Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ctent, ae si illis personaliter intimatae suissent; non obstanti, bus pis missis, ae in favorem curialium perfeL recorda Sixtum IV Leonem X Julium III.&quoscumque alios Romanos Pontific.praedecessores nostros, ae etiam per nos edulis , & approbatis, necnon aliis litteris, constitutionibus, &ordinationibus A postolicis,caeterisque contrarii quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n stri praecepti, mandati, statuti, ordinationis, revocationis , cassationis, annullationis, decreti, ampliationis, extensi nis, intentionis , & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, &Paulo Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Rom. apud S. Petrum, Anno Incarn. Domin. I s 64.7. Kalend. Decemb. Pont. nostri anno quinto. Cas. Glorierius.

Visa de Curia M. de Enesse.

Anno a Nativitate Dom. Millesimo Quingentesimo Se xagesimoquarto, Indictione septima, die vero ao. Mensis Decembris, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris αD. . Pii divina providentia Papae IV. anno quinto. Retro scriptae litterae Apostolicae publicatae,& affixet fuerunt ad via vas Basilicae Principis Apostolorum de Urben valvas Can cellariae Apostolicae, &in Λcie Campi Florae, dimissis in praefatis locis praesentium retroscriptarum litterarum copiis affixis, ut moris est , per nos Iulium Parinum , & Bernardinum Andreutium, praelibati Sanctissimi Dom. nostri Papae

Cursores.

Antonius Clarici Magister cursorum .

352쪽

SS. D. N. D. P I I

D. Providentia Papae Quarti .

Super executione Concilii. & litterarum ejusdem Samctiss. contra Archiepiscopos, & Episcopos, Praelatos , ct alias persenas Ecclesiasticas non residentes in eo.

i rum Ecclesius.

Motu proprio, Sc. cum tam per sacrosanctum creuamenicua, Concilium Tridentinum , quam etiam per nostras litteras , sive bulIas, etiam desuper emanatas , di inter alias sub Datum Romae apud Sanct. Petrum , anno Incarnationis Dominicae I 3 6 . 7. Kal. Decembr. Pomtificatus nostri anno quinto mandatum sit omnibus Episcopis, Archiepiscopis, & aliis, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro eis sacrificium offerre; verbique divini praedicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium exemplo pascere, pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, & signanter munera pastoralia,& eis diligenter incumbere, & assistere, aliaque facere, quae in dicto sacro Concilio,& in dictis nostris litteris, sive bullis continentur. Quae omnia nequaquam ab eis praest xi, & adimpleri possimi, cum gregibus non invigilant, neque assistunt, sed mercenariorum more oves deserunt,

ct propterea debuissent, di deberent omnes, & singuli Episcopi, Archiepiscopi, & alii in dignitatibus Ecclesiasticis contii tuti, di praefecti, & quibus animarum cura

353쪽

existit, iuxta divina praecepta, & praedicti cecumenici Comcilii , ae praedictarum nostrarum litterarum, seu Bullarum

vim, formam, continentiam ,& tenorem ad eorum rein

spective Eeclesias, Dioeces. ac alia beneficia, quibus pep aIis restidentia requiritur ad effectum in eis personalem Tesidentiam faciendi, sese contulisse, ae omnia, di singula in eisdem praeceptis, Concilio, & litteris, sive bullis respective contenta adimplevisse, & observasse. Attamen, sicut accepimus, multi & multi praefatorum praeceptorum, dc

mandatorum contemptores, animarumque suarum, propriaeque salutis immemores, in dictis dignitatibus Ecclesiasticis, quibus cura animarum imminet, ac Episcopalibus, & Archiepiscop. respective constituti praemissa face. re , & adimplere hactenus minime curarunt, sed distulerunt,& differunt in grave animarum suarum , gregiumque sibi commissarum periculum& ovium suarum perniciosum exemplum, & scandalum , sententias, censuras, ct poenas propterea sibi inflictas temere, & damnabiliter incurrendo , Quae omnia cum non sint conniventibus ocrulis, aut impune praetermittenda, sed graviter, ut caeteris transeant in exemplum, eum jam per tot menses inobedientes fuerint, censuras praefatas sustinendo , Μotu proprio , & ex certa nostra scientia, deque potestatis nostrae plenitudine, Dilecto filio nostro Λlexandro Riario Camerae Apostolic. generali Auditori, cui alias etiam, seu praedecessori suo vivae vocis oraculo commisimus, ut dictos Episcopos, Archiepiscopos ,& alias personas eccle fasticas animarum euram habentra, non residentes, poenas praefatas in dicto Concilio , & litteris sive Bullis nostris contentas incurrisse declararet, & ad illarum essectualem executionem , aliaque graviora procederet: tamen quia nonnulla monitoria contra certos Episcop. , ct alias personas praefatas in vim commissionis nostrae hujusmodi sibi factae tunc decreverat, & relaxaverat, ne in posterum de illius jurisdictione dubitari contingat, denuo ebdem

354쪽

dem Auditori nostro ossicium Auditoratus exercenti authoritate nostra committimus, & mandamus, quatenus

satim contra Epis Archiep. dc alios quoscunque Praelatos , tam in Urbe, quam alibi, ubique lacorem exi. stentes, & in propriis Dicec. non residen. constito sibi quantum sussicere videbitur summarie, simpliciter, & de plano, sola veritate inspecta, & manu regia de inobe.

dientia propria usque ad sententiam exclusive procedat,& deinde nobis reserat, ut nos in Consistorio nostro secreto, de fratrum nostrorum consilio, ut moris est, ad sententiam privationis , & depositionis Praelatorum inobedientium hujusmodi procedere valeamuS, prout procedere intendimus r quo vero ad alios curam animarum habentes usque ad sententiam inclusive procedat, ct exequatur juxta formam, &tenorem dicti Coneilii, & litter

rum nostrarum praedictarum, cum eisdem facultatibus, ut

sup. ac alia faciat, & exequatur, prout in dictis litteris , sive bullis continetur, cum potestate citandi, inhibendi, excommunicandi, suspendendi a divinis, declarandi, in. terdicendi, aggravandi, reaggravandi, carcerandi, &brachium seculare decernenda, relaxandi , & exequendi, aliaque faciendi necessaria quomodolibet,& opportuna, contrariis quibuscunque non obitantibus ,& quod praesenti nostri Μotus proprii sola signatura sussiciat, ac ubique fidem faciat, in judicio, & extra; regula contraria, &aliis quibuscumque, quibus omnibus expresse derogamus , non obstantibus.

Placet Motu proprio L

355쪽

Revocatoria privilegiorum, exemptionum, immunitatum, laeuitatum, conservatoriarum, Indultorum, Confessiona- Iium, Μaris magni,& aliarum quarumcumque sim, Iium gratiarum quibuscumque loeis, & personis conces-- sarum , in his , in quibus statutis, ct decretis sacris Con-eilii Tridentini contrariantur .

Pius Episcopua ,servus fervorum Dei, ad perpetuam rei

memoriam.

ΙΝ Ρrincipis Apostolorum Sede, meritis licet imparibus ,

divina dispositione constituti, nihil neq; universali Ecclesiae curae,& solicitudini nostrae commissae salubrius, neque iniuncto nobis Apost. servitutis ossicio decentius praestare possumus, quam quod providentiae nostrae ministerio oecum enicum Concilium Tridentinum,sicut nostris potissimum auspiciis,summaq; sanctorum Patrum concordia per Dei misericordiam feliciter absolutum fuit; ita per universos,qui Christiana pietate censentur, ubique susciratur, & remotis quibuslibet obstaculis,ab omnibus aequaliter observetur . Cum itaque in eodem Concilio quaplurima salubria, & ad unive salem morum reformationem valde utilia decreta,atque statuta,maturo Praesentium ipsorum examine praecedente , sint edita, quibus multa, atque diversa privilegia, exemptiones , immunitates, dispensationes, facultates, conservatoriae, indulta, &, ut vocant, Confessionalia, & Mare magnum, & aliae gratiae,quae variis tam Cathedralibus etia Μetropolitari.

qua Collegiatis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus,& aliis Religiosis, etiam Fratrum Mendicantium domibus, ct ordinibus,necnon sancti Spiritus in Saxia, Sancti Joanis Lateranensis,ac incurabilium de Urbe, Saniti Antonii Viennen. α S . San.

356쪽

Sancti Bernardi,Iuren.aliisq;Hospitalibus, Μilitiis, eorumque Capitulis, & Conventibus, ac Universitatibus, etiam Studiorum generalium Collegiis, tam saecular. quam Ecclesiasticis, Confraternitatibus, Societatibus,& tam Principis Apostolorum de Urbe,quam aliis Fabricis, S. Cruciatae, aliisq; piis locis,operibus,necnon Patriarchis, Archiepiscopis , Episcopis,Praelatis, Abbatissis,Prioribus, Praepositis, & aIiis

Eeclesiasticis, tam saecularibus, quam diversorum ordinum , di militiarum, regularibus, ac etiam laicis cujuscumq; dignitatis,& status,ac gradus,& excellentiae, ac etiam Ducali, Regia,& Imperiali dignitate sulgentibus utriusque sexus pers nis,nec non aliquibus Notariis, & etiam de Latere Legatis,

atque Nunciis, tam perpetuo , quam ad tempus per plures Romanos Pontifices praedecessores nostros,ac nos, & Sedem

Apostolicam, ejusq; Legatos hactenus etiam Motu proprio, di ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine,

seu etiam Imperatorum, Regum, Ducum, & aliorum Principum contemplatione,& intuitu,etiam de Fratrum consilio, diversimode, variisque temporibus in genere, vel specie, ex quavis honesta causa concessa, ct etiam pluries confirmata, di innovata fuerunt,in plerisq;contrariantur. Nos,quibus inprimis cordi est tam sancta,& Ecclesiae Dei saluberrima decreta, suos, ut par est,effectus ubiq; consequi, & ab omnibus obedienter observari, Privileg. Exemptionum, Immunit tum, Facultatum, Conservatoriarum, Indultorum, Confessionnalium, Μaris magni, & aliarum gratiarum praedictarum , ac quarumcumq; Apostolicar.& aliarum litterarum desuper consectarum, processuumque, decretorum, & aliorum inde

secutoria tenores,ac si de verbo ad verbum insererentur,pra,

sentibus pro suffcienter expressis, dc plene insertis habentes, motu proprio,& ex certa scietia, ac de Apostolicet potestatis plenitudine, quod eade omnia &singula privilegia, excptiones, immunitates, facultates, dispensationes, Conservatoriae,

dulta,Confessionalia,Μare magnum, re aliae gratiae in his

357쪽

eilii hujusmodi contrariantur, ipso jure revocata, cassata, &annullata, ae ad ipsius Concilii terminos, atque limites redincta sint, & esse censeantur, nec quidqua adversus ipsa decreta,& statuta, quominus ubique, & apud omnes observentur,

in aliquo sessragari posse, sed ea perinde haberi, & reputari

debere, ac si nunquam emanassent, auctoritate Apost. tenore praesentium declaramus , ac etiam statuimus, & ordinamus, decernentes nihilominus omnia & singula; quae vigore privilegiorum, exeptionum, immunitatum, & dispensationum,s cultatum,Conservatoriarum, Indultorum, Confessionalium,

ct aliarum quarumcumq; gratiarum hujusmodi post id tempus,quo Concit obligare cςpit,facta, & gesta quomodolibet suerunt, & in posterum fient, in his, quibus dicti Ccineilii

decretis advertantur,nulla,invalida, dc irrita esse, censeri, ac nemini, etiam quantumlibet, ut praefertur, quali ficato, tam

in foro squod ajunt) fori,quam conscientiae suffragari posse,& debere. Et ita per quoscumq; locorum Ordinarios, alios. que Judices, & Commissarios quavis auctoritate fungentes, etiam S. R. E. Cardinales, sublata eis, & eorum cuilibet quavis aliter iudicandi facultate , in utroq; soro judicari, & deSniri debere,ac quidquid secus a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter attentari contigerit,irritum, & in ne decernimus. Non obstantibus praemissis ac constitutionibus ,& ordinationibus Apostoli eis, caeterisq; contrariis quibuscumq;. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrς declarationis, statuis,ordinationis, S decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ae Beatinxum Petri, & Pauli Apost. ejus se noverit incorsurum . Dat. Romae apud S- Petrum, Anno Incarnat. DOm. 1363. I 3. Kal. Μartii; Pont. nostri anno sexto. Caes. Glorierius. P. Episc. amynIen. N. CumIN. Anno a Nativitate Do m. Is 6 1. Indict. 6. die vero a . mensis

358쪽

sis Febr. Pontificatus Sanct. in Christo Patris, & D. N. Pii, Divina providentia Papae IV. anno ejus 6. Retroscriptae litisteret Apost.affixae,& publicatae fuerunt in Acte campi Florat, di valvis Cancellariae AposL per nos Nicolati de Matthaeis , ct Camillum Cherubinum, Sanctiss. D. N. P. Cursores. Antonius cierici Magi ser Cursorum .

Habita in Sessione nona, & ultima saeri Concilii Trident Celebrata duobus continuis diebus 3. oe 4. Decemb. I 3 63. Db Pio uuario Pont. Max. Α. R. D. Hieronvmo Ragazzono, Veneto, Episcopo Naaianzeno, & Coadjutore Famagust. Hic summatim recensentur omnia in Concilio Trid. definita, qua ad pie credendum, O ad bene

vivendum pertinent.

AUdite hare omnes Gentes,auribus percipite omnes, qui habitatis orbe,Tridentinum Concit. jamdiu cςptum, aliquando intermissum, disti actum varie, atque divulsum , nunc demum singulari Dei omnipotentis beneficio, summa , atque incredibili omnium ordinum, ac nationum voluntate connectitur, atque perscitur. Dies haec quidem felieissima Christiano populo illuxit, in qua templum Domini disturbatum frequenter, ac dissipatum reficitur, & absolvitur: & navis haec una bonorum omnium ex maximis, ac diuturnis turbinibus, atq; fluctibus tuta in portu collocatur, quam utinam conscendere nobiscum ii voluissent, quorum in primis gratia haec ipsa navigatio instituta suit: atque aedificii hujus construendi participes extitissent, qui hoc nobis negotium exhibuerunt: majoris nune profecto laetitiae causam habgremus. Sed nostra id certe culpa non aecidit.

359쪽

3 6 CONCIL TRID.

Nos Urbem hane in Germaniae faucibus, id est, in domibus illorum sere limine positam eligimus os custodiam nuLIam nobis,ne suspicionem illis aliquam minus liberi laei d remus , adhibuimus: nos eam fidem publicam illis concae, mus, quam sibi ipsi composuerunt: nos hic illos perdiu expectavimus, neque hortari,ac rogare unquam destitimus,ut ad veritatis Iucem cognoscendam accederent.Verum illis etiam absentibus satis, ut puto, a nobis consultum est. Etenim eum

duo essent, in quibus aegris , atque infirmis illorum animis medicina fuit adhibenda, aIterum fidei Catholicae, ae vexe Evangelicet illis in rebus, quae in dubium ab ipsis voeam tur, quaeque opportunae his temporibus viderentur, expseata, di confirmata, disjectis omnibus, ae dissipatis errorum tenebris, doctrina, alterum disciplinae eccle fiasti ea , cuius potissimum depravatione illi se a nobis desecisse assirmant,

restitutio : utrumque, quantum in nobis fuit, pro tempo- Tum horum ratione , cumulate praestitimus.

Principio enim sancta haec Syn. facta ex laudabili maj

xum nostrorum consuetudine suae fidei professione ut quoddaquasi sundamentu futuris actionibus poneret, Et quibus testumoniis,atq; praesidiis in dogmatibus sanciendis nitendum e set, ostenderet,veteris, ac novi Testamenti libros, qui essent sine ulla dubitatione recipiendi, antiquorum Conciliorum probatissimorum exemplo, pi eis prudenter enumeravit, ac, ne de verbis quide uIla ex variis versionibus oriri posset difficultas, certam, ac definitam de Graecis, & Hebraeis trans. lationem approbavit. Hinc omnium haeresum caput, atq arce aggrediensiue humanae naturet corruptis initiis ea statuit, quae veritas ipsa i Ioqui posset, exprimeret. De justificationcideinceps res magna AE cum ab antiquissium a nostri temporis haereticis mirum in modum oppugnata) ea definivit, quia hus & perniciosissimis eo in genere opinionibus occurreretur,& 1 ecte sentiendi ratio miro quod si ordine, atq; admir

bili sapientia ut in illis Dei spiritum facile agnoscas) dem straretur, praestantissimo hoc post hominu memoriam decre

360쪽

eo haereses fere universae jugulatur, & quasi caligo Sole, divcutiuntur, ac dispelluntur, eaque claritas, isque splendor ve-Titatis apparet, ut tantum lumen, quin videat, dissimulare iam nemo possit.Subsecuta est salutaris septe divinorum Eeclesiae Sacramentorum tractatio; primum simul de omnibus, post de unoquoq; separatim. Hic vero quis non videt, quam distincte, explieite, abundanter illuminata, & quod caput est vere tota coelestium horum mysteriorum ratio contineatur ξ Quis in tam magna, multiplicique doctrina, quid aut sequendum, aut fugiendum sit, potest ullo modo desiderare equis in illis omnibus errandi locum, aut oecasionε inveniet quis denique de Sacramentorum horum vi, atq; virtute dubitare imposterum poterit,cum gratiam illam,quae illis ipsis, quibusdam quasi stillicidiis, in fidelium quotidie mentes illa. bitur, tunc nobis affuisse tam copiose perspiciatur λ Λccesserunt ad haee de sacrosancto Missae sacrificio, & de Comminione sub utraque specie, & baptismo parvulorum decreta, quibus quidem nihil sanctius, nihil utilius, ut de coelo lapsa, non ab hominibus composita videatur.Adjuna itur his hodie

certa de Indulgentiis, de Purgatorio, de sanctorum veneratione,invocatione,imaginibus,& reliquiis doctrina, qua nota solum haereticorum fraudibus, ct calumniis obsistetur, sed piorum etiam Catholicorum conscientiis plane satisfiet Haee de rebus ad salutem nostram pertinentibus, quae dogmata appellantur, fauste, ac feliciter erant peracta: neque aliud quicquam praeterea eo in genere a nobis hoc

tempore expectabatur. In eorum autem quibusda administrandis tu nonnulla es sent, quae non rite omnino, ac recte servarentur, accuratissime, Patres amplissimi, curastis, ut pure illa,& caste, atque ex more, institutoq; majorum tractarentur. Ita omnem superstitionem, omnem quaestum, omnem sui dicunt irreverentiam a divina Missarum celebratione abstulistis, vagis, ignotis, & eriminosis sacerdotibus sanctum hoc offerre sacri

ucium interdixistis, rei hujus sacratissimae usum a priva'

SEARCH

MENU NAVIGATION