Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

I6pulo , qui aliarum circa gentium altor, & nutritor, poterat omnia vendere, & nihil inuicem redimere eorum, quibus vita indiget.

λε Vlta tristia, multa horrenda exempla sa-mis retulere, qui veteris memoriae monumenta condiderunt , passimque narratur,

quemadmodum, strictis rubis , aut sutrinae corijs foedisue animalibus nutrita sint corpora obsessoruna ab hoste fameve publica . Praecipitasse de muris vltro se se multos desiderio alimentorum, lateraue nuda praebuisse telis, ut serro potius caderent, quam tabe sic lenta absumerentur, aliaque desperationis ultimae facinora esurientium leguntur. Ego nihil εompositum ad ostentationem scenae gaudentis incredibilibus, sed spectata cuncta hisce oculis, S saepe defleta narraturus sum. Incessit, incubuitque populo malum hoc,& publica clades , non impetu statim , na Oleque tota, sed ipsa quoque gradatim, &sensim,

tamquam ordine quodam regeretur etiam haec vitae mortalium tantopere inimica res.

Esuriere in mortem usque pauperes primbagrestes , deinde maiores diuitesque rustici

velut

32쪽

IT velut punientibus eos glebis iis em quas labore immodico fatigarant. Mox urbanus luxus, Urbana vitta, poena , maloque eodem, plectuntur. Ac nisi faceta in malis alienis,

procacia quam: is ingenia hominum obstupefaceret propria ealamitas: negotium plane comicum, scenicasque personas, & vera ludi bria sumibiae mortal ium diceret, atque ride rei, quisquis praepotentes istos tremenda ca, pila olim , di tanto re sermidata popula inditueretur, siue quisquis, comitatus insanos , sanguinarijς illis nutibus , atque ministerijs

attonita nuper omnia meminisset. Solitarii nunc fere pioceres incedebant, mansueti , clermissis auribus, quasi pacem Vultu exposcenteis Sobsoleta veste nonnulli mutationem rerunthhaud obscure fatebantur. Par ex diuerso spe .

taculum eodem tempore praebuerunt olentes.

nuper unguenta semuli gladiatores , ministri mandatis, supplice nunc aci stipem marin se, minudi vagi per Urbem. Tanta,HI poena, vel disciplina vitiis, nequitiisue mortalium, Vindice, siue magistra fame adhibita est. Sed qui

innocentiores erant, acrius puniti sunt,

tores , artifices, labrique & mendicitati iam Proxima plebes, mendacique ipsi, quibus ad aliena limina spes, δέ vita in vagando, tantum,

33쪽

Igpetendoque, & quiritando occupatis opificia primo omnia,atque ad Reipublicae usum , siue splendorem, siue ad nequitias , &humanae vitae vitia, tot hominum ingenijs, tot saeculorum experimentis repertae,iantis quaestibus exercitae artes exolevere paulatim. Tabernaeque illae, sedes, & alimenta familiarum,& haud dubie praesidia urbanae multitudinis

claudi coeperunt et vel si apertae manerent,

erant simillimὸ agro, qui sterilitate, &incultu squallet, horretque imago egestatis, & famis. Hoc destituta subsidio plebs ac ne ad opera qui

dem laboremque admissa , in triste resoluta otium, esurire, languere, perire fame coepit, insueta malo , & opulentia , magnitudineque vibis, particeps antea semper etiam ipsa deliciarum , & vestem, mensasque diuitum imitari, aemulari sumptus ausa. Nunc frustra supplex ijsdem, frustra requirebat famam , nidoremq; mensarum, quarum reliquiae paupere S aluerant: paliperumque etiam ipsa altrix promiscua multitudo , tota pauper, & mendica . Ncque iam differebant a prioribus mendicis nouit ij isti, nisi quod, & numerum eorum a Pgrauabant,& illorum vicissim urgente nil mero, desiderium atq; repulsas impatientius serebant. Corpora consumpta egestate cibi procumbebant .

34쪽

bebant passim , siue errabant per compita,

per templa , errabantqlle facie cadauerum,&cadauera mox fiebant. Neque grege minumerumque. in selicem ideo minuebat mors, quae proti incias etiam , & regna exhaurit. Nam quanto plures absumebantur, peribantq; fame , tanto numerosior noua turba prodibat

delabentibus ad egestatem quotidie familijs,

quae trahebant secum alias , subtractisque se si diis, vel facta frustratione, & fraude, neces sitatibus ijsdem inuoluebant ut . Crescebatque

maxime numerus, eo quod, non ex agris tantum, collibusque nostris, sed ex urbibus etiam, populisque alienis, decepta urbis nomine, ac magnitudine, & adhuc ignara miseriarum, in quas tenderet multitudo, Mediolanum, tamquam, ad certam opem, & parata scilicet hic alimenta confugiebat: ac res plane miseranda,

spectaculumque id flebile erat. Cives, agrostesque alieni Metropolim sanae stimulante petebant. Metropolitani in agros, Vrbe'; finitimas, ab i isdem stimulis, ab eodem errore serebantur. Et spes utrosque delusa in itineris fine angebat, vel etiam,spei huic, itineriq; S labori vano immorientes , nihil aliud lucri fecerant,

quam, Ut in selo, terraque aliena expirarent.

Vidi ego circum Vrbis moenia sorte ambulabundus

35쪽

labundus, & vidEre qui mecum vn ibant, mortuam in militari via seminam , pendente ab humeris sarcinula, circa pectus suspenso fascijs infante, ut appareret, iratam neganti bus alimenta coelo soloque , sublatis , quae minus inuisa habebat, abire aliquo voluisse,

morteque retentam, quae Concepta praeco

dijs exturbasset abalienatum illud vitae iure Corpus , atque exire Vrbe coegisset . Sed &graminis herba semimanducata prominebat ab ore, faucesque, & labia contaminata nota hantur, inditium efferatae famis, pabulique ab rabie, & desperatione qti arsiti. Atque eneeta sic matre,infans qui erebat ubera vagitu, qui, famem pariter , desperationemque fateretur, quantamcumque capere simplicitas illa posset . Ea comitatui nostro species obiecta

confuderat moerore animos, & superuenere, qui miserati casum atrocem, sublato inter manus infame, materna munera exsequebantur.

Pleraque similia istis, & atrociora nonnulla quotidie reserebantur ab ijs, qui ipsi viderant, quiue ab alijs visa audierant vltima exempla mortalium sortis, mortalesque ita absumptos, ut mors leuissima poenarum fieret. Ritu naturae, legeque humanitatis institutum est, ut pane alatur animi rationi natum, virtutique,

36쪽

di coelor atque propria nutrimenta haec ho. minis habentur, ex quo semel a glande, syluis que discessere priores, domiciliaque,&mensas illas relinqui bellu is famae humani generis

intersuit. Interciderat hoc tempote ritus hic honosque , & clementia naturae apud agrestes: nec ad vetera modb redierant alimenta,

sed infra bestias etiam, pabuli foeditate descenderunt. Uictitauere corticibus arborum, ipsisque epulis excruciati, pretium , hoe talia manducandi serebant , ut tam infestae vitae poenis sestinata morte eximerentur. Optime lmeritis agricolis , quorum strenuae manus

etiam otiosos alueranto moriendum ita erat,

di moriebantur in vestigiis, glebisque issdem, quae ipsorum saepe sudore rigatae messent uberein dedissent. Plures .fuere, qui fugiendo procul ab talibus exemplis in Urbem, casuum suorum horrore, aspectuque miserabili, sugere

ex Vrbe plerosque coegerunt . Cum tenera prole deserta mater, siue cum uxore maritus, onusti liberis uterque tergum , ac totae domus ac t agricolarunt,trahendo fessa,& delici a corpora,

ii in Urbem usque peruenire potuerant , qua deprehenderat itinerisu finis virium quoque finem, pro cubili humum , di suggrundia aliqu Pro testis occupabant, atque quotidianis horum

37쪽

rum aduentibus, & hospiti js, permixta mendicorum urbanorum turba viae complebantur.

Odor insolitus inde, dc aspectus odore tetrior, ac rusus adspectu ipso tristior etiam animis obiecta imago sortis miseriarque mortalium, ac veluti per mediam haud dubie pestem iretur, osque, naresque viator sibi occludebar. Per die ni visu, per noctem ululatu', ac quiritatione,infelix haec turba miserius Vrbis augebat: eratque inter calamitates, videre, & adspici, & audire, cum exprobratio quaedam illa esse videretur, & veluti reum unusquisque tamiae deformitatis fieri se se existimaret. i. Sed in .tanta colluuione rerum, ac deformi-itate, nihil magis utique turbabat animoS h minum, qui liberali aliquo sensu mouerentur, quam squallor,& horror, & ad maciem extre mam, tabemque dediicta simplicitas,& inn centia, strenuitasque agricolarum. Sicuti bos arator, totum diem sub sole, sub iugo pondus immane trahendo, terramque findendo durauisset, indignaretur , atque praeserret naribus,& ceritice, rόstroque iras, si pabulo ad extremum, stipe que debita fraudaretur: ita cemnere erat, bouinis oculis homines aratores in

ipsa calamitate, & luctu toruum quiddam , &simile su rori tuentes, quia nullis suis laboribus

L . redimere

38쪽

redimere illa famis tormenta potuissent, quodque ipsa etiam laborandi facultate prohibe.

rentur. Cernebantur adusti, retorridi vultus; abditi introrsum oculi, pectora torosa, corpora vix haerentia ossibus, toris lacertisque consumptis , pudorque , interim , &iverecundia subibat Heteres etiam Romanos Imperatores arasse , sedisse, & laureatam triumphalem an tem nunc fame ita emori, cunctaque ista, in

parte publici dedecoris , dedecui imb pubis,

cum accipiebantur . .

Nier alia Mediolanensium consilia, & M gistratus, LX Decuriones sunt. Hi statum Urbis annonamque , quodq; patrimonii nomine publice possidetur, regunt, flos hausdubie nobilitatis , summaque inter nobiles potestas. Indigenae patriiijque omnes a Gubernatore Prouinciae leguntur . Nulli peregrino aditus in id Concilium est: parque ibi, &peritia patriae rerum, & cura: par concordia inter ipsos curandis Reipublicae utilitatibus, certamenque,cuiRespublica plurimum debeat.

39쪽

I Interimque praecipua selicitudo cunctis, venomen Vrbis, & fama ingen S, quam veterum bona facta pepererunt, sarta tecta conseruetur, porrbque maior etiam in dies fiat. Cumque sexaginta numero sint, nongenti olim fuere apparet totidem csse: institutos, ut in eo numero , eoque delectu reperiretur quicquid publica dignitas optare Posset t Sunt pacis. artibus. innutriti r sunt qui magis nouere artes , viasque bellorum sunt mansueta ibi, sunt turbida etiam ingenia r alium miseridicordia,&lanitas religioque in consita ducit: alium nequitiae Vitiaque mortali Em astarant, siue ipse nequii ijs paritet, viiijsque mascetur ..Hic parcὸ, ω restricte agit: illius sententia allarga , & effusa cuncta inclinat et tantaque di-uPapas , &. mixtura ingeniorum ad Patriae commoda mirifice congruit, qualem nempe mixtura ,. atque diuersitatem veteres sapientes in describenda perfectae Reipublicae forma optauere discilicet, ux acria lenibus temperarentur quod in ciuili administratione saluberrimum esse crediderunt .. Sed nihil in hoc publico consilio salubrius , atque seplantius: institutum esse arbitror, qua in quod regendis,. adesinistrandisque rebus appositi sunt, quorum, maxime intererat, Rempubdicam esse siluam L

40쪽

quiue opibus etiam ipsi suis adluitare salii tempossent. Videntes igitur isti cladem, exitiumque,&foediorem exitio faciem desormitatemq; rerum,atque indignum Metropoli casum,si tamquam in pauperrima domo, negatis alimentis, fame populus periret ad subueniendum erexere animos , atque Lazaretum veluti publica uia uniuerse plebi domum aperuerere .

DE LAZARETO RECEPTAQUE ILLUC MULTITUDINA PAUPERUM.

Condidere Mediolani Duces id opus, quo

tempore Imperium hoc Ssortia adeptus, 3 uae stirpis hereditatem Prouinciam facere voluerat: posterique eius Vrbem ceu domum verὶ aliquam ornandam operibus , excolendamque sibi susceperunt: in quibus hoc Lazam reti opus testatur regales nouorum Principum animos, spiritusque, non fortunae, loci ue eius unde profecti erant. Vergit ad septentrionem porta Vrbis, quae desteriore in solem orientem flexu , Orientalis ex eo nuncupata est:coeliq. vel saluberrima plaga haec habetur, opposita collibus, nde spirant aurae molles: nec sunt humentia circa ,sordidaeue paludes,que purum,

di liquidum aera, sicuti alibi, corrumpant, atq; inficiant

SEARCH

MENU NAVIGATION