Gerardi Ioannis Vossii De veterum poetarum temporibus libri duo, qui sunt de poetis Graecis et Latinis

발행: 1654년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

s. DE POETIS GRAECI S.

quaedam tamen reliquit, quibus aliquid lascivi continerctur. Ad poclin etiam pertinet, quod Ovidii Metamorphosin Grane reddidit, sed prosa Catonis etiam dii fictaa cxpressit versibus Graecis. Eorum centiaram cruditam scripsit Iosephus Scaliger. Etiam ipsius Planudis quaedam exstant carmina in Bibliotheca Bavarica . Assentiri verci non possum Posscvino, qui in Apparatu sacro ' , ait Maximini Planu-dem claruisse tempore Concilii Baiileensisa: quod inchoatum anno CID CCCC XXXI. Potius adsentio Genebrardo in Chronicis, qui floruisse ait anno CII CCC Lxx. Ac favet Raphael Volaterranus in A thropologia sita, sive commentariorum Urbanorum lib. xv tr. Ubi sC scribit: Maximin Planuris, monachus Constantinopolitanus, vir plan. δε- Ilissimus, vehememisque ingenii, abhinc annos fere CL, Romanae ab initio sa-

vis r ob quam rem ab Imperatost e Constantinopolitano multa passus, in cust dro tandem cofectus , contra sentire coactus est, tribus editis contra Romanam Ecclesiam argumentationibus. um mare nostra Resaris , Cardinis is Nicenus perlegens mirari selebat, virum caerem inscriptis excellantem , hummumque Philosephum tam ineruditos infirmosique edidisse syngismos , haud ob aliam putabat causam , quam uod ea, quα metu perscripserit, animo impro verit. Ac plura de codem iuibi legas. Vti & apud Possevinum in Apparatu Sacro.

Capta veia Consantinopoli ,plus Graea Poesis in Italia, buam

Graecia vigere cinpit. μSand praeclarum Musiiri Cretensis ingenium satis testantur pauca illa epigrammatae inter alia illud Platonis operibus praefixum e cujus emmaxime a Leone decimo facti is putatur Archiepiscopus Epidaurensis. Non adspemanda iisdem temporibus illa Ioannis Lascaris , sed quae tamen non augeant viri nomen. Et iam post Grmos Itali, & alii, feliciter tentare. Primus, ut puto, Angelus Politianus, etsi non omnia pari su cessu : non parum vero laudis meruit epigrammate in 'nerem Arm tam . dc impitams illo, in Venerem A,αδυοεώνην i, quae cum antiquis

certant.

- Anno CIo Io XXxr carmine Graeco, quali nunc lingua utuntur Graeci , Leonardus. Fortius Romanus scripsit de re militari, & instrumentis bellicis, additis etiam imaginibus.

92쪽

DE POETIS GRECIS

INCERTAE AETATIS.

g Gathylliis Arcas , Poeta elegiographus ab Dionysiot Hal licarn. lauitatur' in iis, de adventu AEneae in Italiam prodidit. Diximus & de eo in tertio de Historicis Graecis, : ubi de Demagora. .' Alcander Poetane, an alius generis scriptor fuerit, non video unde colligi possit, nisi sorte hoc ex loco Clementis Alex. in reasti. Tας' 5 Miιας ,-κ κανὸν Διος ω Mνημοσυνης φοι λοισπι πιιηπμ- Θειάζουm 6 Gcουπιν. Alcimenes duo fuere, Megarensis Tragicus , & Athenienss Combeus, uterque Suidae memoratus. Posterioris Theseurum, & Peccantes, citat Athenaeus.

Ananius jambographus fuit. Meminit Athenaeus in tertio, Dipn soph. & Isaacius in Lycophronem, quo loco de jam graphis agit. Anthippus Comicus filii. Anyte Poetria Tatiano memoratur. Supersuht ejus quidam versiis in aves, & epigramma in Themistoclem. Archestratus sive is Syracusanus, sive Gelous , Terpsionis discipulus, carmine conscripsit quae ad gulam ac ventrem pertinent: eaque poe

μοι, ves Esse eam Epicureae Philosephiae metropolim dicebat Chrysippus.

Aristaeus carmine libros scripsit. Ariston Chius Tragicus, qui cum in Menestheum, virum sortem Tragoediam scripsisset, urbe Athenarum pulsis est; ut memorat Plutarcnus. Meminit & Laertius lib. v II, in extrema Zenonis vita. Aristophon Poeta Philoctetem secit, cujus meminit Plutarchus. Mius Poeta, patrii Samius fuit, filius Amphiprolemi, acm, Megenealogias conscripsit. De patre patriaque auctor Pausinias in Achaicis; dc o inmemorato, testis idem in Messenicis. Meminit quoque carminum Asti in priore Eliacorum , & Baeoticis. Binos quoque versias memorat pone initio Arcadicorum. Etiam Poetam nominat in Corinthiacorum secundo. Athenaeus item in tertio veterem vocat Poctam: ac in duodecimo septem memorat verses, quos ex eo citarit

L 3 Duris

93쪽

M DE POETIS

Duris historicus. De Metabi, & Menalippes fabula carmen reliquisse, auctor est Didymus, sive alius, scholiis in Odyss.

Augeas Atheniensis, mediae Comoediae Poeta,cujus fabulae Rusticus,& Poeta. Vide Suidam. Stephanus vero & Augen μελονπιον memorat. Sed is alius, patria Tegeates, ex Creta. Autocrates Atheniensis Comicus, cujus fabula Tympanistes apud Suidam.

Axionicus memoratur Athenaeo. Fabulae ejus Phileuripides, Chalcidicus, & TIrrhenuS. Babrias se las Asbpicas Graecis jambis expressas in duo volumina coartavit: ut est apud Avienum praefat. fabularum ae picarum ad Theodosium Ambrosium. Aliis non rubrias, sed Gabrias vocatur. Uerum Bisrara auctoritate Suidae comprobatur. Verum quae fabulae jambis scriptae Gabriae nomen praeserunt, potius sint Ignatii Diaconi: si quibusdam bissis fides, ut in Oratoriis etiam diximus. Batton Comicus, cujus fabulae Androphonos, & Euergetae. Meminere Athenaeus, & Suidas. Batalus Ephesius Poeta, vel, ut Libanius ait, tibicen: vel histrio, ju ta Thomam Magistrum: quod nomen Demostheni ab inimicis datum. Blaesus inκδωρ γελοίων , natus suit in Capriis, Italiae instilla, i ste Stephano in Καπηι νη. Baeotus parodiarum Poeta fuit, alius a Tarsensi, de quo dictum

Olymp. CLXXXII.

Boiscus Cygicenus reperit jambicum tetrametrum octonarium: qua de re diximus lib. II de re Poetica, cap. XXV. Butas Poeta et iacus de Romanorum rebus caussas attulit sabulosas.

Lupercalium caussas inde adducit Plutarchiis in Romulo. Meminit de Arnobius in v : Sicut siris siribit in Caussabbm Butra. Perperam vulgo putri. Quod & Pithaeus vidit, & ab eo monitus Hersdus; clim prius eos secutus foret, qui pro putM, Plutarum rescribunt; perperam profecto, cum a Plutarcho Butas citetur; quemadmodum vidimus. Dixiamus de eo quoque lib. III de Historicis Graecis. Callias Atheniensis, filius Lysimachi ιιοινοπλόκου, sive restionis,unde,& ipse κοινίον, sive funiculus, dicebatur. In ejus Tragoediis suit Grammatica , quam memonat Athenaeus lib. X. Item striplit Cyclopes : quas

advocat Pollux lib. v I I, cap. HI v, & xxv I. Praeterea a Suida reseruntur AEgyptius, Atalanta, Pedetae Πε Ranae, &Callinus ειν τοις ἐλεγείοu citatur Athenaeo lib. x II. Antiquior fuitiis, quae adversa perpessi Magnetes. Clemens Alex. lib. I Stromat.

94쪽

lib. XIII.

Cantharus Atheniensis Comicus, cujus sebulae Medea, Tereus,Symmachiae, Myrmeces, & Aedones: ut est apud Suidam. Tereus citatur Athenaeo lib. III, ac ejus nominis fabula scripta e Graecis Philetaero , e Latinis Livio Andronico. Capito Alexandrinus Poeta ἐmmιος ad Philopappum scripsit commentarios, quae Athenaeus citat lib. v I IT: item ἐρωδικοι, de quibus idem lib. vir. Alium esse a Capitone, historico Lycio , dimim lib. III de Historicis GraeciS.Capnias Poeta memoratur Suidae, dicitque nihil scripsisse praeclari: ut nihil mirum , si omnia ejus abicrint in sumum , qui Graecis

unde nomen Poetae Καπι M.

Carneades, Poeta elegiacus, sed frigidus: alius a Carneade PhiloQ-pho. De utroque est apud Laertium sb. I v. Suidas & tertium memorat,itidem Philosephum,Anaxagorae Philosephum. Sed de Poeta silet. Cato sive Batto Comicus.

Chrysippiis Georgicorum scriptor memoratur inter metatuor Chrysippos a Laertio lib. v II. Eoque in Poetis recenset Listius Gyraldus Historiae de Poetis lib. II I. Sed non video, cur non possit prosa de remistica scripsisse; ut alii multi. Chrysippus Fc-καλήσεις, ut vocat Athenaeus lib. XI v. h. e. nutricularum naenias. Quinctilianus lib. I, cap. x: Ch Dpm etiam nutria cum quae adhibentur infantibin, aluctationisitum quoddam carmen adsigna . Sed de Chrysippo nihil video quod ad Poetas. Nam istae sunt Chrysippi Stoici, cujus nota est aetas. Chrysppi Tyanei Aeete, Anis, εν, sive de panis conficiendi ratione, Athenaeo lib. XI v. Non multo ante Athenaeum vixit. Clearchus Comicus, cujus fabula Corinthii: unde sententiam citat

Athenaeus in XIV.

Cleomenes Rheginus Poeta fuit dithyrambicus , ac poema reliquit, cui nomen Meleagrum. In eo retulit, albi fuisse coloris aprum Calydonium : ut legere est apud Athenaeum in nono Δει more p. Fortaste alius ab hoc Cleomenes ille , quem Clemens Alexandrinus lib. I ait librum reliquisse Uri , sive de Poeta Hesiodo fuerit, sive PQ

95쪽

38 DE POETIS

Cleophon Atheniensis Tragicus, cujus fabulae A Mou, Achillas, lephus , aliae quas Suidas receiis et. In iis &-, sive Accipiens. Nisi id potius cognomcntum alicujus fabulae. Ad Thyestem Lilius reserebat. Sed ordo facit, ut ambigam. Nam inter Bacchas, &Erigonem collocat .

Clidemi Atthidem Athenaeus citat. Clonas Tegeates, vel, secundum alios, Thebanus , relatus inter Poetas elegiographos , & epicos. Primus reperilla dicitur nomos, sive I pes musicas: quamquam alii ab Ardalo, unde Musae sunt Ardalides dictae, repertas putent. Sed nihil impedit, quo minus νομu alii ab hoc, alii ab altero sint reperti. Qui cum convcnit, quod aliqui a Clonas, luna Apothetum , & Schoemona repertos prodiderunt. . Corinnus primus dicitur Iliadem composuisse carmine e suaque inde, ut ajunt, trauserit Homerus. Addunt Palamedis suilla discipuluin: ut ex Surela cognoscimus. Mihi non modo de aetate incertum cst, sed etiam an suerit. Dixi de eo in quarto de Historicis Graeci S, cap. I. . Cyliscus Tragicus, quem Protogenes meditanoem depinxit, ut res Plinius lib. xxxv Hist. Nat. Damocharii Poriria, cujus & quaedam epigrammata sisPersunt. ι

Damocrates , Servilius Ge arte medica carmine varia perscripsix: ut ex pluribus Galeni locis: item Plurii lib. xxv cra scim . Daphitas, Poeta, & Grammaticus, ob maledicentiam in reges, cruci suit aisxus in Thorace Magnesiae monte.

Demetrii Poetae Graeci fuere complures: unus Tarsensis satyricus; alius jambis us; altu Comicus, altu, denique Epicus. Demetrii Phaleret Comici, fabulam nomine Siciliae memorat Atlienaeus lib. III, ybi quatuor inde senarios adducit.

Demochares Sol sic vel Solius, ὀ memoratur

Plutarcho in vita Demetrii Poliorcetae. Vbi refert, ut licut Demetri huic Lamia erat meretrix , ita Sc sibi Lamia foret, eoque fabulam suam Demetrium inscripserit. Mirum qus non minisse Lilaim. Dexi crates Atlaeuicnsis Comi s . cujus fabulatast των a semetipsis Aberrans, sive mente abalienatus. Meminere Athonaeus, & Suid . Dicarogenes, Tragicus, & dithyrambicus, Harpocrationi, dc Suidae

memoratur.

Dionysiodorus Troezenius . . Hys versus citatur a Plutarcho .itatio Arati. Meminit de Apollonii Scholiastes, ubi ex eo tr dit κα λον

96쪽

Dionysius,cognomento ἐ-ίτης, scripsit elegiarum libros,quibus historiam xv Eroticωn debet Parthenienus. Interpres Elesten vocat ubi in Graeco ἐ-tais, hoc est, circulator.

Dioxippus Atheniensis Comicus reliquit fabulas hasce,Philam 'rum, Diadicazomenum,' istoriographum, & Antipornoboscos. Dosiadas condidit eversibus sive aram, a figura se dictam. Meminit ejus Lucianus in Lexiphanc. Patria Rhodium filisse . liquet ex Graecis Scholiis ad ovum Simmiae. Primus edidit Salmasius, ac erit- ditis Scholiis emendavit. At altera ara, quae Theocrito sblut subjurigi, nec Theocriti, nec Dosiadae est; ut eidem Salmasio ostensum. Ecphantidis COAici aetas, si unus modo Choerilus Poeta fuisset, ex eo cognosci posset, quod famulus ei fuerit Choerilus , qui in Comoediis scribendis alutabat: ut est apud Hesychium in Sed filisse Choerilos plures diximus ad Olymp. LXXV. aElephantis , sive Elephantine Moria sive varia concubitus genera descripsit. Memoratur in Priapejis: item Martiali lib. xx r,. epigr. XLIII ; nec non Tatiano Assyrio adversus gentes. Spissus est error Iulii Caeseris Capacii lib. II Historiae Neapolitanae , ubi non Μι.sso Poetriam, --Ρoetam fuisse existimat.

EpiIycus Poeta Chius suit teste Athenaeo. Meminit & DHas in

Cratete.

Epinicus Comicus, cujus fibula citatur Athenaeo. Euages literaru arum gnarus, sed ingenii felicitate nomen Poetae assecutus. De quo Dionysius in Historia Musica scripsit. Evangelus Comicus, cujus fabula Ανακαλυπ 'avit, ut Athenaeo vo .catur lib. x rv, sive ut dicitur Suidae. Vide qu de Athcnaei loco Casaubonus annotat in Animadversionibus i. ' t λ. με. Euanthes, Pocta Dicus , ex quo aliqua de Glauco Anthedonio , &Ariadne a Theseo resim in Dia, Athenaeus narrat in Dipnosephisticis. Eudemus Pocta mcdicus, ut liquet ex Galeni lib. xx ce Antidotis Euphron Comicus ; cussus fanulae Musae , Synephebi V Theori , . aeschra: meminere Athenaeus, Suidas, Stobaeus. Euphroniu oeta Straboni memoratus, qui refert , multa sciet isse de Priapo, eumque a flumine dixisse inneatem. Euthycles scripsit A σω- ἡ-, de qua suidas: 'iteth A-λαν ἰω, apud Paraemiographos in βοῦς ἔζδομγ. . - ' Euthydemus , Atheniensis' Poeta quaedam sita sub nomine edidit . Hesiodi.

97쪽

Ezechiel, Poeta Iudaeus, Tragoediam de Mose conscripsit. Inscribitur id dramat h. c. ediictio , sive liberatio Hebraeorum. Antiquitatem arguit, qu6d meminere Clemens Alexandrinus lib. I Stromaton, & Eusebius Pamphili lib. IX Praeparationis. Exstat Graece, cum tralatione,cum prosa oratione, tum vetiti, quae a Foderico Morello '. Hedylogus Samius Pocta , vel, ut alii volunt, Atheniensis, Athenaeo memoratur lib. I v, ubi & quaedam ejus epigrammata referuntur. Mater ei Hedyle Samia Poetria. Vti & Hedyle matrem habuit Poctriam, Moschinae Atticae filiam. Haec jambis delectata. Hegemon, P in epicus , bellum descripsit Lcuctricum, quod inter Thebanos, & Lacedaemonios fuit: ut cst apud Stephanum in δρώα: quae Trojanae regionis urbs, & Hegemonis patria fuit. Ac videtur idem Hegemon; ex cujus Dardanicis quaedam adducit Alianus. Diximus de eo se Historicis Graecis lib. III. Alius vcro Hegemon Thasius, cognomento sive Lens,vel Lcri-tulus ; qui coenarum inscriptiones scripsit. Fecit M. Paradias , gigantomachiam, & veterem Comoediam, nomine Philin-nam. In Comoedia viles repraetentabat per nas: ut & Nicocharis Atheniensis. Testis de utroque Aristotcles libro de Poetica. Hegesianax, qui aliis Agesianax carmine reliquit, fabulas carmine reliquit: ut ex Hygino , atque aliis videre est. Versus ejus varios adducit Plutarchus libro de facie & adspectu in Luna apparente. Quaedam etiam Pausanias cx Atthide Hus. Hegias Troezenius Poeta memoratur a Pausania. Heuodorus Poeta, δc Medicus; ut liquet ex Galeni lib. 11 de Antidotis: ubi dccxcitis sπιλυυIGχ t adducit versus plusculos memoratu

dignos. Meminit ibidcm Heliodori Atheniensiis , Poctae Tragici: seu idem is, sive alius. Heniochus, mediae Comoediae Poeta: Athenaeo memoratus , &Theophilo in taxico. Fabulas ejus recenset Suidas.

risis, Heraclides mD1Lός-cjusce nominis, argutus epigrammatum scriptor , sunt in xiv illis ejus nominis a Laertio memoratis extremo lib. v. Heraclitus Poeta lyricus , cujus fuit carmen de duodecim Diis, mo- moratur Laertio, lib. noni extremo.

Hermesianax Colophonius, Poeta eles acus, de patria Colessionemregium carmen condidit; ut cx Pausania cognoscere est. Fuitu alter cjus nominis, qui scripiat Persica. Vide quae diximus in Historicis Graecis lib. III.

98쪽

Hestiaea Alexandrina, Poetria, ex Demetrio memoratur Straboni. Hyperochus Cumanus juxta nonnullos is fuit, qui carmine panxit histi,tiam Cumanam. ' Ea Athenaeo, & Pausaniae memoratur: ut in tertio de Poetis Graecis ossensum. Ibycus Rheginus memoratur Eliano lib.vr Histor. Animal. cap. LI. . . Item Apollonii Scholiastie lib. T. Leontius Argivus Tragicus Poeta, de quo Argivus.

Licymnius Chius Athenaeus lib. xxxx. Mελοπιιον t vocat Parthe- t Lm nius, Eroti c. qui ex eo narrationem citat xxx r. Lyceon Λυκίων mysteriorum estatu carmine complexus et ut pluribus Pausanias a Corinthiacis docet. .

Lysimachus Boeotus Comicus; de quo Lucianus in vocalium j dicio. Lysippus Tragicus, Athenaeus & Suidae memoratus. cras Argivus Poeta carmine scripsit de gentibus, & earum institutis ac moribus: ut ex Pausinia cognoscimus.. Machon Sicyonius vel Corinthius, vel Carystius , nec enim de patricionveniunt) reliquit Gnathaenam,Manim, Nico, Hippen, & PhΠ-nen. Memorat Athenaeus. Docuit vero Alexandriae. Ex eo Stratonici acute dicta adfert Athenaeus lib. v III, cap. IX.

Manethos Mendesius, vel Diospolites, A έπῶν ', ut ait Suidas, scri- - μοι. psit φυMολογκα, sive de natura , s m ιιιικα, sive de sideritin estiniabus; & alia quaedam απονοριουμα, sive adsiderum scientiam pertinentiam. Credo idem ac is qui eo et, P citatur a Laertius in prooemia. At alius est Manethos Sebennyta, summi satardotis Agyptiaci, qui temporibus Ptolemaei Philadelphi annales AEgyptios concidit. De eo dierum in Historicis Graecis lib. I, cap. XIV. Marachus, vel Malachus tam Syracu-us, Aristoteli in Quaestionibus memoratur , atque ab eo tum marinis in versibus pangendis valuisse memoratur, cum minus esset mentis suae compos. Marci Episcopi Hydrunti hymnus in magno Salabatho Latine legi- . tur in Biblioth a Patrum Tom. v III, edit. II. Graech vero est Matreas ὀ de cujus aenigmate dixi in oratoriis Institui. intro Poeta parodiam fecit Homericam , ubi prior quidem versus Homericus cum levicula immutatione, alter v o Matronis. Habes poematium apud Athenaeum, venustum plane, nisi quatenus corru tum. Vide omnino de eo Casau num Animadvers. in Athenaeum

ib. I v, cap. v.

99쪽

Melanopus Cumanus, Poyra, ut puto, antiquus. Pausanias in Eliaci S. Menecrates Syracusius Pocta, cujus fabulae Manestor, & Hermio4neus citantur ab Athenaeo.

Menelaus aegcus, Poeta heroicus, Thebaidem libris duodecim com didit : ut est apud Suidam. Alius ab eo est Menelaus Anaeus., Stephanu memoratus, Philosephus, & Historicus: de quo in Historicis .Graecis dixi. Metagenis duo dramata, A υρια, & , Metagenes Comicus Atheuiensis ses vi filius fuit. Rus sabulam citat Athenaeus in via r ω Suidas. Aliae quoque fabulM Hus recensentur Suidae: sed quaedam corrupte , ut Lilius arbitratur. Eum adi. M salces Plataeensis E Sicyonia fuit, ste Strabone. QMdam ejus epigrammata apud Athcnaeum leguntur. Maero P tria in Neptunum hymnum scripsit. Eadem citatur Mοι - u Maero in execrationibus, Parthenio Erot. cap. 6v I I. Naucrates Comoediam secit Persidem. Athenaeus lib. I x: etu ο Κομωλοπιιος υ Περσίδε '. Vbi Lilius Gyraldus, videtur N-44--rης legisse ; ut in Nausicrate dicati. Naumachius, Potna Christianus, laudat ab Arsenio Monem sae Episcopo: qui & varios qus versus adducit. Meminere & Erasinus, ac Lilius. Nausicrates reliquit Comoediam Nαυκληρους, sive Naviculatores rejus in septimo meminit Athenaeus. Lilius Gyraldus Historiae Poetarum dialogo viri, ait etiam Persidem. Sta hic Atheum lib. ix Naucrates vocatur: uti proxime dixi. Nicaenctus Abderites, vel Samius, Poeta egregius, Athenaeo memoratur lib. x III, ac xv, & Parthenio in Eroticis, fabula de Bihilide, &Cauno; item de Lyrici Phoronei sabula. Lilius Gyraldus dialogo rix de Poetarum historia ' ait etiam reliquisse historiam Indigenam , h. e. Abderiticam, vel Samiam. Quod libris de Historicis Graecis resci-

Nicocles Comicus Aine iste, vel potius I'καDiu, reliquit. Aristophani filii aequalis. Vide de eo Caiau bonum Animadversionum in Athcnaeum lib. v III, cap. v.

Nonnus memoratus nobis in Theodosii Iunioris temporibus. Nossis P tria inter irritas memoratur Antipatro Thessalo epigrammate notissima. Ac hovieque quaedam ejus habentur. Nothip-

100쪽

Nothippus Tragicus, cognomento οψοφαγγ. Athenaeo memo

ratur.

Olen etiam inter hymnographos fuit. Rus hymni in Iunonem ita meminit Pausanias in Atticis : Καὶ ' Mi m M E ιλε θέα υμνεν nso αδκαν Ω'λῆν . Item in Corinthiacis mentionem ejusdem hymni s cit. Fecit & hymnum in Achaeian: ut Idem Pausenias testatur priore εγ-m Eliacorum. Verba sunt: Γναι Τ p ανθ ρω,ους, ὀι x σε -ερον ὀλῶm

. eodem Pausania in Phocicis discimus: ε ἔστη σαω im τὸ

Ophelion, Poeta Comicus: de quo Athenaeos, & Suidas. π: Palladas Poeta Isacio Taetrae laudatur. Hus Epigrammata in A thologia laudantur. Ac valde laudat P. Victorius lib. HI Uar. cap. xv. --ιι At valde ridct H. Stephanus. Nempe raro est, ut in studiis etiam idem omnium sit palatum. . seus in- Pancrates, Poeta Arcas, seripsit' να θοι--α : unde & aliqua adducit Athenaeus. . Hi προ Panolbius epitaphium scripsit in Hysiatiam Erysthei filiam: item carmen ad Etherium, atque alia. Patroclis senarii aliquot simi apud Stobaeum, sermone de insperatis eventibus. Fortasse idem est ac Patrocles Thurius, de quo sic Clemens in Protreptico: Πα Κοκλῆς m ὀ Σοφοκλῆς ὀ νε-ορ γ eo ααγωδίως ἱ ρει ν τω Διοσκουρω Patrocles Thurius , Sophoetes umor, in Tragoediis tribu , refersint de Dissimis, Videri possit fuisse Poeta Tragicus, uti Sophocles Iunior, cui jungi videmus. Et sertasse illud de tribus Tragoediis ad utrumque portinet. Res foret liquidior, nisi & alii ejus nominis fuissent: ut Patrocles Geographus , Straboni

memoratus lib. x I.

Petreius, vel Petridius, vel Petrichus aut Petricus visio ea vox serita invenitur) Plinio memoratur lib. Hi, cap. xvr I mire S cauca- is herba) eoru a venena marinorum Min Petriem in Carmine si significas. Ophiaca stripseradet unde idem lib. xx, cap. xxx xI: Petrisu , qui ophia castri,is, S Miction, qui rhiabotomine , missu 'pemes, πώ hippoma rarathrocleari ιε putant. Phanocles,qin in Orosi,aliisque codd. nonnullis perperam Panocles vocatur, carmen reliquit de Ganymedis raptu a Tantalo: unde bellum inter Troem,& Tantalum.Ejus versus aliquos apud Stobaeum habemus. Phaedimus, Stephano teste, natus in oppido Macedoniae, cui nomen Bisenthe, Poeta fuit elegiac .

SEARCH

MENU NAVIGATION