Ant. Augustini archiepiscopi Tarraconensis De emendatione Gratiani, dialogorum libri duo. Ad haec Andreae Schotti Oratio in funere Ant. Augustini. ..

발행: 1607년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

L AVDAT IO

V. C L. NT. GVGUSTINI, ARCHLVi copi Tarraconenses. In qua de vita, scriptisque disseri tunde perfecto item Iurisconsulto, & Episcopo. PARISIIS,

M. D. C I.

323쪽

IL L. REVERENDISSIMO QVE VIRO

I ORRENTIO

EPIS GO PO

A G N O-dolore , vel marrare potis , versa ε bar adsue , Praesul optime , quem ex clarissimi viri AN T. AvGUSTINI. morte a 'i, cum mihi ι redditae sunt. re vis memoria illim facte inui Luqueseruasse oti, uiplurisu debeo,d Ioaudusfuissevidereri, Laudatione funebrehuicosita lolitteraru inclusi quod se innocetissimo Ῥιro Roma ta versareris, amiliaritenesmone GBus,accepto cio uteris humaniter.Etvere,quis animo radiso,ars agre fuit, quis non tanti viri morte sit commotus ὶ Irii tamen-etsi senex, ct .ecta aetate, multis editis libris, tamquam ιπων liberis, natura concessit, tamenpropterexcellentemdocIrinam,atque vir rem, videbatur omninomori non debu . Equidem luctui meo minuendo, quando tolli omnino nonpotest, Commentarium de mordinante aha innocenter vita, scriptisque Antistitis illius adjunxis : ubi tamquam in Miplissimum campum axatas habenis, excurrereticuisset, nec tam angustis horaesariis, terririque breuitate mihi adcomparandum dati, circumscriptus fuissem: tantum abs remea oti suppeditasset. Haec tamen Fauca, qua oratione complecti poteram ct debebam, al, quibu mumdotium, atquein mumdarum, ampliorascere, o tamquam lamiseris inurere poterunt,ut certa. verissimaque: quaeipse, qua ortem illius praesagiens, longeque ante praeuidens, siciscitamia ex ore ipsius hausi rarus id quod accidit ore,ut cum haculi corporis compage solut- , visererisi ι unde vItam certius,ceteraque qua ad Antiquitatu stantiam pertinent, qua, ut melius nosi, admiraculum usque instructuisera aese rem, fore nem nem. Necmefefellit augurium. quis erimpost

324쪽

Cicero in

numquam dissessi, mulis amicitia, domesticam a finitantiis

ad inusum oranquam caesideia um hominem, Caunem alto est parentis loco, ducebam: quo in precioseab exteris ommbus, cum Iurisconsalias, tum Humanisu rassitis,existimarino inrorabam Ab exteris, inquam: utenim Veritas ipsa δεν sacris litteris clamat: c em α μυος, M sua cis τῶν πιτώδε I. Temporumor aetatis potitum narrando. Gin Attici vita Nepos,quam virtus defriptionem vulatim, ut in Potiri vita Porphirius, ct in Procli Diadochi Mannm rsecuti um. Nihil es enim aptius ad delectationen lectorum quam temporum varietate, fortunaeque vicissistud ne animos in legendo, audiendoque retinere. Sic en elucet xime se adolescere ingenia, or ad maturitatem, disciplinarum cultu utis a Megetesperuenire solere. Sylum vere,vν debui, ita temporaui, ut neque meratius detracta , quamquam omnia sequi non poteram: necfalsa Uyon esse videatur. Verum qis emersectaui nusta animi penuriatione victus. Memineram M. Tullium orLiuium, quaestos olim, nec-iniuria, Laudationiblis funebribus vili. extre δε historiam mendosiorem di auod causaseruiendo

Oratore veritatu vix Barita ratione atque dilectu,ιn maius omnia

Cicit. αδ extulerint. nec me fugit, C rum Xenophontis philosephieloquem Grattem, tissimi, quem nonsine causa P. Scipio Africanus manibus assidue epist. i. Ee Huqueri sar, non ad Hisoriae iam sed adfligiem iusti imp li . V. epist- ryscriptum. Idem tamen uosephus Agesilaum singulari libello ita xii. F laudauit, inpia Ego facile imperator, qui nultimimaginem sevi exH' sane passu est, 'omnes omnium expressu imagines si a Mamasique num erit. Statuae enim e lapide.vel aere ductae, intereunt ten psale, vi, vel vet ate. Viram contra clara aeternaque habetur.

Mecum uolat, quicquid Meest laboris, industriaeque nostrae lib.

men Amice magne, ad te misu, nos miniacaetate audacter iam

neas, doce que: quem tanti A NTO Ni us fecit, itaque de Teersentire spraedicaresolebat, ut, quo rasi ine mihi liceat, more maiorum,in Oricis pangendis, cum is Horatio discederet. Tibi iprimas daret,praeterea nemini. Legeratenim libenter , tua ista, De partu vir j Mis,diuinapoemata Tranquialum it robabat, or H ratia Vplagitabat ore ,sipateris, illiin,omniseque adeo posterita σ

LXXXVI. AN D.

325쪽

ORATIO IN FUNERE ANT 'Augustini. ' . - rebi scopi Tarraconensis, '

VM multa diuinitus heroicis illis temporibus; viri omatissimi, apriscis inueta atque instituta,& a maioribus nostris . religiose ad hanc diem' seruata sunt, 'tum nihil vel ad vivorum solatium i

cundius:vel ad eorum qui vixerunt me. moriam honorificentius excogitari po-i 'tuit, quam bene de Repub. meritos,do. '

mii militiaeque illustres, cum mortem obiissent, pro funere lau-ri, atque ad posteritatis memoriam commendari. iGraeci enim, optimis & disciplinis exculti, & legibus instia ituti,eum moremAthenis Atticis iam inde a Solone legislatore traxisse creduntur. Romani vero, quanulla gens alia, vel moribus legibusque melius temperata, vel exteris gentibus ad vitam moresque formandosplura exempla suppeditauit, iam inde ab exactis Urbe Regibus, lauAto forin ismo viro L. Bruto, qui pro patriae mertate occubuerat,a in collega Valerio Poplicolaὶ hunc si is in funere honorem

perpetuo habendum censuerunt. Et rectequidem, pieque 'si verum fateri volumus, utrique iudicarunt: cum, ne, qui mortem obiissent, debita virtuti laude stadiarentur: tum ivt heredes atque superstites, ad maiorum imitationem, resque praeclare gerendas; tamquam calcaribus incitaren- . tur ardentius, quam fumosis familiaria ex cera imaginibus, i iquas M in atriis eollocare, de gestarein funere solebatizVe- γrum enim vero cum ego ad pium hoc quidem, postremu-

326쪽

neus dileistus sim,quin, vir debeo meo me ipse pede metior, vehementius pertimesco. .ce enim res, summos etiam Oratores conturbare solent, locus addicendum amplissimus,& re qua de verba facienda sunt grauitas: eae mihi hodierno die sesec gerus uniuersae. Si enim in caussis grauioribus, ut accepimus, initio dicendi M. Tullius atq. Demosthenes, summi oratores, commoueri solent vehementius,quamvel aetas illorum,yelusus exercitatioque postulabat: quid mirunt, iuuenem me, qui cum illis non uam comparandus, & frequenti hoc vestro conspectu,& pudo. re mihi innato perturnari Verum tot tantaque exstant amplissimi Praesulis Ant. Augustini, quem more institu loque maiorum, laudandum precibus victus suscepi, in me exterum hominem humanitatis ac beneuolentiae officia, ut ostfirium hodie deseruisse videar, dc ingrarus iure haberi debeam, nisi diu rurni silentij mei finem hic die, tandem aliquando artutule videatur. Equidem non ignorabam, nihil huc nisi perfectum ingesrio. elaboratumque indus ita adferri oporteret veru manu mihi iniiciebat,qui ii illi ad haec studia urgueda. dc recoleda auctor St princep stitisset: in quib. ipsis hunianitatis visui,&appellantur. itteris,si quid possum quantum id est, quod sentio quam sit exiguum id

omne repeterea me suo iure potest. Iacta itaque esto aleat. & quidem nominis mei periculo, dum optime de me meri- . ti Manibus satisfecisse, ac parentis potius quam nominis rationern videar habuisse, in quo illud in primis niihi laetandum esse video, me de eius viri Iaudibus dicere ingressum, in quo praedicando nemini, ne indiserto quidem , oratio deesse possit: sicque adeo dissicilius, exi tum , quam principium inuenite. dicendum est enim breuiter, pace vestra, auditores. cum de Ant. Augustini, Praesulis nostri amplissimi, vita 8c moribus, hoc est,de singulari eximiaque virtute, tum de doctrina dc scriptis ad posteritatis utilitatem comparatis di denique persecti vi Iurisconsulti, sic&Episcopi

exemplar, tanquam speculum, ante oculos proponam. Qtrare,ut attente nos, patienterque audiatis eiusque,quem

vivum parentis loco duxistis,iam mortui laudes libentibus

327쪽

auribus animisque accipiatis, vos quaeso, obtestorque. Quod si a vobis, ut spero, & opto, impetrauero, futurum est, ut nec me in dicendo laborasse, nec vos tanti viri memoriam grata animi recordatione reuocasse poeniteat.Illud enim Romane, moreque maiorum , id est, ingenue,

vereque confirmare audeo, dubitare me vehementer, an parem Augustino, aut multis retro annis maiorum secula tulerint, aut quae consecutura est posterorum aetas, datura

similεsit vita,qui in his ipsis Iuris Antiquitati siue disciplinis, virtutumque ornamentis proinde excellet,ceterosque ut hic noster, aequales longo post se relinquet interuallo. Caecilium Metellum , cognomen pol Macedonicum, memoriae proditum est, cum tristem' nimcium accepisset, P. Scipionem .ssimilianum, cui etiam virtus victae euersaeque Carthaginis, Africani cognomen addiderat, domi suae incerto auctore esse interfectum, a quo tamen de Repub. aemulatione, ut fit gloriae sine acerbitate dissenserat, soras prosiliisse &in hanc veritatis plenam, ut ab aemulo iprosebam vocem prorupisse: Concurrite , inquit, concurrite , ciues

Romani: visis enim nostra maenia conciderunt. eundemque ferunt filiis quattuor Consularibus, a quibus& ipse magno felicitatis humanae argumento post elatus est, negocium dedisse, ut Scipionis Africani funus, non deducerent solii, sed etiam efferrin i, humerosque pheretro subiicerent,hoc addito eu logio, exsequiis digno: Non fore ut inposterumpos emum id osycium excellantiori vilicissi, ampli que de omni R

p . merito inveratori aestarent. Idem mihi hodierno die exclamare ius lasque est: quin potius, cum toga armis praestatior sit, resque bellicas consilia suderent, dc animus Corpori longe antecellat, eo verius iustiusque pronunci'. ver Conturrite Tarraconenses omnisque adeo Hispania citerior ulterior: moenia nostra,exstincto Ant. Augustino, euersa sun is nec spes est fore, ut alteri praestan tiori viro p stremum hoc ossicium, mortuo deditum, persoluamus. Cum illo enim spes omnium nostiam; auditores, resque publica&patria elata esse videntur inopum subsidia atque riunas iam video concidisse. O igitur fallaces hominum

328쪽

spest O inanes mortalium cogitatio si Sed hoc agamuso, atque vrinde oratio mea proficiscatur, unde aetatum iiiii ducunturia capitearcem narrati Hiem, si quisforte a, sitideo ignarus temporum, si in familiis illustrium viroruhospes, ut haec imoret. AEtatis itaque memoriam replicas ultimam, inde usque repetens,comperi natum esse domo nobili Avcvs T iN ORvM : excellentibus viris in gerea: tir - Uaris, Caesaraugustae, Celtiberorum urbe cele, & copiosar nunc etiam studiis ingeniisque amente. Patre adhaec Ant. Augustino, Pro-cancellario Magoniae finitimoriimque regnorum- Quae dignitas hodie apud Re. iges secundas tenet: Augustorum quoque Romanorum i

τι CariniImp. vita --ini v . seruare memini plena in administrandis rebuspublicis, α. honoris de auctoritatis Cancellarii potestas perpetuo fui . Vixdum ex ephebis filius excesserat, tinehus iisartibus luibus prima aetas ad humanitatε informati solet, natu licet minimus, tamen ob singularem indolem, maxima in spe,

deliciisque parenti, Complutum, quae in Carpetanis pii ceps Academia est,ad uberiorem ingeni, cultum missus est ubiceseriter antecellere aequalibus ingenij gloria contigit. Verum assiduis bellorum tempestatibus iacebant adhuc

Humanitatis studia 1. Ciceronis nomen vix in scholis tu audiebatur , nondum satis culta bene dicendi facultas Graecae litterae mutet, doctoribus carebant: sine quibus ta mendistisinis in Iure ciuili enucleando excellere nemo potest dc reliquae scientiae grauiores quasi conticen cunt. Sensieni mentis commode eloqui non posse , nec ad posteros transinittere, nisi rustice dc inquinate posse, hominis est, vel M. Tullio iudice, intemperanter abuten-n iis & otio,& Iitteris.Studia vero haec inItalia, disciplinarii parente, iam tum colebantur vehementius, quam in Hisi

panicis Academiis: s1ue id soli caelive genio, liue hominum indoli de industriis siue otio denique ktranquillitati Reip.

acceptum est referendum. Salmanticam hinc a parente

missus prima ibi Iurisprudentiae sundamenta iecit gnauit . Verumut exoticvmerces &Peregrinet,do sticissere

329쪽

IN pvNEBRE AN T. AUGUSTINI. si

gratiores;& plantae alio caelo cultae atque insitae, sirauiores Iaepe uberioresque esse solent: miles denique is optimus, qui patria procul stipendia fecit: idem in praestantibus in-- geniis usu venire accepimus. Alieno enim caelo studiorum Iabor, bc industria fit maior ue exacuitur enim, &quasi usa exterorum splendescit ingenium, prudentiaque paratur. Magna itaque Italicorum ingeniorum subtilitate, doctrina, Se eloquentia, honesta quadam laudis contentione, quae stimulos optimis ingeniis addere solet, excitatus, Cum de posteritate serio cogitaret, cui se vixisse testatum aliquando facerevellet, Bononiam,eruditissimis hominib.,

liberalissimi'. studiis, Iuris praesertim Civilis inuentem, . cogitabat. Quo in imido collegium ingentibus olim sum. tibus, ampliss. sortissimuq. virum. Egidium Albornotium es, Cardin. in Hisbanicae gentis gratiam, sua pecunia exaedificandum curasse inaudierat: quo erudiendi gratia ex omnibus fere Histriniae urbibus praestatissima ingenia quotan- - - nis vocarentur, alereiaturque liberaliter. Magnam hic stu. diorum segetem,ex aemulatione,ut fieri amat, ingeniorum mutua colligi , assiduas hic disserendi exercitationes scholasque haberi acceperat: ex quo ludo, tamquam ex equo Troiano, meri heroes, qui de iure consultoribus renponderent, prodiissent: quorum enumero non-nemo Hispaniae clauum nostra memoria summo cum imperio tenuisset. Bononiam itaque parentum permissu, excelsi animi de laboriosi iuuenis tandem peruenit, anno altero Pauli tertij PPont. Max. Ea in urbe, paucis ante annis, Ca- .rolus si Imp. a Clemente VIIa P.M. frequenti homi--Ha. is . num concursu α quasi orbis-terrae panegyri, diademate ι, coronatus,inunctusque fuerat, more maiorum, Augustus, xxx. OPres, urbem cetera claram ter se, dc nobilem, ut Pontimaed itionis, reddiderat illustriorem. Hic in collegium ultro inuitatus Augustinus, Iicet suis sese sumptibus alere commode posset, commigrauit: opibus tamen patriisva lere iussis, ne his fisus negligentius ut fit, in studiis versare- . tur: sic pontes a tergo militibus abrumpere selitos duces, ne qua nigae spes relinquatur timidis, adolescens legerati.

330쪽

Naistus hic eos est doctores, qui ceteris omnibus ingenii gloria antecellerent. Paulo enim Parisio, Iuris Pontificij celebri interpreti assidue operam dedit: qui ob singularem

pietati coniunctam eruditionem,mox in patrum purpur torum Senatum lectus est: cui And.Alciatus Insuber,ut in

bello defessis integri, recentesque submitti ab imperatore solent, sussectus de superiori loco docendi personam iusti nuit, accitus inligni honorario, princeps cum esset eius

aetatis antecessorum, propterea quod eloquentiam, Graecarumque litterarum, quae perpaucorum hominum semper fuerunt, peritiam, ad Ius illustrandum attulisset, inge. nioque cum intendisset, S: Poetica, ut Iani Parrhasij disclipulum possis adgnoscere, plurimum valeret. Biturigas enim quod hodieque gymnasium Iac. Cui acto Tolosate,

Iurisconsultorum coryphaeo floret) Ticinum, item&Bononiam Academias docendo Alciatus mirifice ea tem pestateret dc ius ipsum scriptis editis illustrauit: eductis, velut verius dicam genitis summis aliquot iuris sacerdotibus:

in quibusAugustinus noster familiam ducebat: quod in iis ipsis Iuris enucleandi vestigijs pedem ponere cogitaret. Viglius item Zuichemus Frisius,princeps erat: qui Galliae

Belgicae Praeses, negociorum mole ascribendo, ut feliciter coeperat, abreptus est. His igitur auditoribus, ut imp . rator spolijs opimis, merito gloriabatur Alciatus. Antonius vero serijs, quibus proferri res solent, cessaturque ae- stiuis mensibus, ardente Canicula, Patauium, celebritate . commotus, discendi gratia, dum se aestus Solis frangeret, secessit, mensesque octo ibi haesit, cum doctoris auctoritate, tum loci amoenitate captus. Marianum enim Socinum, minorem diligenter audiuir. inae quidem Socinorum s miliatres continenter in sim es Iuriscon sultos edidit; M rianum majorem, &Barptolemaeum , libris editis claros: quales I. C. vix singulos singulae aetates serre solent. Sic Iim NMuciorum gens, quae tot una Prudentes Iuris emi. - sisset, quot satis multis ciuitatibus esse possent, in caelum, laudibus ferri solet. Idem& Augustinorum gentis decus fuisse, ut plures ea Iurisconsultos, patrem, auum, proauu

SEARCH

MENU NAVIGATION