Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIBER PRIMUM 3stisci cinerem: aut medicamentum ex charta constans cum aqua, aut decoctam adstringentium. De glandibus. Cap. X M

coris educendi gratia, atque etiam in iis, in quibus quod clysteri iniectum est non excernitur . Conficimus glandes ex sale tosto, melle, & nitro . Et thymum cocto melle excipitur. Fiunt etiam ex resina terebinthina, & nitro. Quandoque grani cni di) parum addimus. Morsus autem excitat. Idcirco partes oleo sunt v nsendῖ. Pyrethro itide utimur,oleo perfuso: conuenitque paralyticis,& statibus ex frigore obortis. Centaurium vero cum pice Cerato accommodatum est ad pudendi remisitonem . Infantibus grumus salis inditur . Ficus etiam cum nitro, atque camino conficitur. De iis,quibus caput purgatur. Cap. XXI.

HUMORE S,qui in capite stant,spu

tis euacuamus, si paru euacuare velimus.

Idque facimus piperis & mastiches admistione. Si vero copiosius euacuare propositum sit, pyrethrum, aut uuam taminiam mandere iubemus . Praeterea anemonae utriusque radix mansa pituitam euocat.

42쪽

Ilcmque cortex radicis capparis. Igitur serosum excremetu his remediis expellitur. Crassum vero & pituitosum educit sinapi cum Oxymelite gargarizatum aut sa- pa, aut origanum, aut hyssopum coctum. Ego vero sapam sinapi cum Oxymelite admisceo. Si vero cerebrum muco purgadum sit, acribus eum remediis , quorum

nonnulla mouent sternutamentum. euocabimus. Per nares igitur purgat anagallidis virtusque succus, omnisq; anemons,& betae. Naribus etiam infunditur folio-xu cucumeris sylvestris succus vel per se, vel cum betae succo , aut decocto . Sternutamentum autem crudis humoribus, qui in thoracis,pulmonis,& capitis partibuS continentur, minime couenit. os itali linetur. Sinapi cu betae succo palatum, Co lumellamque ungito , &proderit. Idcmque per nares purgat , & facile suppetit. Saepe etiam melanthio ad nares illiniendas usius sum, quadoque acri aceto pridie maceras, postera Vero die aceto iteru is uigans, & naribus infundens.' aeaandoque vero cum oleo veteri idem melanthium contero, 8c eodem modo utor. Ita etiam Archigenes eo usus est, ad narium

obstructa foramina. Id vero, quod aceto

43쪽

LIBER PRIMvs 4Iparatur,ad arquatos adhibebat Crito. Quae menstrua ducant. Cap. XXII.

cadem menstrua ducunt, brassicae radicis decoctum epotum, persicae radix, ruta, chrysanthaemon, dictamnum S erucq semen . Mouent etiam menstrua, quae ori Vuluae admouentur , ut ruta cum melle trita, aut anethi radix excalfacta, aut spodium cum melle , aut porri succus, aut allium contusum adhibitum, aut myrrha heuigata, & ex Vino,aut leporis coagulii.

Sudores mouentia. Cap. XXI I I.

E X sudorem prouocantibus est chamarmelum siccum tritu, oleo perfusum cute valeter perfricata, seseli,pyrethru, cachry, anisium oleo similiter perfusa, nitrum tostum, & tenuisiimum cum oleo. Salis flos oleo commistus, silccus cyrenaicus aqua resolutus ad corpus confricandum.

De aere. Cap. XXIIII.

O P TIM V S aer est, qui purissimus

est. Talis erit,qui neque e stagnorum, ne que paludum evaporatione, neque ex barathro quopiam perniciosam auram expirate,turbetur. Ita quicuque ex cloaca magnam ciuitatem expurgante inficitur,m

lus est. Ilcmque is qui nctulosus est, nou

44쪽

est bonus. Sicut etiam quicunque in caua regione magnis undique montibus includitur,neque auram ullam suscipit.

De fomentis. X X v.

C V T I bl rarefacere, eamque facile perspirabilem reddere, sanguinemque in

infamationibus attennuare, & digerere fomenta consueuerunt. Sed si totum corpus excrementis abunde plus materie ad partem calefactam trahetur, quam discutiatur. Quamobrem ante somentorum v- sum totum corpus euacuandum est. Hi mida igitur fomenta inflammationibus, quas succi biliosiores pepererunt, conueniui:arida vero iis,qui ex tenui,aqueo que sanguine oriuntur: no mordacia mordacibus succis accomodata siriat: mordacia, quia attenuant, Crassis, & glutinosis. Praecordia autem irrigationibus, aut fomentis calefacere,non semper est tutu: sed in illis solum aegrotis est faciendum, in quibus nullum excrementum in toto corpore abundat: caeteris omnibus f immumalum est. In principiis igitur, cum adhuc materia ad affectu locu confluit,prae stat repellere. Si vero latio materiae repet lentibus remediis cohibeatur, densitasque partibus affectis ivducta crassiora conti-

45쪽

LIBER PR IM V s 43neat,tunc iam tempus est laxandi,ut contenta vacuentur. Praesertim vero ubi adiecur, aut ventriculum decubuerint si1- perflua , adstrinFentibus utendum est. Principales enim nae partes siunt. Immo vero voi etiam tempus fuerit ea quae impacta fuerint, discutiendi, tunc quoquenae partes adstringendae sunt: ut absinthiuoleo coquentes irrigemus, aut etiam melino, aut lentiscino, aut mastichino . Ad eundem modum cataplasmata compouta ex laxante, & attenuante,& ex amara, atque adstringete facultate vim habeant. Si colum, aut alia intestina, aut musculi praecordiorum, aut abdomen fuerint assucta, adstringentia miscenda non sunt, sicut etia neque cum vesica, aut vulva affectae sunt,misceri debent: cum, ut dictum est, nihil amplius defluat, neque plenitudo, aut excrementum in toto corpore re dundet. Sic etiam cucurbitulis, euacuato prius toto corpore, non in principiis aflactionum,Vtemur. De eataplasmate ex fermento. Cap. x x V I.

HOC cataplasma, ad diffundendu, liquandumq; copacta valentissimum et Surculos extrahit,& durities iuuat,& plataru pedu contusiones . Fermentum vero

46쪽

est oleo subigendum quantum fatis sit,

eoque utendum. Si augere vim volueris, nitri parum adiungito. Si vero aceto fermentum dissoluas, & coquendo spissaue ris , erit ad splenis, hepatisque tumores duros accommodatisiimum. Si thymum,& pulegium , & absinthium ei admiscueris, optimum medicamentum confeceris.

σliud ex sicubus. FICUS pingues unacu seminibus ita exquisite contundito,Vt nulla pars no cotusa relinquatur , iisque ungueti irini parti addito, facit hoc ad duritias neruorum,& ad articulos contractos, aut plus iusto laxatos, & ad scirrhos, prisertimque lienis, et iecinoris. Si vero nitri parum addas, abscessus rumpet, aculeosque extrahet. Si vero si cubus ita paratis miscueris pulegij, aut origani, aut thymi,aut absinthi) comiminutissime tritam,hydropicis coueniet. Praeterea ficus probe coctae, ut dissolui queant, & contritae, iterum ea coquantur aqua, in qua prius fuerant coctie, d inde hordeaceam, aut frumentaceam famrinam mi sce, & iterum coque ad consisto-tiam,valebit hoc ad tubercula, quae no facile maturescunt. Si iniiciere pinguedine

velis, butyrum misce. Si rutae folia trita

47쪽

LIBER PM M VIIaeuigata misceantur, ad dolores intestinorum,quos Πatus excitarint,faciet. Cuminum quoque oleo admisto non secus facit. De lotionibus. Cap. xx VI L

A RV A frigida lauari ita quidem co

mendo,Vt non iis , qui nullo victus delectu degunt, ex usu esse afferam, sed iis se Iis,qui eodem accurato laboribusque; accibis, Ut conuenit,utuntur. Multis autem quibus maiore interdum refrigeratione opus est, satis est aestiuo tempore, cum iu uenes sunt, carnosi, & frictionibus prius. calefacti,in frigida natare. Sint aute ne que venereis, neque alia ratione lassi: neque cruditatem sentiant, neque per vΟ-mitum, aut per aluum inaniti , neque virigiliis fatigati: periculosium enim est, si aliis ter quispiam se lauet . Calidum balneum,& optimum,& tutissimum est: lassitudines soluit,humorum plenitudinem digerit , & excalfacit, mitigatque, ac mollit. . Flatus,vbicuque decubuerint, diffundit: sbmnum conciliat, carne replet, & facile omnibus & viris, &foeminis, & pueris, α senib', & priuatis administrari potest. . De balueis induseriasvira0tur. .

48쪽

BALNEA industria nostra cales

eientia paramus,aut refrigerationis sed a dae,aut lassitudinis soluendae, aut conuulsonis mitigandae, aut doloris leniendi, & reficiendi gratia. Calidae autem aquae fiunt pulegio incocto, aut origano , aut hyssopo,aut thymo,aut satureia , aut foliis lauri, aut pyrethri radice, atque his similibus. Oleum etiam iniicimus. Balnea quoque digerentia facimus , cum totum

corpus attenuare volumus. Adiicitur autem vis digerend1 balneis aut sale imposito, aut ipsa marina iniecta, aut nitro. Mel quoque admistum addit aquae Vim digerendi. Itemque cinis sarmentorum,& baccarum iuniperi decoctum. Mollie-di gratia utimur balneis in inflammationibus, ac duritie. Ac in iis, quos inflammatio male habet, maluae decoctum iniicimus, itemque seminis lini,& foeni Graeci. In fluidis autem inflammationibus, plantago, aut polygonum incoquitur,

aut malicorium, aut rosis, aut rubi cima. In iis . quibus imminet conuulsio,vtimur

iis quae inflammationibus non fluidis coueniunt. Maxime vero iis prodest oleum cu aqua, in quibus malua, & scaenii Grae-

Cum cocta sint. Ad duritiem sine inflam-

49쪽

LIB E R PRIMUS. 47matione utimur iis , quae ad digerendum

adhibentur. Balnea enim tum refriSerat, tum adstringunt, cum materias hanent,

in quibus adstringendi & refrigerandi

vis inest. De balneis suapte natura nascentibus.

p. XXIX.

BALNEORU Al sponte nascentisi alia nitri, alia salis, alia aluminis, alia sulphuris,alia bituminis,alia si is, alia femri vim obtinent. Alia ex iis coposita sunt. Atque omnium quidem aquarum sponte scaturientium ea vis est, ut prorsus calefaciant , 8c exsiccent humidioribusque ac frigidioribus maxime conueniant. In primis vero nitrosiae ac salsae capiti,ac thoraci fluxione infestato, itemque stomacho prshumido, atque hydropicis adiumento siunt. Aluminosae autem ad sanguinis reiectionem sistendam, ad stomachum, qui ad vomitum procliuis sit, ad mulieres, quae inordinate purgantur, &quae frequenter ab ortum faci unt, sunt accomodat . Sulphureae vero neruos mol liunt, atque resoluunt,ac dolores sedant: Ventriculum tamen relaxant, & peruet tunt. Bituminosae caput replent, ac sensuum instrumentis nocent . At Lud etiam

50쪽

calefaciunt iugiter, &progressu temporis emolliunt. auq aeris naturam reserui, ori, tonsillis, uuae, & oculis excellenter: prosunt.Ferreae denique ventriculum, &splenem iuuant. In aquam vero immer-Do facienda est sensim, ut virtus corpori laxato occurrens interius penetret. De dropacibωs. Cap. XXX.

DROPAX diuturnis morbiis maxi-- me conuenit . Calefaciendi gratia adiicitur piper, pyrethrum, roris marini semen, bitumen. Si opus exsiccandi sit, sa sulphur vivum, cinis sarmentorum . Si aperire, Iimnestis,euphorbium. De sinapisino. Cap. x x XI.

hementior est,diutinis morbis est accommodatus. Eo utendum est in segnioribus affectionibus, & immoderatis circa ca nem partibus, & quarum vi etiam adhibita sensus obtusus est. Terminus autem, actionis medicameli esto, ut aegrotus vehementer doleat: caroque nigrior reddatur, Mirat altior quam ea quae adiacet, & postquam ablatum fuerit, pustulae mitius . erumpant. Ad morbos autem, & partes facile senticntes, mitius vetendum est sina-ppo ut eius usus mensuraesit, ut caro si ad

SEARCH

MENU NAVIGATION