Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ua tum ait sub finem anni DcccxcII. Nam cum annos a Christi Incarnatione ordiatur , non a Natalia anno cuique primos etiam sequentis anni mensis adnumerar. Denique Raroli regnum ab hoc quem dixi Christi anno in eius diplomatibus inchoari facit E perspiciet, qui eius

annos cum Indictionibus comparabit. Sed ne ambigendi locus foret, extat in Tabulario S. Martini diploma, quod cum xaroli annis Chri- 'sti quoque annos habet adscriptos in hunc modum : 'Data Ii I. Idus Iuliis, Indi titione VII. amox II. regnante domno Karolo gloriosismo rege , reaintegrationis vIi. Actum Compendio palatio, anno Incarnationis Christi Dcccci v. Sane si annus Christi Dcccc iv. numerabatur Raroli xin consequens est ut primus Κaroli anno Christi DcccxcUI. respondeat,& cu anno Christi DccccxxI. . compat adus sit annus Laroli xxIx. ut hoc loco. Deinde si anno xu. xaroli Iulio mense septima erat Indictio reliquu est,ut anno eius xx I x. Iulio eo de meis nona, post Septembrem vero decima

fuerit Indictio, quod erat demonstradum. Est &alteru diploma, quod Karoli annos cum Christi annis comparat , & haec quae diximus omni ex parte confirmat, in scrinijs Ecclesiae Parisiensis, de immunitate claustri, quam rex idem Theo-dulfo Episcopo postulante concessit: Malum

xv. x alendas Iuni', Indictione xv. anno Incarnationis dominica Dccccx I. regnante domno Karolore-ge X I x. redintegrante x I P. Actum villa Caugiaco. Ea l REDINTEGRANTE xxivd Narolus quo i cmpore in regem confirmatus est, integrum

rcgnum in potestate sua non habuit, quia odoro quoad vixit, Aquitania & Burgundia poti-

142쪽

AD CAPITULA. III

tus est. Mortuo post quinque annos Odone, quae ab illo possidebantur recepit, regnumque redintegrauit: atque huius redintegrationis annos regni sui annis deinceps in publicis rabulis subiecit. Semper igitur redintegrationis anni regni annis solido fere quinquennio pauciores sunt: & solidum fuisset , si Odo, quem III. Nonas Ianuarias vita functum diximus,ad v. Kalendas Februarias, quo die inunctus fuerat Larolus, vitam produxisset.

Hoc verb pertinet regnum Lotharij, cuius accessione Κarolus hereditatem suam amplificauit. quia non solum partem illam recepit, quam auus olim Sc pater eius possederant : sed alteram etiam, quae regum fuerat Transrhenanorum. Sed quo anno regnum Lothath receperit inuestigandu . Sigebertuo enim anno DccccxVI. recePtum notat. Ceterum ex hoc loco, Mex Raroli diplomatibus facile est videreiquadrienio ante, hoc est anno Christi Dccccx Ii. regni Karoli xx. receptum fuisse. Quo nimirum tem pore, Ludovico ultimo Francicae stirpis in Germania rege sine liberis defuncto, Larolo, ut legitimo heredi, iure licuit non regnum modo

Lotharij, sed Germaniam quoque ipsam , si par

in armis vis fuisset, repetere. EPISCOPI EX PARTE LAROLI JOmnes e regno erant Lotharii , excepto Bouone Catalaunensi, cuius soror Frideruna olim regina uxor fuerat Taroli. EPISCOPI EX PARTE HE INRICI. JNullus in his e regno Lotharij, omnes e Trans-

143쪽

rhenano. Nam & Moguntia,& Vvormatia,ut alibi dictum,quamuis citimae Rheno,Transrhenensi tamen regno vini gratia fuerant adtributae. EPΙs C. MIMMOGENE FER DAE J Hodie Monasteriesis in V vestselia. Synodo Coloniensi ianni Dcccxxcvii. subscribit vulselmus Mimigarnaiardensis Episcopus. Sic enim ibi scriptum est. nos eam lectionem repraesentavimus,quam exhibuit P. Heliberti nostri exemplar, oui uni hoc Capitulare debemus.

CORONATIO ES REGUM

ET REGINARV M. I.

. Caroli Calui in regno Lotharij.

P ΑγJ O RONA etvs 1N METTIS)De hac cO- ronatione supta in Capitulis Tit. xxxv. ubi dc Adnuntiationes , quae coronationem prae- . cesserunt, integrae continentur. PA F. BENεDiCTio NEs A PER REGEM) Inregum nostrorum consecratione diueris nunc

etiam benedictiones, sed ab uno Archiepiscopo pronuntiantur;olim,vi hic locus declarat, interdum etiam a diuersis Episcopis pronuntiabantur:Quomodo & in Ludovici Pij restitutione , quam in eadem Metensi Ecclesia factam supri didicimus: inter Missarum celebratione μ-ptem Arriviqimpii septem reconciliationis Ecclesiasticae oratione sWreum cecinerunt Vetus etiam Ordo Romanus in consecratione Imperatoris singulas orationes a singulis Episcopis, Albano, Portuens,& Ostiensi fundi solitas docet.

144쪽

AD DEXTRAM AvRICvLAM J Hodie ungi reges solent primum in vertice, deinde inpςctore, tertio inter scapulas, tum in scapulis ipsis: postea in brachiorum iniernodii cpostremo in manibus. PALMAM E Τ sCEPTRvM) Regibus nunc cum sceptro non palmae ramiis,sed palma manus offertur , id est scipio inauratus , cui eburnea expanta manus effigies in summo infixa est. Sed hanc iustitiae manum nostri vocant. hic vero ad victoriam palma, non ad iustitiam referri videtur. B. Go RGONI i)Huius agoni sacer dies erat, quo haec celebrabantur , v. Idus Septembris. Praecipua autem huius martyris apud Metenses Veneratio ob factas eius reliquias in Gorgiensi olim monasterio conditas a Chrodgango Episcopo. .

L UDOVICI II. REGIS.

AB Episcopis P ETIT A ) Editae supra

fuerunt inter Ludovici ii. Capitula primo loco. Eaedem ipse, ac superiorum,sequentiumque benedictionum pals maxima nunc etiam in regum Franeorum consecrationibus usurpatur. ut verisimile sit ab Hincmaro , cum hos reges reginasque coronaret, conceptas iose formulas, quas posteri secuti sint. III.

145쪽

la x m. 57 xti Π.alij Etheiulfum,alij aliter,ut Flo-doardus li. Hi . c.xI1 Iudith Raroli regia filia E HAmu D regi Angloram,qui ct Edeboldm,dudum fuerat in matrimonium copulata , ct regina decore ac benedicitione insignita. Hoc vero loco duplex iulius est,ipolat primu, deinde reginae benedictio. I V.

HERMINT RUDIS KAROLI UXORIS.

OVANDO HE R M I N TR V D Is Nupse- ratiam olim Karolo Hermin trudis Vodonis Comitis F. mense Decembri anni DCCCxLI. ut auctor est Nithardus lib. Iv. Nondum tamen ante hoc tempus in reginam consecrata, nunc demum Karoli rogatu Suessione ab Episcopis coronata est,post mortem,ut verisimile est, Caroli fili j,quem anno DCCC LxvI. infelici casu, extinctum narrant. Humintrudis verb ipsa haud multis annis superstes, cum anno DcccLXIX. pridie Nona Octobris mortuam doceat Almoi

nus lib. v. c.XXXV. AsEDE APOST. ET A NOSTRIS DE-

c E s s. in A sede Apostolica , ut Ermingardis Ludovici Pij regina, quam cum Ludovico Augustam, appellauit, coronaque aurea cinxit Stephantas Papa, ut Theganus c. xvi In testatur &Flodoardus lib. u. c. XI x. Ab Episcopis vero, ut inter alias Bertrada Pippini regis,de qua Fredegarius editionis flauaricae: Pippinus electione totius Franciae in sedem regni cum consecratione Episcoporaim, 'sibiectione principum , una. cum Temtradane regina, ut antiqMitus ordo deposcit , sebii- maturis regno.

146쪽

A LECTA MNNUTORUM

AEuersigeneris opusculorum, qua in Notis promissa, vel commemorata sunt.

Epistola Karoli Magni regis de victoria

Auarisa anni DCCXCI. K A n o L V s gratia mei rex Francorum 2 Langobardorum, ac patricius Romanorum, dilecta nobis ct valde amabili coniugi nostra

FAS TRADAE regina.

SA L V T E M amabilem tibi in Domino per

hos apices mittere studuimus , & per te dulcissimis h liabus nostris, vel ceteris fidelibus nostris tecum manentibus. Scientem te enim faci mus, quia gratias Deo sani & salui sumus. Missus quidem dilecti fili j nostri P I pDINI , nomine ILL. nobis nutiauit de eius sanitate ac domni Apostolici, vel de saluatione confinium nostro- .rum illis partibus positorum: unde valde laetificati extitimus. Et insuper retulit nobis, qualiter illae scarae, quas prius de Italia i simus pergere partibus Avariae, in ILL. confinia residendum, perrexerunt infra fines ipsorum decimo Kalendas Septembris, & inierunt pugnam cum eis.

147쪽

dedit eis Deus omnipotens pro sua misericordia victoriam , δc multitudinem de ipsis Auaris interfecerunt . in tantηm, ut dicunt, quod in multis diebus maior strages de ipsis Auaris facta non fuit. Et exspoliauerunt ipsum vallum , &sederunt ibidem ipsa nocte, vel in crastina,vΩque hora diei tertia. Et acceptis spolijs reuersi sunt in pace: & centum quinquaginta de ipsis

Αuaris vivos comprehenderunt , quos reseruauerunt, ut nostra fiat iussio qualiter exinde agere . debeant. Fideles Dei ac nostri, qui hoc egerunt,

fuerunt ille Episcopus, ille Dux, ille & ille Comites. ILL. Dux de Histria ot dictum est nobis,ibidem benefecit cum suis hominibus. Vassi verbnostri fuerunt illi. Nos autem Domino adiuuante tribus diebus litaniam secimus , id est Nonis Septembris, quod fuit Lunis die, incipientes, & Martis,& Mercoris, Dei misericordiam leprecantes,ut nobis pacem & sanitatem, atque victoriam, & prosperum iter tribuere di-lletur, &vt in sua misericordia & pietate no- is adiutor & consiliator, atque defensor in omnibus angusti js nostris existat. Et a vino &carne ordinauerunt saceldotes nostri, qui propter infirmitatem, aut senectudinem , aut iuuentudinem abstinere poterant, ut abstinuissent. & qui redimere voluisset, quod vinum licentiam habuisset bibendi ipsis tribus diebus, ditiores & potentiores homines in unaquaque die solidum unum dedissent di minus potentes iuxta possibilitatem ipsorum:& qui amplius dare non poterat, & vinum bibere volebat, saltem vel unum denarium donasset. Eleemosynam ve-

148쪽

AD CAPITULA. 123

rbunusquisque secundum propriam atque bonam voluntatem, vel iuxta possibilitatem fecis.set. Et sacerdos unusquisque Missam specialem secisset, nisi infirmitas impedisset: & clerici qui psalmos sciebant, unusquisque quinquaginta Cantasset. & interim qubd ipsas litanias faci bant, discalceati ambulassent. Sic considerauerunt iacerdotes nostri, & nos omnes ita aptificauimus, dc Domino adiuuame complevimus. Vnde volumus, ut tu cum ILL. & ILL. vel ceteris fidelibus nostris considerare debeas, qualiter ipsae litaniae ibidem factae fiant. Tu autem iuxta quod tua infirmitas permittit in tuo committimus arbitrio. Et mirum nobis fuit, quia vestermitas nec epistola, postquam de Ragenistat-go, ad nos non venit. Unde volumus, ut saepius nobis de tua sanitate,vel de aliud quod placuerit significare debeas. iterumque salutamus te multum in Domino.

II. Epistola Ludovici Pii Aug. ad Emeritanos Hispaniae , ab Einhardo , Cuius epistolis inserta est, composita.

HLVDovvrcvs diuina ordinante prouidentia Imperator Eustm omnibus primatibus crcuncto populo EMERr TANo in Do mino salutem.

AVDivi Mus tribulationem vestram ,&multimodas angustias, quas patimini per

149쪽

crudelitatem regis Abdiram an , qui vos per nimiam cupiditatem rerum vestrarum, quas vobis auferre conatus est, nepissime violenter op pressit. sicut de patrem eius Abola et fecisse comperimus: qui iniustis superpositionibus censium, cuius debitores non eratis, sibi soluere cogebat, dc propter hoe de amicis inimicos,& de obedi tibus sibi cotrarios atque inobedietes effecerat. quia de libertatem vobis tollere, dc iniustis censibus ac tributis vos onerare, atque humiliare molitus est. Sed ut audiuimus, vos semper sicut viri fortes iniurias ab iniquis regibus vobis ini tas fortiter repulistis, & crudelitati atque auiditati eorum viriliter restitistis. quod & vos modo facere multorum relatione didicimus. Quapropter complacuit nobis ad vos has literas dirigere, Vosque consolari,atque exhortari , ut in ea qua coepistis libertatis vestrae defensione contra crudelissimum regem perseueretis: & furori atque saeuitiae illius, sicut hactenus fecistis, cedere non dignemini. Et quia idem rex certi si1 mus aduersarius & inimicus tam no ster quam& vester est, communi consilio contra saeuitiam

eius dimicemus. Volumus enim cum Dei omnipotentis adiutorio, proxima aestate exercitum nostrum ad marcam nostram mittere,ut ibi praeparatus sedeat, & expectet donec vos mandetis quando promouere debeat: si ita vobis bonum visum fuerit, ut propter vos adiuuandos eundem exercitum contra communes inimicos nostros, qui in marca nostra resident, dirigamus. ad hoc ut si Abdi raman, vel exercitus eius, On-rra vos venire voluerit, isti per nostrum exerci

150쪽

tum isnpediantur, ut illi, & exercitui eius in adiurorium contra vos venire non Valeant. Nam

certos vos facimus, quod si ab illo nos auertere, re ad nos conuertere volueritis, antiquam libertatem vestram plenissime & sine ulla diminutione vobis uti concedimus; scabsque censu, vel tributo , immunes vos esse permittimus: &non aliam legem, nisi qua ipsi vivere volueritis, vos tenere iubemus: nec aliter erga vos agere volumus , nisi ut vos amicos & socios in desonissione regni nostri honorifice habeamus. Optamus vos in Domino semper bene valere.

III.

Praeceptum Caroli Calui pro Ecclesia in Magniaco vico pagi Niuernensis.

IN NOMINE sanctae ct indiuidua Trinitatis. ΚΑRo Lus gratia Tei rex. SI fidelium nostrorum aurem celsitudinis nostrae petitionibus commodauerimus, morem predeeessiorum nostrorum parentum regum scilicet exercebimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus scilicet atque futuris, quia in conflictu altercationis fraternae,quando me notissima concertatio agebat, ut vires resistendi penes me restaurarentur in fratrem, Neuernensem Comitatum deuentapud Magniacum vicum , ubi corpus sacratissi,mum beati Vincenti, Confessoris Christi memorabili veneratione percolitur. ibique munit

SEARCH

MENU NAVIGATION