Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

36o CAROLI CALVI

&nullum fidelium nostrorum contra Ie gem & iustitiam, vel auctoritatem aC iustam rationem, aut damnabo, aut dehonorabo, aut opprimam, aut indebitis machi nationibus amigam: & legem,ut praediximus,unicuiqvocompetentem , sicut antecessores sui tempore antecessorum meorum habuerunt, in omni dignitate & Ordine, adiuuante Domino, conserupturum perdono,cuilibet duntaxat ex eis qui mihi fideles&obedientes, ac Veri adm-tores atque cooperatores, iuxta Quin mi

nisterium& personam, consilio & auxilio, secundum suum scire de posse, & secundum Deum ac secundum saeculum fuerint , sicut per rectum unusquisque in suo ordine S statu,regi suo seniori esse debet. Et capitula, Quae auus & pater noster pro statu & mustine sanctae Dei Ecclesiae ac ministrorum eius, pro pace ac iustitia populi,& quiete regni constἰtuerunt s de

quae nos cum fratribus nostris regibus, &nostris ac eorum fidelibus communiter constituimus: sed & quae nos consilio &consensu Episcoporum,ac caeterorum Dei& nostrorum fidelium, pro suprascripris causis in diuersis placitis nostris conserua da statuimus, permanere in conuulsa de

cernimus.

552쪽

CAPITULA.

Vt quia regia nostra potestas hoc, adiuuante Domino, exequi per omnia cupit, regni ministri,quantum Deus scire & posse illis donauerit, Episcopis & caeteris sa cerdotibus, ac seruis & ancillis Dei,ut suuministerium implere possint, sicut ab an- tecetaribus nostris imperatoribus 8c regibus , & a nobis constitutum est, adiutorium praestent:& sanctis Ecelesias, &sa cerdotibus, ac seruis & ancillis Dei, secundum sacrasleges,tam mundanas quam ecclesiasticas,& secundum capitula aut &patris nostri,ac nostra, debitum honorem& immunitatem c5seruent Sc exhibeant, ut quiete pro stabilitate regni ac nostra& illorum salute Dominum exorare pos

sint. V.

Vt Episcopi Comitibus. M issis, & vassis nostris, sed de ipsis sitis subditis,tam clericis quam laicis, Sc Comitum ac vagallorum nostrorum hominibus, paternam nignitatem secundum suum ministerium&debitum honorem ac legem& iustitiam, unicuique secundu suum ordine ac dignitatem impedant & Conseruentaicut sacrae leges, tam mundanae quam ecclesiasticae,& capitula aut S patris nostri decernular,

553쪽

CAROLI CALVI& sicut iusta & rationabilis cosuetudo sitit. Similiter Comites, & Missi,ac vassi nostri, Episcopis ac presby teris debita reuerentia,& vassiliis Episcoporum legem &: iustitiam, & debitum honorem impendant,fecundum praefatas leges,& praefata capitu Ia, ac praefatam consuetudinem. I. Vt si Episcopi suis clericis iniuste fecerint , secundum quod sacri canones S 1acrae leges. quas Ecclesia Catholica probat& seruat, praefigunt, hoc eorum iudicio, quorum interest, emendare procurent.

Vt si Episcopi suis laicis iniuste fecerint,& ipsi laici se ad nos inde reclamauerint, nostrae regiae potestati secundum nostrum& suum ministerium ipsi Archiepiscopi MEpiscopi obediant, ut secundum sanctos Canones, & iuxta leges quas Ecclesia Catholica probat & seruat, S secundum capitula aut & patris nostri, hoc emendare curent, & sicut temporibus aut & patris nostri iusta & rationabilis consuetudo fuit.

Ut presbyteri parrochianis suis senioribus debitam reuerentiam & competen tem honorem atque obsequium lacundum suum ministerium impendant, sicux

554쪽

in legibus sacris, & in praefatis capitulis

Coritinetur; &sicut temporibus aut SI patris nostri iusta Ss rationabilis consuetudo

sciit. Quod si ipsi presbyteri non fecerint,

seniores illorum Episcopis, non per occa sicinem aut malitiam , sed per rationem dc Veritatem , hoc innotescere studeant:&Episcopi presbyteros secundum suum ministerium & leges ecclesiasticas taliter castigent, ut hoe illos emendare delectet. qualiter cum necessaria benignitatis concordia, & illi pro senioribus siris orare, M seniores illorum sacra ossicia Si diuina mysteria puro corde per illos suscipere

possint. I X.

Vt si Abbates, vel Abbatissae, aut Co mites,seu vassi nostri, aut caeteri laici, clericos probabilis vitae & doctrinae Episcopis canonice conservandos . suisque in Ecclesi)s constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos Episcopi vel ministri eorum re ij ciant : M Episcopi praeuideant quem honorem presbyteri pro Ecclesijs suis senioribus suis tribuere debent.& Episcopi parrochias & decimas anti

quis Ecclesijs seruent. & seniores immunitatem de manso ad Ecclesiam dato conseruent. &non sine auctoritate vel con-

555쪽

364 CAROLI CALVI

sensu Episcoporum presbyteri in quibussi-bet Ecclesijs constituantur, vel compellantur , sicut in primo libro capitulorum aut & patris nostri, & sicut in capitulis patris nostris anno xvi. imperij eius factis continetur. Et senioribus presbyterorum hoc sufficiat, & amplius per ingeniosas machinationes a presbyteris non exigant vel exquirant, nisi sicut in eisdem capitulis aut & patris nostri , ac nostris est constitutum, ne Deum offendant, & pro lucro terreno, quod absit, suas animas perdant,& nostram infensam incurrant, ac post debitam emendationem dignam harmsca rama nobis dispositam sustineant.Et Episcopi tam seniores presbyterorum, quain presbyteros, sed& seipsos custodiant: ne laici per ignorantiam, presbyteri per necessitatem, & ipsi Episcopi,vel ministri eorum,per cupiditate & auaritiam , quod absit, in simoniacam haeresim eadant: quia ut sanctus Gregorius dicit , qui praemio, vel gratia, aut supplicatione indebita, ad sacros ordines accedit ut promoueatur, haereticus a domino deputatur , tam ille qui promouetur, quam ille a quo taliter Promouetur. & qui pro tali ordinatione

inlicita quolibet malo ingenio , quod

556쪽

CAPITULA. 363 Deum latere non potest, aliquid dederit vel acceperit, vel mediaror factus fuerit, a Deo, sicut canones Dei spiritu conditidemonstrant, condemnatur per illorum iudicium, qui cum Deo in coelis regnant,& in terris miraculis coruscant. Damnantur utique in praesenti saeculo, comburendi igne perpetuo, tales negotiatores praui,

cum quod iuste bene meritis dare gratis debent, iustitiam, sicut Iudas Christum, qui sui dicit Apostolus in factus est nobis a Deo iustitia,vendidit, ita &isti Deum patrem omnipotentem, & eandem iustitiam Christum , atque consubstantialem illis sanctum Spiritum, qui per impositionem

manuum sacerdotalium hominibus tribuitur', quoniam sanctae Trinitatis una est natura, Voluntas operatio, gradus ecclesiasticos temporali commodo dantes,

vel accipientes vendunt. & qui pretium proinde donant , emunt peccatum , S haeretici fiunt: & qui praemium proinde accipiunt, sicut idem sanctus demonstrat Gregorius, facti & ipsi haeretici eos malitiae suae gladi)s occidunt, quos vivificare orationis suae intercessione debuerunt.

Vt nemo Episcopus, nemo presbyter

557쪽

excommunicet aliquem, antequam causa probetur,propter quam ecclesiastici cano. nes hoc fieri iubent, & donec illum qui peccauit, & inde aut sponte confessus aut aperte conuictus fuerit, secundum euangelicum praeceptum, ut ad emendationem& poenitentiam redeat, commonitum habeat. Qui peccator,si commonitus de certa &manifesta causa, ut ad emendationem &. correptionem redeat, inobediens& incorrigibilis permanserit, & ad emendationem redire noluerit, & excommunicationem canonicam de causis designatis & manifestis parvipenderit: regiam Vel rei publicae potestatem per se vel per ministros sitos, aut per literas suas Episcopus adeat,Vt constringatur,quatenus ad emendationem ac poenitentiam isdem peccator redeat. ne dicatur nobis a Domino, quod olim populo veteri ab eo legimus dictum, Anathema in medio tui : non poteris stare coram inimicis tuis. Si autem idem peccator de manifesta & comprobata, vel a se sponte confessa causa ad poenitentiam venire

voluerit: sed ipsam poenitentiam propter nidam secundum canones suscipere &quiete agere non potuerit: Episcopus per se, vel per ministros, aut per literas suas,

558쪽

regiam nostram, vel reipublicae nostrae potestatem adeat, ut ipsa faida secundum constitutioi maui & patris nostri legaliter pacificetur, aut iuxta leges,secundum quas in alijs regionibus quilibet vivunt, sedetur : & tunc peccatomnedicinam poenitentiae secundum sacros canones Cum pia &salubri discretione secundum regu las facras suscipiat, & peragat, & reconciliationem atque communionem perci piat , sicut in eisdem sacris regulis discretissime &misericorditer continetur.

Ut Comites, & missi, ac vassi nostri, . ministeriales regni nostri , unusquisque secundum ordinem-dignitatem,ac posisibilitatem suam, pacem & iustitiam in suis ministerijs faciant, Ni iuste omnes sub Dei respectu iudicent, attendentes qubd Domi nus iudicantibus dicit, In quoiadcio is .dicaueritis, iudicabitur de vobis. de , Beati Placios. 3. qui custodiunt iudiciam, se faciunt iustitiam

in omni tempore. XLI.

Vt Episcopi, atque Abbates, & Comites , ac vassi nostri, & omnes fideles laici, . concordi dilectione & unanimi voluntate, ad Dei,& sanctae Eccidissae, ac nostrum Acregni nostri honorem & statum, atque

559쪽

368 CAROLI CALVI

communem nostram saluationem , sine inuidia de maliuolentia , atque indebita

contention , communiter dreertaret procurent, ut pax & iustitia, Sc vera cum Dei voluntate concordia inter noS omnes,& in regno nostro maneat: quia sicut san cta scriptura dicit . In tia eleuatoniem,mLpion 1.. siro ac ipsi sto peccatum. & ubi non est ve. 34. ra cum Dei voluntate concordia, ibi nisi

ad iudicium non habitat Deus, qui,sicut psalmus dicit ,scit unanimes habitore iη δε- mo,id est in sancta Ecclesia. in qua fideliter consistentibus spiritum caritatis insundit, qui propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, tradidit semetipsum pro no- .

bis, Sc cum essemus mortui in peccatis nostris, conuificauit nos in semetipso,ut essemus sancti & immaculati in conspectu eius in caritate, SI simus secutores bonorum operum, in quibus cum fide recta perseuerantes perueniamus omnes, ipso prae ueniente, adiuuante, &subsequente, ad

regna coelorum.

ADNUNTIATIO ΚΛ ROLI REGI s. C A P. I. Volumus vos scire, quia secundum consuetudinem antecessorum nOstrorum

560쪽

C A P IT V L A. 369strorum considerauimus in hoc placito, cum Episcopis &caeteris fidelibus nostris, de honore 1anctae ecclesiae , & Episcoporum, ac caeterorum seruorum Dei, ut debitum honorem habeant, sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt. Mhominibus fidelibus nostris, unicuique in suo ordine, legem & iustitiam conseruabimus, sicut eorum antecessores tempore antecessorum nostrorum habuerunt. iII. Et Volumus atque iubemus, Vt Vasi

falli Episcoporum, Abbatum, & Abbatissarum,atque Comitum Sc vassorum nostrorum , talem legem & iustitiam apud seniores suos habeant, sicut eorum antecessores apud illorum seniores tempore antecessorum habuerunt. Et si aliquis Episcopus, Abbas, aut Abbatissa, vel Comes ac vastus noster, suo homini contra rectum & iustitiam fecerit, bc se inde ad nos reclamauerit, sciat quia sicut ratio &lex atque iustitia est, hoc emendare fa 2

ciemus.

III. Et volumus atque iubemus,ut Episcopi atque Abbates, Comites ac vasti nostri, concordi dilectione& unanimi voluntate , ad Dei & sanctie Ecclesiae, ac nostrum de regni nostri honorem, & statum. AR

SEARCH

MENU NAVIGATION