Thomae Ravasini Parmensis Georgicorum libri 3. Miscellaneorum liber 1

발행: 1700년

분량: 154페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Denique quidquid agam quoqub vestigIa vertam

Hos praeter non est a itera cura prior. ΝDum loquor , hoc ipso quo verba iterare laboro Tempore, si quaeras quid mihi fiat, amo .

Non mens arbitrii est quamvis sit libera nostri, Nee mea sunt juris vota, nec ora sui. Nam siquid meditor facunda prodere voce Siquid habet quod mens, corque vovere queat In mentem venit una mei spes duleis Iesus, In mentem mea spes una Maria Venit . Adde quod altiloquo cum nuper carmine vellem Edere Sequanico parta trophea Iovi Non nisi de solo carmen veniebat Iesu, ., Omnis de inpera Virgine versus erat. -- Languida cum stratis depono membra, loquela est Ultima de Puero, deque Parente mihi. Cum mea proripui stratis quoque membra, loquela Prima est de Puero, deque Parente mihi Esse quid hoc dieam 8 nisi quod magis altera, re alter Urit, di arbitrii non sinit esse mei. CSed tamen hoc melinι, quam si me nullus haberet, Aut aliquis qui non integar esset amor. Sie fortunatos liceat traducere soles, Ultima dum nostros finiat hora dies. 'Infidis alius committens lintea ventis Barbara semotas per vada quaerat Opes. Mille greges illi curuis in vallibus errent,

Vastaque centenus rura colonus aret.

inia

122쪽

Ad Melissum pictorem ut sibi Virginem pingata

QUO st udio majore soles, re qua potes arte

Pingere, nunc Dominam pinge Μelisse meam Neuetamen Dominae famas pro nomine vafra Phyllida, seu Crotalem, purpureamve Napem. Pro Domina est mihi virgo: a me sic illa vocatur . Μeser Wam illius, mancipiumque voco. Ante tamen quam cuncta suo de moret parentur, Sint formosa oculis quaeque notata tuis. Finge tibi quidquid pulchri, variique decoris omnis habet tellus, quidquid Olympus habet. Florida subueniat iucundi veris imago, Quique solet vernis floribus esse color. Nec minus eoi succurrant lumina Solis , Succurrat forma candida Luna sua . Namque ea si memini, ceu sol electa vocatur , Pulchra velut radii fulgida Luna tui. Cum nihil artis erit quod non perpenderis ante Nobile tunc scders incipe pictor opus. Sed qua tu pinges vis nulla appareat artis et

omnia naturas sint operata modo . Lacteola cervice fluat coma deplua, cingat Tempora ter quinis nexa corona ros s.

Tale fac in sacro divinum , ct amabile vultu, Virgin is ut possim dicere, vultus hic est . Illius ut visa possim dignoscere forma Μaternum pariter, Uirgineumque decus. Si pax nocturnis erit, aut formosius astris

123쪽

Conveniet fronti lumen utrumque suae. Conveniet nitidis vestis saphirritia membris

In qua sit taciti picta figura poli.

Laeva gerat Puerum, manus altera presset Iesum Ad nivibus similes, purpureosque sinus. Ipsos te nutus, ipsos te fingere Μatris In Natum lusus, blanditiasque velim. Nil magis insignem poterit laudare tabellam, Quam si picturae pondera vocis erunt. Si quaedam fuerint pro verbis jussa valere Signa locuturis vivida facta notis. Ipsa Parens Puero videatur dicere; tu spes, Delitisque meae, letitiaeque meae. Ipse Puer Matri videatur dicere; tu lux, Tu mihi prae reliquis carior una mihi es; EX tendatque manus materna ad colla, probetque Blanditias Pueri candida Uirgo sui. o ego Diva tuos scirem depingere vultus, O ego appellea doctus in arte forem . omne mihi ingenium tantos peteretur in usus, Atque omnis studii cura, laborque mei. Aspicerem duimim siquid peccare colorem, Clamarem; faciem non decet iste color. Singula deferem variis errata lituris,

Subdita judicio linea quaeque foret. Haec , ct plura velim quoque te curare inlisse, Ut tibi propositum perficiatur opus.

Sibi Virginem perper tuo amandam, re

canendam proposuisse.

SIquis erit, qui me viduam sine amore juventam, Ingratosque putet ducere posse dies, ille

124쪽

Ille idem tumidis quoque fluctibus aequora eredat Et caelum stellis posse carere suis. Tunc ego dimisiis potero spirare Maria,

Immemorem cum me fecerit alter amor. Immemoremque novi faciet tunc ardor et moris,

Cum Sol i nversum eurret, ct annus iter. Sit ieet hoc longum pepigi tibi sedus in aevum

Ut te prae reliquis Partheni semper amem, Ut narrata meo tua sint praeconia versu, Ut non praeter te dicta sit ulla mihi. Sunt quibus alta tonant cantato carmina marte. Sunt quibus in numeros culta puella venit. Rura canunt alii, quo si licet hortus in agro, Et quo se felix vinea colle probet. Hos memorare juvat,quo sedere navita puppim AEquoris immensas dirigat inter aquas, Et quibus insidiis, quas sint capienda per artes Squamigerum in medio credula turba mari. Unam ego juravi numquam cessare Mariam Dicere; materies illa perennis erit. Non ego laurigera cupio de fronde coronam: Nil mihi cum sertis pulcher Apollo tuis. Non ego Maeonias opto contingere metas Per leve q uadriugis vectus inane rotis. Si mereor, viridis crinem mihi cingat oliva , Nostraque mansuetis Musa vehatur equis, Et mecum in curru pariter vectetur eodem Armatus jaculis, & face dius Amor. Ponε alii vates . aliique sequentur amantes Sola quibus, Uirgo, cura placere tibi est. Illis victor ego, & niveo spectandus amictu Dictabo castis carmina ducta modis; Exponamque novas artes, queis Du 3 Iesus, Et quibus est pariter Diva colenda Parens. Plaudet, ct insolitum repetita voce triumphum Clamabit nostras turba secuta rotas.

125쪽

In M

Euge sater, dicent, vates; nil mobile vulgus; Nil quo te possit laedere livor habet. lPerge tuos castae lusus inscribere Μatri rLulibus illa tuis tempora longa dabit. Quid fidus tibi si Pastor, si pulcher Λmyntas, Endimion vel si, Lunave dicta foret 8 Haec sua laus aliis fuerit; tibi gloria major Parthenidem numeris posse reserre tuis. Teliger interea mediis in plausibus Ales Iactabit rapidas , concutietque faces Et modo figet in hos, modo tela vibrabit in illos;

De tot ego pariter saucius unus ero. Parce Puer notas in me torquere sagittas; Non habet in nobis missa sagitta locum. Vincere quid domitum, victum quid perdere tento sInnicis in vinctas cur nova vincla manus' Ante pedes positae venator parcere praedae Suevit in captas mitior esse feras Sunt alii quorum cingit praecordia ferrum, Corda quibus gelida frigidiora nive. Utilius potes hos jactis invadere telis, Admota potes hos sollicitare face. Si tamen innumero videor nisi saucius ictu Non aliter Dominae posse placere mes, Perge mihi iacris incendere pectora flammis, Perge mihi jaculis corda ferire tuis. Et cum sera suos aetas expleverit annos Λccendat nostros fax ea sola rogos. Frigida tunc null8 circumdet bulla paratu Pompa , nec inscriptis stemmata picta notis. Ante meos cineres tua pone insignia; fractos Cum telis arcus, cum pharetraque iaces; Quaqne tua toties ego cuspide vulneror, ii IaBina super tumulo carmina caede meo. Qui nunc funerea puluis jacet horridus urna Virginei quondam scriptor amoris erit.

126쪽

Venatio.

CRrastina venatu lux exercebitur omnis: Hic quoque caeptus erit, te duce Virgo, labor. Utiliore diem studio traducere possem, Quale foret de te verba diserta loqui. Aut cibi nexa suis donare rosaria sertis, Temptave sollicitos ad tua ferre pedes. Hoc non dissiteor melius foret; at guoque curis Hac etiam liceat parte levare meas. L ibertas fessum si nulla remitteret arcum , Segnius ex arcamissa saggitta foret. Atistivo fruges qui tempore protulit, idem

Fς minet non sunt nostra oblectamina lusus: Hostibus haec placeat lubrica vita meis. Ne potius javet umbrosas indagine valles, Et juga dis posit is cingere summa plagis. Au t canibus lepores captare, vel alite plumbo Figere, seu variis illaqueare dolis. Et modo complosis in retia cogere palmis Deceptas viridis fraude coloris aves . Haec vati sint, Diva , tuo solatia, sed non Haec te de memori tollere mente velim. Viribus illam magis sint irritamina noliris, Ut pergam caepta fortius ire via . Sic intermissum quo vi majore resumat, Longum intermittit saepe viator iter. Quin studio placuisse tibi conabimur isto, Et te venatu pro merui sie meo. Faedera nam servat qui connubialia turtur

127쪽

A nostro Iiber vulnere turtur erit. Simplicitas faciet tutas nativa columbas, Et quibus est quaedam cura pudoris aves. Maxima pars praedae fuerit mihi, siqua recedit A genio volucris, vel sera siqua tuo. In Venerem proni lepores, vulpesque dolosae, Quique lupus rabidae plus feritatis habet, Nec minus accipiter quia rapto vivereduevit Mille modis posita fraude, dolisque cadet; In Captas quandoque tamen volucresque,serasque Ut te demerear Partheni, mitis ero. Respectuque tui laqueis exempta dolosis Nidos in patrios missa redibit avis. Nam scio qui saevis gaudet i mitissima quippe esJ Caedibus, ille tibi displiciturus erit Singula quid reseram st mihi seu venator agendus, Sive mihi potius scriptor agendus erit, Seu fuerint nobis cerealia praedia curae; Una eris ante oculos Partheni, quia quid agam.

Ad Annulum.

A Nnu Ie virginei titulas Inseripte Puelli,

LA Parthenidis saeras Λnnule scripte notas Eo mihi fas esset, quae tu celestia praesers 1 Nomina, pectoribus scribehe posse meis . Hon ego cum Puero castam tam saepe mariam Ad responsuros vociferarer agros. Nec meus arboribus modo in his,modo scriptus in i IlIs Aut in saxosis rupibus esset amor. Una fatis foret , atque magis jucunda voluptas In medio scriptos cordis habere duos.

128쪽

Si tamen harenostri nimia est audacia voti, Nec spes est tanto munere posse frui, Quod potero, tibi blanditias sacer Annule dicam Blanditias titulis, nomi nibul que tuis. Utque loquentis axis partes, de virgine tecum Sic ego, caelesti Ie Pueroque loquar.

Saepe videris enim quoties tua littera visa est, Nescio quae tacita dicere voce mihi. Saepe etiam facere es visus convicia, quod non Μens eadem i n nobis quae fuit ante, manet. Ah peream nisi sim condicto in laedere constans Idem qui castus nuper amator eram. Crediderim potius sine vita vivere posse, Quam me juratam frangere posse fidem.

Sed mihi praecipuε spectanti gaudia praebes

Non quod materies aurea tota tua est,

Sed quia jucundas parvo geris orbe figuras, sed quia signa meae certa salutis habes.

Non ero continuas te cernere lassus in horas. Donec vitalis tempora lucis agam.

Si fuerint lata subeunda pericula terra, Immenso fuerint si subeunda mari, Tu mihi per totas semper spectabere terras , Tu mihi per medias conspicieris aquas . Te spectem eum sera meos mors claudet ocellos, Te digito moriens deficiente geram. Quanta feram tibi tunc admotis oscula labris, oscula de lachrymis uda sutura meis 'Non me terruerint laethi discrimina, non me Terruerit stygio vanus ab hoste timor.

Nam quid ego metua m,superi si nomina scripta Visa mihi Nati, ita Parentis erunt φ

129쪽

E LEGIA VIII.

Somnium.

Parthenis in summo vertice Mater erat . In somnis nisi quod suit hςc mihi visa , superni Hec certe Pueri Candida Mater erat. Insuetum longEque vis , insuetumque labori Me Saeerangusto in calIe prς ibat Amor. Hunc ego quo poteram nisu majore sequebar ἐTardabat gressus sed mora sepe meos. Nam vepreta suis obsta bant aspera dumis, obstabant dubio lubrica saxa pedi. pAdde, quod ille fuis cum veIox currere talis Λ mage veloci pone relictus eram . Quod possum tamen , anfractus superare Iaboro, Atque salebrosi tubera dura soli. Et modo tendo manus, modo languida brachia tendo Pressus ab infidi conditione loci . Sed nil tensa manus, nil brachia tensa juvabant: Ibat praecipiti fortior ille gradu. Protinus exclamo, quid me, quid deseris ales Debueras nostrae qui comes esse viae ΘOcyor ipse tuis celeras vestigia pennis; Nulla mihi ossicio subvenit ala suo. Da mihi te saltem fugientem cernere posse, Atque oculis, si non te pede posse seq ni. Plura locuturo parte insidiatus ab omni Fessa mihi paphius terga premebat Amor, Et quod erat gravius nc his, tentabat euntem Retrahere a caepta perfidus ille via. Fal lebatque pedes objectis fraudibus, undori. II Culpa -

130쪽

Culpabat duram pes mihi lapsus humum. Quin me nam suberant pendentes undique rupes

Ausus de summa vertere rupe fuit. Quid facerem: ' neque me insidias exire licebat, Nec dare praecipiti terga voluta fugae. Qua datur instantem multa vi, jamque prementem Λrceo jactata, reiicioqae manu Elmodo me dextra, modo me detorqueo laeva sIrritus in ventos sed labor omnis abit . . . Tunc geminum partes dimisi tamen in qmnes, rSiquis praesentem fortς tulisset opem .. . t Aut quo nuper erat si vita suisset in alto Q.

Colle Parens; nec spes vana sesellit ἰeyat . iHanc ego suspiciens , adsis mitti si Da diXi, . e

Succurrant animo Carmina nostratu . . Carmina te longum numquam tacitar3 per aevum , IDete , de puero carmina scripta Deo. Ta pavido fer opem vati, da vincere pota riHostiles iras. terribile ae mi λβ muri te Vix ea: cum tenues subito decessit in Ru ras , auri

Et Wisus nusqaam est qui prius hosti xu. s. riqQais nostri pacem cordis, qais gacidia narret Cum meas a tanto desit hoste timorqNon sic obtento laetatur navita portu Post maris, ct dribiae longa Pericla vi*- . .P. IIte pedes, properoque grada decurrite, di Ai, LIamque parum , noli ra vos procul estis bera. Non vos insidiς, non ulla pericula tardan , . t

A nullis metus est fraudibus , ite pedes. Hec mesum repetens submjssa voce, videbar . . rDepropexare citum per juga collis iter . . iUnoqae obtutu gressus, alioque suprem obteruata mihi eulmina montis erant. Parua interuenit medii mora temporis; ecce Summa fuit celsi pars superata iugi. Quanta mini fuerint tu cQnnice gaudia , Divae, F e Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION