Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

37o ORIBASII sYNo Psllo seruum tritum eodem modo:aut thuris inis

, secti drach. unam, sandarachi duplum trita radici unguis applicato : diligenterque inspergito, siupra vero linamenta sicca ponito: hoc statim reduvias exsiccat. Est &aliud bonum,quod etiam valde est ad maligna ulcera accommodatum. Gallarum malicorij acidi, squamae rubri aeris , caricarum combustarum pares portionestere,& misce cum melle, & ad unguenti spissitudinem redige: linamenta intinge,& bis in die impone, & liga, locis neque Unctis, neque madefactis: si vero humor subsit,spongia vino perfusa eundem abstergebis.. De ulceribus articulorum. Cap. XIX.

ARTICULI sunt carnosis partibus

sicciores, idcirco cum ulcerati sunt si cioribus egent medicamentis .' ergo Polyidae pastillus ex vino ad serdium spisiitudine subactus, itemque medicamenta, quae aeque ac is,desiccant, probe faciunt: marina quoq; & muria cepenumero irriagatos articulos melius affectos vidimus: quamobrem in articulis utendum est i)s, quae maiorem etia exsiccandi vim habent. De sanguinis prosurio. Cap. XX.

SANGUINIS profiuvij remedia

372쪽

est appositus partis Vulneratae situs thi iusinodi est is, qui sirium vergit, & caret

dolore. Nam n infra vergat, doloremq- asserat,tum no sidum mouebit profluuiu,

sed etia si non sit, prouocabit. Cum ergo particulae vulneratae sunt,&sanguis fluit, statim digitum ori vasis ex quo sanguigeffluida oueto, lenitorque,& citra dolorem premens: ita enim gruma comp cto sanguinis defluuium sistetur, eo sup presso, medicamentis etiam sanguinem sistentibus utendum erit:inter quae,illa quae obstruunt, quae emplastica nominantur, potiora sent crustas inducentibus. Siquidem interdum cum crusta excidit, ne itera sanguis fluat, periculum est. optimum vero, quod etiam valet ad defluuium sinnis e membranis cerebri, est hoc, thuris

pars una, aloes dimidium, albo oui subigitur ad mellis crassitudinem, deinde leporis mollisiimis pilis excipitur: tum viceri toti liberali sit me imponitur, fasciaque linea alligandum est: cuius fastir priami quatuor aut quinq; amplexus super ipsem vas profluens iniiciendi nobis sitiit,

inde vero ad radicem vasis ducentur: tertio vero die Alues: sique medicamentu toto adhuc ulceri adhaeret, aliud rursiis stupe

373쪽

impones, ac veluti linamentum, quod ex pilis factum est, madefacies ita deligabis, ut initio secisti: sin sita sponte linamentum excidat, radicem valis digito blande comprimes, quatenus nihil defluat , hoc

leniter auseres, aliudque impones:&quoad vas carne munietur, curare ad hunc

modum debebis. At quae crustas generant, ubi crusta decidit, magis nudam partem,quam pro ipsius naturali habitu, derelinquut:& saepenumero postea quam crusta decidit, profusio sanguinis, que aegre silpprimi potuit, seperuenit et quan- ,

quam crustificis medicamentis non secus, atque ignitis ferramentis uti necessitas cogit, ubi ex erosione putredinis pro

fusio languinis concitatur. Isatis sitiua sit per partibus, e quibus sanguis fluit, immposita, egregie sistit: idem iaciunt. gallaei

aduste: quae cum ignitae sunt, aceto aut vino 1unt extinguendae. Gypsiam,& oui candid um tenerum,farinamque triti ceam, puluerulctam, qualis parietibus adlisret, misceto:medicamelum ad sanguinis profluuium accommodatum conficies: quod

ubi conseceris,leporis pilis, aut aliqua aliare pariter molli excipiendum erit. Adcanguinis autem profusiones,quae ex oreb.

374쪽

aut thymis,aut formicis, aut verrucis, aut haemorrhoidibus sunt, porri soli a colundo, atque adhibe: aut rhoen rubram, aut acinos, aut capitula punici mali contundens impone: aut spongiam nouam, pice cruda intinctam adure , & trita utitor est enim hoc valde efficax.Fluxionem vero sanguinis ex ore comprimit decoctum frigidum rosarum viridium,aut siccarum aut clauiculorum Vitis, aut lentisci foliorum, aut myrti, aut rubi, aut malorum cydoniorum, aut punicorum, aut acinorum, aut lenticularum: hs etiam utendum

erit in sesiibus frigidis, qui sedi, atque v-tero conueniunt. Caeterum victus ratio

ijs,quos sanguinis exercet profusio, sit ex adstringentibus, atque incrassantibus instituta: huiusmodi sunt alica, farinaque pura decocta, caseus mollis, bulbi cocti,

pisces assati, palmulae,Vinum nigrum austerum, lenticula, polenta, ouorum tenerorum vitelli, pira sylvestria, mala cydonia, sorba, mespila,& quq sunt his consimilia. Ad sanguinis autem fluxum enaribus valent platani globuli exsiccati, quos re aliqua ex setis confecta fricabis, semen proiicies , lanuginemque collectam in vase fictili nouo repones: cum

375쪽

3 7 4 ORIBAs II s Y N o P sy os usus exigit, haec tenuia per calamum inspira: frontem autem , dc nasum gypso, aut luto figulari obline . Ad idem facit etiam porri succus lana coacta, aut linamento exceptus , & Daribus inditus, &manna succo porri coacta, & imposita. Foris autem olivae soliis laevigatis teneris nasus illinendus est : & sumtum ex cicuta super molli cinere naribus admouebis:& spongiis,aut lanis aqua frigida imbutas meatus utriusque pInnae naris obstrues, crura, brachiaque vincies, frontem,

di tempora oblines agglutinantibus iis . quae ad oculorum defluxiones faciunt. Si vero grumi aliqui stib sint , cum sanguinis profusio adhuc perseuerat, eos conu niet exprimere : celeriterque iterum uti medicamentis sanguinem comprimentibus : & narium chartilaginem sub ipso osse duobus digitis pollice & indice comprimere . Prodest vero in hisce profusionibus, & in iis,quae ex intestinis fiunt, porri succum ad cyathos duos potui dare : aut lauri tenera folia contusa in oxy metite: aut thuris, & Iauri pares portiones laevigabis in vino nigro, quod pari facultate constet, & bibendum propinabis: aut tosti ossi vitellum ex aquae

376쪽

LIBER SEPTIMUS. 37sportiuncula contritum praebe , aut farinam puram crudam,& thus,& gummi paribus portionibus cum aqua tere, & dato. d cicatrices nigricantes in qua ex impetigine ut, oe sigmata.

p. XXI.

NIGRAS cicatrices tollit inunctu oleum in quo bryoniae albae, & nigrae r dix incocta sit, donec succum reddat, calamintha vino cocta, argenti spuma,rΟ-saceo oleo candido lota. Cicatrices Vero, quae fiunt ex impetigine cocolores reddit adeps asininus illitus cum argenti spuma: erucae succus cum argeti spuma inunctus. Stigmata exterit ranuculus illitus,aut cap paris folia,aut cerussa cum aceto inuncta: id vero processii temporis aufert: vibices denique concolores statim facit oleum liallaceum continenter subunctum.

veneruis vulneratis. Cap. XXII.

N E RV V S vulneratus & dolore, Scinflammatione maiore, quam alia, propter sensiis excellentiam corripitur. Quocirca cutis vulnus apertum est seruandum

ut sanies per ipssim effluat: vulneriq; adhibenda medicamenta sisnt,quq dolore leniat,& aditum effluxui patefaciant. Ergo

A a iiij

377쪽

3 6 o OB As II SYN PIEos calida aqua, que caeteris apta est in s ama. tionibus, his aduersissima esse sciendu est,& accommodatius ad has csse, ut oleo tenuium partium , & experte adstrictionis

irrorentur. Lx medicamentis autem idonea est resina, aut terebinthina. eaque per

se in pueris, mulieribus, & iis qui molli

sunt carne: in caeteris vero cum eupho

bio:itemque propolis& per se, & cum euphorbio emollita:siq; nonniiqua duriora

corpora contigerint, cum aliquo subtiliore oleo . Cataplasinate autem in neruis inflamatis,& putrestetibus uti quispia poterit, quod ex farina hordei, aut fabarum, aut erui in lixiuio stillatitio aut Oxy- metite cocta, sit confectum. Cerato vero uti poterit hoc, quod habet cerae unc. III. euphorbii unciam : aut fimi columbini in durioribus corporibus, olei uncias a I. Conuenit etiam basilicum medicametum, quod nitrum recipit, aut calcem Uiuam, aut euphorbium, aut sulphur viuu, aut fimum sylvestris columbae : ut in tetrapharmaci libram, horum alicuius unciam coniicias. Iam vero in agro, ubi tibi nihil suppetat, poteris recentem, pingue-que ypolin vulneri admouere, aut ferme in

Muniolum propoli mixtum:aut tithymali

378쪽

succu sermento admixtu.Porro cataplas malis ex lixiuio stillatilio atq; oxymelite,& farina fabaru, aut erui,aut cicerum, aut Iupinorum amarorum, aut hordei, aut polenta, non solu cum inflammatione tetantur, sed etiam statim in ipso initio ute dum est. Si vero neruus non punctus sit, sed plane caesim sit vulneratus ita, ut ipsa etiam cutis subiecta sit diuisa , ut nudus neruus, & per directum& non per trans. uersum diuisus conspiciatur, tum nullo ex iis medicamentis quae ex euphorbio costant, quaeque non secus acria sunt, uti

oportet . Neruus enim nudatus horum Vim,quae vehemens est, ferre non poterit.

Calcem igitur aestiuo tempore si e tota,&oleo copiosiore dilutam accipe . F cit etiam ad hanc rem, quod ex pompho- lyge conficitur,& quod ex melle,in rosa-ceo liberaliore eliquatu: nihil autem horudebet vulnus contingere, cum enim neruus sensius vi praestat , tum vero frigida temperatura est, & cum parte caeterarum longe principe cotinuus est, quin ne oleo ruide huiusmodi ulcus irrigare covenit. t enim sordidu, ergo sanies tantu abluenda est molli Iana specillo circumuoluta. si omnia succedant ex senteti etiam vino

379쪽

dulci citra periculu madefaciens.Ρostquἔverc,denuciatus neruus fuerit continus,li namenta aliquo medicamelo quod angustis vulneribus accommodatu sit,intincta, quale est quod ex euphorbio, aut fimo co. lumbino paratur, extrinsecus circunducere oportet it ut etia sanas Partes Iarge coplectatur, cum vero traniuersum vulnus

est, maius periculum conuulsionis imminet:sed quantum ad curationem pertinet, eodem modo progrediendum est. Victus autem adhibeatur tenuior, quies imperetur , lectus mollis esto. Oleo liberaliore alae caputque perfundantur. Si vero nerui .contusi sint, cumque iis est contusa cutis,& exulceratio sitbsequitur,cataplasma ex farina fabarum & oxymelite conuenit. Cumq; contusioni coniunctus est dolor, pix liquida miscetur . Si vero citra cutis

conturionem eueniat,oleo calete cui digerendi facultas insit, saepissime perfundere

oportet. Si totus neruus sit praecisiis, periculum nullum sequetur, ted membrum mutilum reddetur, curatio vero eadem, quae aliis quoque ulceribus, adhibebitur. Liquefactum medicamentum neruis compunctis idoneum. Facit etiam ad morsos a

rabiosis. Aceti sextarius picis pinguis lib.

380쪽

lutum magis laevigabis:pice liquefactam,

.mixtam qε incoques, est autem hoc medica imentu ad neruos compunctos accomodatum,Vtpote quod compunctionis os connivere non sinat: queadmodum etiam in iis,qui a cane rabioso morbi sunt, ne ulcus ad cicatricem perducatur, prohibet. Sed in duriusculis tantum corporibus facit. Si vero in pueris, aut mulieribus, aut molli carne praeditis compunctis hoc uti velis, tibi licebit ipsum ex aliquo digerente, Ut

amaracino,aut opobalsamo, aut oleo vetere liquefacere. viri articulos relaxatos. Cap. X X III.

FACIT ad laxatos articulos acaciae suceus aqua dilutus & superfusus. Aut rubi, aut malicori), aut myrti folia cit myrteo cerato imposita. De infammatione. Cap. xx I S II.

INFLAMMATIONIS initium

est, cum pars impletur sanguinea substatia: incrementum, cum id quod fluebat, cessat, quod vero in particula est, incipiti utrescere, caloremque praeter natura inue-bit,effusi6q; & flatus gignitu particulaque magis, quam prius, intenditur: status Vero, cum pus iam consistit, sed labores

SEARCH

MENU NAVIGATION