Epistolarum Petri de Vineis cancellarij quondam Friderici 2 imperatoris, quib. res eius gestae, memoria dignissimae, historica fide describuntur, & alia quamplurima utilia continentur, libri 6. Nunc primùm ex tenebris, in quibus hactenus iacuere, ...

발행: 1566년

분량: 811페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

mo PETRI DE VINEis spositione diuina, cuius sunt occulta iud;

cia tantorum bonorum,confirmata sit series, quod pacem indubitater credimus prouenturam .Ecce itaq; , Comitem supra di- dictum,uelut amore tam desideratae pacisae censum,hilariter laboratem, propterea

ad sedem Apostolicam destinamus, cui super ijs,quae domino papae,& uobis ex parte nostra retulerit, indubitanter Serenitas uestra credat. Fridericus cardinessusIuper sententia excom municationis lata contra ipsum, per dominum p p in urbe. cap. VI.

Um sit Christus eaput Ecclesiae,& in

Petri uocabulo, suam fundauerit Ee clesiam supra petram . uos Apostolorum statuit successores,ut Petro pro omnibus lministrante uos qui estis candelabra Ec- lclesiae supra montem,non sub modio con lstituti reuera omnibus qui sunt in domo tDomini,ex effectu bonorum operum tu biceatis, nec a publica mundi isngua & conscientia' generali ueritatis uos 1 ubtrahere

intendatis: cum ad singula quae praesidens sedi Petri proponit statuere, uel denunciando decreuerit, aequa participatio uos admittat,nisi ipsius religionis Ecclesiet status& zelus efferuens euitandi scandalum ge- linerale: cautelam uobis suggessit ob latu. i

142쪽

eta a

si sta

EPIs T. LIBER L Mara. Quis enim no miretur & stupeat, quod tot uenerabilium patru aggregatione mu/Ditus Ecclesiae , generalis sedens in solio utinam iustus iudex inconsulte uelit procedere, ac sitis motibus excandescens, in Romanum intendit principem, aduocatu Ecclesiae ad praecipitationem omniu, sententiam depositionis statuere:& ob fauo rem Lombardorum rebellium exercere spiritualem gladium,si dici liceat, minus iuste: cum alias quicquid ex obiectis Ecclesiarum gratiaminibus, quae uel dicuntur obiecta,uel quae ut species a genere per individuum deri uentur,uel emendationem ceperint, uel ad deliberationem uestri consilii sit in proximo, prout iussio,ia pretcessit debita,& integra emedatio secutura. N a ecce per patetes literasprq lato ru, quos mandatum Apostolicum mittit monitores euides testimonium declaratur,& praecedens nostra constitutio super uocatione pretiatorum,damna passorum,& de eis da pristanda integra satisfactione pretiatis tu perliteras uenerab.archiepiscopo Mensanens uocato ad hoc assessori nostro transmissas,e uides exhibetur testimoniu ueritatis. Propter quod no indigne debemus ferre,si pater Apostolicus offendere lagrauiterno sint edit, ut nos, duin c5stante uiru, ta uehemes cadat iniuria: Sc si patieter ferre

143쪽

ris p E TR I DE VINEis uoluerimus, immunitas negotij non permittat: quin ad ultiones,quib.Caesares uti sole facti uiolentia nos compellat. Ueruntamen dum consideramus in potentiam dominantis uel procedentis. difficulta tem attendimus defensoris, si ex quo lice rei priuatas exercere uindictas, quas in hominem per quem scandalum uenit, & in

sui participes sanguinis compensare possismus,ut in ipsum & suos, attentata uestraesedis iniuria redundaret,tolerabilius duceremus.Sed cum nec ipse, nec tota eius successura progenies tanta foret, ut Imperii culmen gelaret in ultionem ipsoru: cumque sedis ipsius authoritas audacie sibi frena relaxet,& tot uenerabilium fratru suorum moles,eum in concepta fouere perti nacta uideatur, angit nos ulteriori mente turbatio:quod dum nos in tedimus a persequente defendere, oportet nos defendendo grauius offendere satagentem, sal ua in omnibus Ecclesiae sanctitate : quam

cultu sacro,debita reuerentia corde opere ueneramur. Quapropter uenerandum

uestrum coetum affectuo si us deprecamur, quatenus motus summi pontificis, quos ex caussis euidentissimisaam iniustos qua uoluntarios mundus agnoscit ex deliberata modestia compescatis , generali statui

Ecclesiae praesertim& quieti mentium ac

144쪽

rabiliter alligemur, & si principiis obsta re non possumus, licith liceat nobis initi rias, quas reuocare non possumus,uaiulijs propulsare. inuective scribit Romnis, eo quod non opposuerant be domino pap quando excomunicationis bententiam protulit in eundem. cap. VII.

CVm Roma sit nostri caput,& auctrix

Imperii, & Romanus imperator, a Romae uocabulo nuncupetur, ut sibi nostri nominis & honoris processus &auspicia debeamus, in admirationem ducimur uehementem,si ubi promouendus est honor,&iniur: a propulsanda, apud eos quirenentur & debent pro culmine nostro se murum defensionis opponere insurgentibus ex aduerso, ipsis audientibus de dissi- nudantibus cotrarium patiamur: propter quod dolore compellimur, qudd Romanua antistes, cotra Romanum principem, quod alibi non auderet, sicut dicitur,in Urbe praesumpsit, Romanum Imperatorem, authorem Vrbis, es benefactorem poduli Romani, ipsis non resistentibus impie bla sphemare: ut beneficiorum nosti Cru, tam

145쪽

n6 PETRI DE VINEIs specialiter & communiter studuimiis liberali & spontanea munificentia prouiderm

di eorum intendimus continuatis augmatis commoda promouere, recte notemriS, immemores extitisse, ac inerti somno de tentos: ut de tribu Romulea, non esset uix

de tot proceribus & tribu Quiritum, uel de tot Romani populi milibus,qui pro nobis exurgeret, & uerbum unicum loque Tetur , quique nostrae iniuriae condoleret. Cum nos urbem triumphorum titulis in signitam, nostrae uictoriae successibus honoremus ad reformandum nomen , sicut in diebus antiquis , &sedandum sta tum Romani Imperij, continuis laboribus intendamus. Quapropter necessariti decrevimus uos requirere, instantermo nere, pariter & hortari, quatenus quod omissum est aliqua negligentia uel torpore,nunc instanter ostendere debeatis,inducentes alios monitis & eXemplo, ut omnes & singuli prompta uoluntate consu gant,ad nostram & uestram iniuriam ulci- 1 cendam . Quia cum idem blasphemator noster,auius non fuisset in nostri nominis blasphemia prorumpere, de tanta praesumptione gloriari non possit, quod ualentibus &uoletibus Romanis, coiranos

talia perpetrasset,cum post id posset uestret magnitudini imputaIi, si quod aute fuit,

146쪽

rpIST LIBER. I. iis

M'impedire laudabiliter potuistis,& post fa,ctum nostram & uestram iniuriam postpoἔa natis inultam. Nam cum ad alterutru te-zz neamur,& nos Romanum honore, & uos Romani defendere nomen nostrum, si adta hoc uos segnes& negligentes inueneri mus, cum nullus timor nos coegerit ad beos neficia Romanorum, sed gratia induxerita, specialis, per ingratitudine istam,licet inui:z ti, cogemur, ab uniuersis A singulis exhis, bitam gratiam reuocare. γι Comitibus, principibus, er alijs trobilibus,super, obsidione Fauentiae, ex captione legatorum en prC δ latorum uocatorum ad concilium. is tap. VIII. v Λ Daucta nobis cotinuae selicitatis au it, I xspicia, quibus dextera Domini pro sequitur grestus nostros, desiderium ue-a strum uolumus non latere. Cum enim in ,et obsidione Fauenti praeterita hyeme fixab; fuerint uictricia nostra castra,& insultibus a propter asperitatem temporis no pateret: N. sed machinis&instrumentis bellicis, in-js tus & exterius dicta ciuitas quassaretur: dc

u muris eX continuo machinarum ictu col- ,1 lapsis:ac perlubterraneas uias,quas nostriste fecerant, attingentes moenia ciuitatis dest intima penetrantes, uerni temporis adfii: ueniente Lemperie, ciues non confiderene. te ha ulte

147쪽

iis PETRI DE VINEIs ulterius se tueri: misericordiam nostram tandem humiliter implorarunt: Sc quarto decimo die, pret sentis mensis Aprilis, cum omni deuotione se ad mandata nostra conNerientes: quanquam diffisi meritis, de nostra tame quae suis praeponderabat excessibus pietate confisi, ditioni nostrae colla subiecerunt, corporali fideli praestito iuramento, alij sque omnibus illicitis iuramentis, quae prius fecerant abiuratis. Nos igitur, qui de nostrorum subiectorum couerissione gaudemus, gloriosum uindictae ge nus pensantes, ignoscere subditis, & suorum excessuum iudicium moderari, ciuitatem eandem, & ciues eius in gratiam nostram clementer accepimus :& reos absoluimus,ae ostensas remisimus, quas patrarant, captiuis eorum liberaliter liberatis:& tande eis de nostra gratia confidentiam dedimus, ut uicti nostram misericordiam consecuti,uictoriae quoque nostrae denuo congaudeant, & nil dulcius, nilq; suauius iugo imperi j sentiant experiri Cumq; post uictam & obtentam Fauentiam, ad depopulationem uicinae Bononiae, nostru pro peraremus propositum instantius,&conarus eXercitu nostro potenti, ex diuersis mundi partibus restaurato, accingeremus feliciter, auribus nostris noua expectata desiderabiliter occurrerunt:qubd cum Penestrinus

148쪽

lli ira

illa EPIST. LIBER I. si nestrinus episcopus nostri honoris & nominis obtrectator, qui rapacem lupusubo uina pelle tegebat, quod posset effugere manus nostras, patrataru uelutiuarum in nos conscius offensaru, frequenter species hominum, ex alterna rerum & comerciorum uarietate contraxit Otho sancti Nicolai, in carcere Tuliani diaconus & Cardi natis, qui diu legatus fuerat, in partibus transal pinis, & contra honorem nostrum multipliciter machinatus praelatoium turba, quam diuinare nemo poterat,pro Concilio contra nos Romae celebrando, ex diuersis mundi prouincijs co gregata, Ianua uenientes,co spiratione facta cum Ianuen. nostris rebellibus,& armata ibidem copia galearum:cum quibus duci Romam, & reduci Ianuam conuenerant, sub infaustis eorum auspiciis uiam nauigationis assu merent.Galeas autem nostras &Pisanoru, quas ad eorum impedimentum trasitum, solicitudo nostra diu prouiderat, & pararat in locis & portibus, per quae Oportebat eos necessarid pertransire, obuias habuere: ita, quod homines regni nostri, cuuictorioso exercitu nostro, cum fidelibus nostris Pisanis, nostrorum infidelium, Ianuen. galeas potenter adgressi, tribus eo

rum galeis in mari submersis,& personis amissis, uiginti duas galeas triumphaliterii 3 habue-

149쪽

ii 3 PETRI DE VINEIs habuerut quaru sedecim specialiter obtentae sunt ab homini b. regni nostri: reliquis sex, ad manus deuenietib.Pisanoru .in quibus capti sunt duo praedicti legati, & cum eis G. de Romangia, tertius in simul lega tus, qui Ianuam, pro eorum passagio di-Ponedo praecesserat, ut in eodem casu cum

ij de legatis firmiter ligaretur. Capti qUO-que sunt quam plures archiepiscopi, epi copi, abbates, priores, presbyteri,procuratores,& diuersoru nuncij pretia toru amb satores ciuitatum rebellium Lombardorum, qui contra nos ad ipsum Concilium mittebantur: &quatuor milia Ianuensiuelectorum,qui pro comitatu eorum,& ducatu fuerant deputati praelatorum: quos omnes carcer noster includit. Quibus nouis ad nostram audientiam grata relatio-De perlatis, quia negocij qualitas expetebat, & rei succedentis euentus maiora felicitatis auspicia promittebat, consiliu eundi Bononiam reuocantes, prope si ori con

silio uersus Romam uictricia castra nostra conuertimus rubi sub vexillis potenti et nostr , nos acclamat fortuna felicior,per qua reliqui , si quq sunt nostrorum rebellium, coniternantur: S capitis humiliata super bia collapsa in suo corpore seditiois membra tabescant. Adiecit etia manus Domini uotis nostris augmqnta successuu, &continuauie

150쪽

Q EPIST. LIBER L Π'tinuauit de coelo uictoriam, nostrorum titulis triumphorum. Nam cum certa die illi Papiens. fideles nostri , una cum uicariis illarum partium, & alijs fidelibus nostris', ad coartandam per terram Ianuam, quae in mari prostrata fuerat, magnifice processissenti: Mediolanerishostes Imperi j,suo motu praecipites, sperantes maiora inferre Papiensibus, propter absentiam suorum militum, nocumenta, per comi- rem G. de monte Longo, quem papa praeia yli d R fecit eis Capitaneum & legatum, cum bue -'. 'cinis & tubis iubinfaustis eorum uexillis clauium exierunt:&cum Papiensium finibus uicinassent, Papiens. fideles nostricum militibus eorum, qui die illo in sero ab exercitu , ex inopinato redierant, Domino faciente, pro Mediolanens. superbia conterenda , ipsorum aduentu cognito, cum eis audacter& uiriliter concurrerutr& sub felici nostro nomine militantes, ipsos potenter adgressi, triumphaliter devicerunt, capientes tubas, buccinas,& ue xilla clauium, ac uexillum comune, cum Carocium non haberent. Trecentos quo

que & quinquaginta de electis Mediolanensium uictrix, Papiensibus cathena deis duxit, praeter occitos, quorum ViX pote rat numer' et stimari. Socij vero legati capti fuerui, sed de legato ipso, si euadere potuit

SEARCH

MENU NAVIGATION