : Albana et Beriana, sacrae sunt

19쪽

HISTORIA ECCLESIASΤICA. ibi sanctimoniales, et in Dei cultu bene perseverarunt si longum tempus, a Carolo accitus si , Franciam expetiit, et honorifice susceptus, se monachum fieri velle denudavit. Rex illi cum multis fletibus concessit, et de thesauris suis quidquid vellet, ad ecclesiam suam

desti re jussit. Guillelmus autem Omnes terrenas opes

respuit; sed phylacterium quoddam, sanctae Crucis

lignum continens, requisivit et obtinuit. Illud nempe, dum Carolus rex primo anno imperii sui Romae moraretur, Hierosol Imitanus patriarcha per Zachariam, magni testimonii sacerdotem, transmiserat. Audita mutatione Guillelmi lota domus regia consurgit, Omnisque civitas subito ruit. Adest magna procerum s quentia, et plorans intrat cum violentia, et Guillelmone deserat eos supplicat cum lugubri querimonia. Ille vero Dei igne servetis, omnia reliquit, et cum ita geriti honore deductus, omnibus valefecit, demumque ab exercitu Francorum cum lacrymis suspirante discessit. Ad Brivatensem vicum su) perveniens, arma Sua ad

altare sancti Iuliani martyris offert S , galeam et

spectabilem clypeum in templo ad tumulum martyris,soris vero ad ostium pharetram et arcum, ingens telum et versatilem gladium Deo praesentat. Deinde peregrinus Christi per Aquitaniam ad monasterium properat,

20쪽

LIBER SEXΤUS. quod ipse paulo ante in eremo construxerat. Nudis pedibus appropinquat monasterio, ad carnem indutus cilicio. Audito ejus adventu, venitur ei obviam procul in bivio, et valde contradicenti sestiva sit a fratribus processio. Ibi tunc offert phylacterium omni auro pr

ciosius, cum calicibus aureis et argenteis, et aliis multis ornamentis multimodis, factaque petitione mundum cum suis omnibus reliquit pompis et lenociniis. Igitur anno ab incarnatione Domini Dc 'vi', imperii

Caroli quinto si), in natale apostolorum Petri et Pauli,

Guillelmus comes monachus lactus est, subitoque immutatus in Christo Iesu et alteratus est. Factus enim monachus, docebatur, nec confundebatur; corripiebatur, sed non irascebatur. Interdum caesus et injuriis laeSus, non resistebat, Deque comminabatur. Gaudebat in subjectione, et delectabatur in omni abjectione, Paratus Cunctis servire, obsequi et obedire. Proficiebat quotidie in omni sanctitate et religione, et in omni sanctae regulae observatione, sicut aurum in camino mirabili coctione. Monasterium, quod ante monacha tum ex toto non pei secerat, adjuvantibus filiis suis

Bernardo et Guillelmo a) quos comitatibus suis proe-

secerat , comitibusque vicinis, perfecit ut coeperat. Dissicilem viam ad jam dictum monasterium Pro aSPeritate motitium direxit, rupem cum malleis et Securi

Il est hion urai qne Beroard a possede te duelle de Septimante, Ies

Di iti od by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION