Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

qui vino veteri se inebriassent,& item nauigantes, quicunque ob aquae potabilis inopiam, marinam bibere ausi essent,omnes interiisse. Desiti, Phillament. Cap. X X X V III . SITI M,quq in febribus oritur, lenire consueuit capitis irrigatio ex oleo Di disiimo,aut rosiaceo desuper irrorato. O ptime vero ad sitim facit nigrs lactuce semen commanducatum, & radix quq dulcis appellatur, & cucumeris semen etiam

commanducatum,& in ore retentum. Dioscorida catapotium stλψον adsitim leniendam. Cap. XX XIX.

HABET hoc catapotium, seminis cucumeris satiui drachmas octo. Tragacanthar drach.quatuor. Tragacantha dissoluitur albo ouorum crudorum recentium.

Cum dissolua fuerit, contritam caeteris adiunge: cumq- emollieris catapotia conficito, atque in umbra exsiccato . Ex ios unum sub lingua tenendum praebetur, Ut dissolutus humor deglutiatur. Iam vero dilutum malorum cydoniorum,aut pirorum, aut mespilorum , aut pampinorum vitis, aut mali grauati liquorem, aut omphaci succum sorbeant.

342쪽

LIBER SETTV s. 34 De nausea. Cap. XL.

C V Μ aeger absque cibi sumptione nausea tentatur, possumus, arbitror, ratione facile comprehendere, Ventriculum prauis humoribus vexari. Nonnulli quidem vellicantur, sed cum humor in tunicis impactus sit, nihil vomunt: ergo pituito si humores concoquendi sunt, seruando grum in quiete inedia, & somno . Tenuiores vero humores reiicit vomitus, qui nonnunquam ex ptisanae cremore, nonnunquam vero ex aqua mulsa sit excitus.

Quicunq- autem glutinosi & crasii sunt, attenuantia desiderant. AEx Philumeno,quae sit vomitioni bilis

adhibenda curatio. Cap. XLI.

BILE Μ vomentibus, applicandu est cataplasina ex palmulis ut malicorio,aut alia vino incoctis, vel posca, pane simul issoluto. Acacia itidem, hypocystis, ba Iaustium, & rhus cataplasmati adiungantur. Cucurbitula quoque cum largiore flamma affixa, magnopere adiuuat. CI-bum saepe & paulatim dabimus. Iis vero, qui atram bilem vomui,&stomachus flatu est plenus, spongias,acerrimo madefactas aceto imponito, vel hederae folia in vino cocta adhibeto.

343쪽

SIN GVLTVS oritur ex repletione aut inanitione , aut acribus humoribus stomachum erodentibus: quibus vomitu reiectis singultus sedatur. Plerique auistem sumpto med ameto, quod ex tribus piperis generibus constat, si statim vinum superbiberint; singultiunt. Non ulli vero cibo intus corrupto a singultu corripiuntur. Compertum ergo elt, vomitum satis este ad curandum eum singultum , quem repletio, aut morsius excitauit: cum Vero, qui a frigore ortum ducat, calore finiri Cum autem ex humorum repletione sin- ultus oritur, violenta euacuatione in-iget,quae sternutameto praestatur, at sin- gQtus ab inanitione obortu ς sternutame- tum non sanat. Singultientibus autem ruta cum vino, vel calamintha, vel nardum celticum datur. Quae curatio sit lingua aspera adbibeu-da. Cap. X L III.

L IN G V AE asperitas humectanda

est decocto seminis lini in os laboratis dato . Melius autem facit si mixa cum lini semine coquamus, ac digito in hunc succum intincto linguam confricatam , aqua pura abluamus, vel spogia abstergeamus,

344쪽

LIBER SE X TVS. 343 deinde rosaceo illinamus. Atque etiam ipsum rosaceum melli admistum in id vehementer efficax est . Itemque portulacae succusin ore retentus. Et ritu obsonio rum mulsae commistum . Egregie quo'que faciunt damascenorum, & mixarumosa in ore detenta . Necnon & lactucae cauliculuS. Curatio exulcerationis, quae circa os sacrum

exoritur. Cap. XLIIII.

C V M locus incipit rubescere, circuluIniustae magnitudinis ex lana eidem subiiciemus: deinde rosaceum, aut myrtinum ceratum conficiemus , quod argenti spumam, aut cerusiam habeat,&imponemus. Exorta vero inflamatione cataplasina ex pane cum solano , aut herba sanguinali, aut plantagine,aut tenera brassica admouetur: si ulceratio pascendo serpat, lenticula cum malicorio illinenda erit.: De anima defctione ex inanitiouιbu .

Cap. XLV.

CV Μ proffer euacuationes anima deficit, iis aqua aspergenda est, nares apprehendendae , os ventriculi .confrican dum, vomitus imperandus, quin etia bra-

- . . . .

345쪽

chia, 8c crura liganda sunt ligamentaque plura, & vehementiora esse debentiatquaa superioribus partibus ad inferiores , &ab inferioribus ad superiores pertinere. Di statutiones porro ex subitis euacuationibus ortas vinum frigida temperatum curat, si nihil ipsum dari vetet. Balnea ad defluxiones in ventriculu m sunt accommodata vel maxime : sed sanguinis profluuia vehementer proritant. Iis praeterea qui propter nimiam stidoris copiam resol. uuntur, infensissima sunt:quandoquidem eorum cutis non laxanda, sed refrigeranda, atque adstringeda est iisque praecipuo frigidum vinum dare conuenit. Si anima deficiat ob pleuitudinem.

QVI ob plenitudinem animo destiis

tuuntur, iis constitandi sunt artus, cale faciendicive, ac vinciendi,a vino ciboque

abstinencii, itemque a balneo, si febrem habeant, iis satis est potio mulsae, in qua vel thymum,vel origanum, vel pulegium,vel hyssopum sit incoctu eisdem quoque Oxymel est idoneum. Curatio ad sanguinis destitationem.

s. XLVII.

346쪽

QVI A destillatio,quae ex contusione,

vel densitate euenit, totius corporis , aut capitis redundantiam indicat, largior autem excretio potest redundantiam minuere, atque laxare, consentaneum est,ipsam inde moliri, unde natura initium mouendi sumpserit: accommodatius enim inde, quam aliunde ducitur. Cum hec mecam ipse reputarem, non veritu; sum in qua

tanarum destillationibus scalpello, ut est in more positu, vasa quae in naribus stini, vulnerarer qua quidem in re non exiguo sanguinis fluore contentum esse, sed detrahere pro viribus oportet.

sEPTIMUS omnium ulcerum.

sanguinis profluui1, cicatricum, nemorum conuulneratorum,defluxionum, gangraenae, abscessuum, strumarum, fistularum, formicarum, & elephantiae cur tiones exequitur.

347쪽

issmius libri septimi, hae

De simplicibus ulceribus. Caput Primum. De cauis ulceribus. Cap. I I. De ulceribus, quibus est inducenda cica trix. Cap. II 4. Quomodo caro ulceribus stipercrescens exedatur. Cap. IIII. Ad ulcera,quae in summa cute fiunt,ad intertrigine ad abrasa,inueterata ulcera,senilem, teneramque cutem. Cap. V. Ad ambusta. . . . Cap. V Ii Ad exanthemata. Cap. VII. De pruritu. Cap. VIII. De pustulis,quae phlyctaenae dicuntur. Caput. IX. De ulceribus, quae cicatrice obducta ite-Tum rumpuntur. Cap. X. De ulceribus malignis. Cap. XI. Ad carbunculos. Cap. X I I.

De cancro . . Cap. XIIII De carne contusa,& sanguinis coitu subter cutem, quod ecchymoma nominatur. Cap XIIII. De ruptis,&conuulsis. Cap. XV. De luxatis, & contusi. Cap. XVI.

348쪽

Quae spicula, surculosque educant. Caput Cap. XVII.

De reduviis. Cap. XVIII. De ulceribus articulorum. Cap. XIX. De sanguinis profluuio. Cap. XX. Ad cicatrices nigricantes, & quae ex impetigine fiunt. & ad stigmata. Caput XXI.

De neruis vulneratis. Cap. XXII. Ad articulos luxatos. Cap. XXIII. De inflammatione. Cap. X X IIII. De affectione, quae ex defluxionib*s fit.

Caput XXV. De iis,qui ex assectionibus,quas defluxio cocitauit, purulenti fisit. Cap. XXVI. De gangraena sphacelo Galent. Caput XXVII. De abscessibus. Cap. X X VIII. De strumis,& phymate. Cap. A XIX. De fistula. Cap. XXXX. De bubonibus. Cap. XXXI. De erysipelate, hoc est igne sacro. Caput XXXII. De herpete. Cap. XXXIII. De scirrhis. Cap. X X XIIII.

De Cedemate. Cap. XXXV. De terebintho. Cap. XXXVI.

De epinyctidibus. Cap. XXXVII.

349쪽

De ligametis dissectis. Cap. XXXVIII. De thymo. Cap. XXXIXDeficis. Cap. XL. De furunculo, qui dothien Vocatur. Caput X LI. Ad epinyctidas. Cap. XLII. De Verrucis, myrmecio, 8c similibus. Canut X LIII. Ad ganglia. Cap. XLIIII. Ad perniones. Cap. XLV. Ad digitorum totiusque pedis rimaS.

Ad pudenda ulcerata. Cap. XLV ΙΙ. De leuce,alpho,inelane, lepra, & scabie. Caput XLV ΙΙΙ.De impetigine. Cap. XLIX. De inflatione. Cap. L. De elephantia. Cap. LI.

350쪽

De simplicibκη mlceribuε. Cap. primum. vo N I A M simplex vI-cus est soIum diuisio, si quis partes diuisas fascia

in orbe circundata committat, diductae partes abs ue ullo negotio coalescent. Cum vero aluterum viceris Iabium in obliquum versim sit , inde in eipienda est deligatio , Scin contrariam partem adducendum : cum Vero in utranque partem labia sitnt diducta, principium deligandi ab utroque sumendum est, atque ita labia in unum adducenda. Nam cum nihil intra oras inciderit, ut pilus, aut arena, aut oleum, aut sordes, aut ali ud generis eius lem, ulcus omnino concrestet. Verum si magnum ulcus sit, ut partes diducte in unum penitus conduci non queant, aut sanies ut ibidem accumulata, aut dolor Urgeat huius

SEARCH

MENU NAVIGATION