장음표시 사용
521쪽
recipiatur, & singulis mansis, de quibus terrae venditae sunt, fle de quibus census decidit propter eorum impossibilitatom,
qui mansa deseruire non possunt, restituatur:& iuxta qualitatem vel quantitatem terrae, Vel vinearum ad singulos mansos pertinentium, postquam restaurati fuerint , ab unoquoque mansio census ad par tem dominicam exigatur.
De aduenti iijs istius terrae, quae a Nort- mannis devastata est, constituimus, ut sicut in capitulari aut nostri Laroli Imperatoris habetur, unusquisque Comes de suo Comitatu , nomina eorum, & qui sunt eorum seniores, describi faciant: & ipsos aduenas, qui a tempore aui nostri, atque a tempore domni S patris nostri, in illorucomitatibus comanent, secundu Consuetudinem quae illorii temporibus fuit, eos ibi manere permittant. Illos vero, qui persecutione Norim annorum nuper de istis
partibus in illas partes confugerunt, Episcoporum Missi cum Missis reipublicae taliter de illis partibus i instas partes redire faciant, ut non opprimantur, nec aliquis census,vel quaecumque exactio ab illis exi-SRtur: & habeant licentiam, quae in illis
522쪽
CAPITULA. Jay partibus suo seruitio promeruerunt, Vel quocumque iusto ingenio adepti sunt, Commendandi. Et illi qui nullum lucrum de opere in vineis sperant, Kalendis Septembris unusquisque ad locum suum iam peruentus sit: Sc qui lucrum de vineis in
illis partibus promeruerit, octo dies post Missam sancti Remigh in istas partes iam sit peruentus, & sibi in istis partibus in futurum prouideat, &: suo seniori seruiat.
Et si necesse illi fuerit, ad Missam sancti Martini ad suum conductum in illas partes redeat, & usque ad Kalendas Aprilis ibidem immorandi licentiam habeat. indeque ad terram suae natiuitatis, & ad senio ratum suum unusquisque redeat,& usque ad medium Maium propter seminationem ibidem maneat. indeque, si illi necessitas fuerit, ad suum conductum redeat.& inde ad messiones in terram suam unu D
quisque redeat, & de caetero ibidem permaneat. Si autem de istis partibus in illis partibus femina maritum , aut maritus feminam accepit, illud coniugium , quia non est legale , neque legitimum , sicut Leo in suis decretis Si sanctus Gregorius in siis epistolis monstrant, dissoluatur, S cuius fuerit vir vel femina, mancipium
523쪽
suum quaeque potestas recipiat, & suae potestatis homini coniungere faciat. M si infantes inde nati sunt, secundum legem,& antiquam consuetudinem nostram, infantes matrem sequantur. In illis autem regionibus, quae legem Romanam sequuntur , secundum eandem legem fieri exinde decrevimus.
Vt conlimitanei de vicini Comites in una die, si fieri potest, mallum non te
neant, maxime post octauas Paschae, propter Francos homines, & aduocatos, qui ad utraque malia non possunt concurrere.
sed mittant sibi inuicem mitas, Sc si unus die Lunae mallum habuerit, alter die Io- uis, aut die Lunae sequentis hebdomadae mallum habeat. & ne graue ei sit, qui
suum mallum interiecit. qui uno anno primus tenuerit malium , sequenti anno Consentiat alteri primum tenere. Et si sacramenta legalia in primo die Lunae post Pascha iuranda deuenerint, aut in alijs- ferijs, quando mallum tenere debuerat smittat quisque Comes missum suum, qui ipsa sacramenta auscultet,ne ipsi homines iectivi inueniantur. Et ipse sic mallum suum teneat,ut barigildi eius, &aduocati,
524쪽
CAPITULA. 33 qui in alijs comitatibus rationes habent, ad suum mallum occurrere possint.
Et quia sacramenta post quadraginta noctes legaliter iuranda accipiuntur, dein praefatis praedecessorum dc progenitorum nostrorum capitulis inuenitur , ut postquam Comes &pagenses de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint, ex hoc die super x L. noctes sit bannus recisus, quod in lingua Theo disca scastlegi, id est armorum depositio vocatur : multi inde Contendunt, & se inter seiectiscunt. Alij enim suum sacramentum quadragesimo die, in quo illud accipiunt, iurare volunt r& in tantum contendunt, ut etiamsi intra Quadragesimam sacri ieiunij quadragesimus dies aduenerit, suum sacramentum se iurare debere contendant, de contra causatores suos, si ad hoc audiendum non
Venerint, tectistant. Numerant enim dies , dc non numerant cum eis noctes et sicut numerantur dies,& non numerantur
noctes, a Natiuitate Domini usque ad Pu- rificationem sanctae Mariae, & a Resurrectione Domini, usque ad Ascensionem Domini. Quadragesimo enim die & Puri ficatio sanctae Marsae a Natiuitate Domini,
525쪽
& quadragesimo die a Resurrectione Domini, quae est in Dominica die, Ascenso Domini celebratur, quae euenit quinta feria, id emouis die. Et de diebus sine me. moria noctium, Dominus per Ionam Prophetam dicit: Adhuc quadraginta dies, O Ionae Niniae siubuertetur. Et quadraginta dies in 3 Α ieiunio Heliae prophetae,&Moysi, quando legem secundo accepit, S: ipsius Domini ieiunio computantur. In quibus sex septimanae , id est quadraginta & duo dies, fiunt usque ad Resurrectionem Domini, quae fit in Dominica die, sicut & initium Quadragesimae. Et haec non sine Dei mysterio fiunt, per quem conditores legum iusta decernunt.Vnde, sicut in quibusdam iregionibus rectius tenere com pCrimUS, una cum consensu & fidelium nostrorum consilio constituimus, ut ab ipsa die, quo sacramentum accipitur , post quadraginta
dies& quadraginta noctes, id est XLII. die de sex septimanis , ipsa feria qua illud sacramentum accepit, sicut Pascha ipsa feria fit qua initium Quadragesimae accipitur , qui sacramentum legaliter accipit, legaliter in locis constitutis iuret, sicut in capitulorum libris decetarum Ac primogenitorum nostrorum continetur.Et amo
526쪽
do nulla dissensio vel retractatio Hr pio nostro a quolibet ex hoc sat. Quhd datum nostrum si quis contemnere praesumpserit, bannum nostrum, id est Lx. solidos componat. Et si ipsa dies intra adragesimae sacra ieiunia euenerit,nemo illud sacramentum quod accepit, in Quadragesima iurare praesumat. quia ex hoc iam etiam manifestam Dei vindictam vidimus,&audiuimus. Et si quis praesumpse xit, similiter bannum nostrum componat, deinde poenitentiam episcopali iudicio faciat. Ipsam autemQuadragesimam aquarta feria , id est a capite ieiunis, cum ipsa quarta feria, qua publice poenitentes poenitentiam accipiunt, obseruari usque ad sanctam resurrectionem secundum consuetudinem antiquam praecipimus. Sed expectet, qui sacramentum ante Quadragesimam seruatum accepit , si XL. dies&NL. noctes ante illud Quadragesima non
habuit, sine ulla legali compositione, Vellectrone, usque ad diem Lunae post octauas Paschae : & tunc quod legaliter accepit, legaliter & perficiat.
Notum fieri volumus omnibus Dei de nostris fidelibus, quoniam quidam Comi-
527쪽
consensu & fidelium nostrorum consilio, obseruari regia auctoritate praecipimus. Et si quis dixerit, quia non Vult aut tempore famis , aut pro alia necessitate, pretium suum dare pro libero homine, si semper illum seruum habere non debet : adtςn- Ioari. dat quid ei Dominus per Apostolu suum 3. 7. dicat: assui habώιrit, inquiens,sub antiam huius mundi, o viderii fatrem suVm necesse
habere, se clausterit visicerasa ab eo, non mane; caritas Dei in eo: Sc qui non habet hane caritatem, etiamsi ad martyrium,& ad ignem se tradidit,sine ista caritate remissionem peccatorum suorum habere non poterit, & nullatenus in regnum Dei intrabit : quia pro Deo suos denarios, vel suam annonam, quae a Deo accepit, dare non indurat, cum Deus seipsum & sanguinem suum pro eo in cruce clauis S lancea traffixus fudit. Et quia hominum ingenia, qui
Deum non timent, Diabolo suadente, multa mala excogitant: potest fieri, ut qui tales homines liberos necessitate, ut diximus, cogente in seruos suscipiunt, in alteras partes illos dispendant dc vendant. propterea Vna cum consensu & fidelium nostrorum consilio constituimus, quod in antiquis legibus decretum inuenimus,utsi
528쪽
CAPITULA. 337 huiusmodi persona saliqui aut ad extraneas .
gentes, aut ad transmarina loca tras ferre, autVenundare praesumpserint: ipse qui hoc contra statuta praesumpserit, constitutionem regis banni componat. Et si talis homo antea liber , usque dum in tali seruitio
fuerit, de libera femina filios habuerit,ipsi filii liberi permaneant , sicut in praefato
XXIX. Cap. III. libri capitulorum decesso . rum ac progenitorum n 'strorum habetur , de eo qui se loco Uad ij in alterius potestatem commiserit: salua constitutione legis Romanae, in eis qui secundum illam
Et sciant Comites nostri, quia persi gulos comitatus Missos nostros dirigemus, qui specialiter de his quae nunc Constituimus inquirant , qualiter in his nostram iussionem adimplere certauerint, sicut in secundo libro capitulorum decessorum ac
progenitorum nostrprum continetur, cap. XV m. Et quicumque negligens inde in- Mentus fuerit , praecipiemus Vs ante nostram praesentiam venire iubeatur , ramtionem reddat, utrum hoc quod iussimus facere noluerit , aut non potuerit: aut si
aliqua re praepediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad
529쪽
o tempus non adnuntiauit. Quia si ipse hoe non voluit, aut suae negligentiae causa non potuit, nos talem inuenire volumus, qui hoc,quod iubemus, seruare Velit aut possit.
Volumus, ut sicut in secundo capitulo. rum decessorum ac progenitorum nostrorum continetur cap. xXIV. haec capitula, quae nunc & alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis constituta sunt,
a Cancellario nostro Archiepiscopi, MComites eorum de proprijs ciuitatibus, modo aut per se, aut per suos Missos ac-oipiant. & unusquisque per suam dioeceram caeteris Episcopis, Abbatibus, Comitibus , aut alijs fidelibus nostris ea transcribi faciant, & in suis comitatibus coram omnibus relegant, ut cunctis nostra ordinatio S voluntas nota fieri possit. Cancellarius autem noster nomina Episcoporum& Comitum , qui ea accipere curauerint, notet, & ea ad nostram notitiam perferat, ut nullus haec praetermittere praesumat.
Et quoniam fideles nostri in istis,quae in Sequana fiunt, & in alis soperibus laborant, & heribergum nustrum, quod praeterito anno hic fieri iussimus, homines de
530쪽
illa parte Sequanae in istas partes Venientes , & de istis partibus in illas partes euntes destruxerunt, per occasionem quia in illo contra debitam reuerentiam maner coeperunt: & nunc istud heribergum non sine labore 3e dispendio fidelium nostrorum fieri fecimus: volumus, & expresse mandamus, Ut sicut nec in nostro palatio, ita nec in isto heribergo aliquis 3lius sine nostra iussione manere praesumat, nec illud aliquis destruat. Quod si aliquis praesumpserit,&a custodibus , quos ad hoc
deputatos habemus, nobis notum factum fuerit, non sine debita vindicta praesumptor euadet. Quia semper parati esse volumus , & vos paratos esse iubemus , ut in istis partibus,& in alijs quibuscumque nobis necesse fuerit , & contra paganos, MContra alios quoscumque, sicut consuetudo fuit, N: vestri antecetares nostris antecetaribus auxilium praebuerunt, & vos nobis debitum & necessarium adiutorium exhibuistis: ita nunc & semper communiter ad Dei voluntatem, & sanctae Ecclesiae, atque istius Christianitatis defensionem , & nostram communem salutem, &pacem obtinendam & defendendam in omnibus, quantum Deus auxilium prae-
