Antyli, veteris chirurgici, Ta Leipsana Consensu ... Praeside Curtio Sprengel ... D. XII. Apr. MDCCIC. Publice ... Exhibet Panaiota Nicolaides, Epirota

발행: 1799년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. 2 a

longitudinem decem aut duodecim digitorum conse eta, senum digitorum spatIolana implentur, reliquum vero quod quaternum digitorum est, inane relinquitur, ut digitum indere possimus. Ea digitalia oleo irino tincta in gulam protrudit Lectulo denique pensili posse eum motum impertiri, qualis inter navigandum

occurrit

Si convellitur aeger ex nimio vomitu, clysmata steria commendas Ius aut melicratum cum ruta coctum, aut galbani tres obolos f), quos deglutiat aeger D. Alia vero praesidia, quae suadet adversus ύπερκοι Θαρσεων sequelas, mi noris momenti sunt, facileque nostrorum temporum melioribus remediis cedunt.

Iis auxiliis, quae humores educunt, adnumerat Ansyllus et ea, quae mucores eliminare possunt, α φλεγματίζοντα dicta. Ea autem adhibet, dum localia adsunt glandularum aut membranarum muciferarum.vitia. Caute distinguit ab ipsis piarmieis, quae fortiori modo, conVulso corpore agant. Haec vero αποφλεγματίζοντα in vaporibus potius versabantur, quos Hipeocratico more An-ty IIus adducere jubet/9. Ptarmica ipsa autem ita administrat, ut per calamum aut syringem acria quaedam, velut elaterium aut cyclaminis succum 1iceatum instet In sternuta tione enim videtur cum Galeno μιεγιστον 'Lμα videre unde et sacri, siculi adorasse sternutationem dicuntur φ . a Unicus veterum fere An ty IIus lacrimas provocare docet, ubi oculi areant, aut seca scabie vexentur. Collyria autem adhibet, quae aeria sunt et odoratu lacrimas proritant, velut sinapi, cepas et silphii liquorem. Exiguum tDmen eorum usum esse, libenter satetur Urinam deinde externis remediis ciere docet, nitro, salibusque aqua solutis in glandem penis iniectis, ubi resoluta vesica urinam exprimere nequit Sudoriferis remediis potissimum utitur post morbum acutum, ubi cutis superest ariditas, et in morbis diuturnis, qui arida cute'et exanthematibus prurientibus nuptisunt ν

fB Obolas aequat grana tredecim. .

22쪽

23 sunt, ut et in hydrope, ad . educendam aquam. Laudat autem, tanquam idonea et fini, chamaemetum tritum cum oleo, seseli Massiliense, pyrethrum, cachry, anisum oleo inspersum, liquorem cyrenaicum alam foetidam aqua dilutum V.

Properandum mihi esso videtur ad ea, quae de manuum et ferramentorum auxiliis meritus Antae Ilus nobis reliquit, cum therapeuti ea quidem fragmenta minoris momenti plerisque videri possint. Externa autem primo loco auxilia recensere, ac, quae de iis prodidit, colligere mihi sumsi, ut tandem ad gravissimas pateat aditus emendationes, quas ferramento 'm applicationi addidit.. Et primum quidem cucurbitulas insignis esse usus praece ' contra varios morbos. Leves eas, quae sine scarificatione fiant, in mediocri dolore adhibet, in oppletis vero particulis, quae a corrupta materie vexantur, praecisa eas cute adfigit. Si postea locus, cui cucurbitula adsgitur, ruber fuerit et tumidus, starii cand is erit: si vero nullus tumor speratur, primum est illinendus aut eataplasmate obtegendus. Spongiis quoque fovendae partes, dum sanguis, ob crassiorem indolem ex incisis partibus effluere recusat. Cavendum, ne mammis adfigantur cucurbitulae, namque illapsae cucurbitulis mammae turgescentes magna syopius difficultate avelluntur. Quod si contigerit, vel oleo perfundendae sunt, vel spongiis

calida multa imbutis circumdandae, vel etiam perforandae. Differentias recipit cucurbitularum secundum materiem, e qua componantur, tres; vitreas nimirum, corneas et aeneas. Argenteas rejicit, quippe quae vehementer igniantur. Aenearum es e usum frequentiorem; vitreis quoque uti

possemus, in quibus sanguinis est consideranda copiar et corneis item in capite, ubi aeneas avulsu difficiles fore cognosceremus, itemque in timidis, qui flamma terrentur. In figura disserunt praecipue aeneae: altiores enim magis quam humiliores trahunt: quaeque humiliores sunt, quia non vehementer attrahunt, capiti sunt accommodatiores. Quae plana hhbent labia, corporibus latis; quarum labra vero resima sunt, curvis et gracilibus aptius admoventur. Quae autem os habent, iis conveniunt, in quibus non scarificamus, sed vehementi impositione cucurbitu i larum,

23쪽

2 rarum, quas leves adfigimus, attrabere volumus, cum aeumen labrorum ad velimm sntem attractum faciat. Quae labra habent obtusa, cum in aliis tum vel maximo in capite utimur. Attractio Vero aenearum et vitrearum qx igne fit, cornearum sne igne, siquidem hae ita extremo perforatae sunt, cumque adhibentur, diastersae, vehementer per soramen trahunt, statim vero foramen cera aut digito obturatur D.

sequitur eucurbitulas scar catio. cirea eam Ansyllus sequentes iniungit regulas: Primum nempe aqua multa esse locum laVandum, priusquam incidatur, deinde incisiones cruribus et abdomini per rectitudinem, fronti obliquae adhibendae. Aequales porro sint incisiones magnitudine, figura et intervallis, initium ducatur ab inferioribus partibus. Ita enim, intuit Auty IIus, sanguis ad extimas partes innuem non obscurabit eas, quae deinceps incidenda sunt Eundem fere effectum hirudines producunt ac stariscatio: itaque de iis sermo sequitur. Nuper captas per unum diem servandas esse jubest An ty IIus, et sanguine alendas, ut virus exprimatur. Ubi uti volumus; locus prius nitro fricandus est, aut sanguine Vel argilla liquida fovendus aut unguibus scalpbndus, siquidem ita promtius cutem apprehendent. Hirudines prius in aquam multam conjici. endae, spongia excipiendae et strigmentis purgandae, ut virus ejiciant. Dum paucae

nobis hirudines sunt, aut dum parcam tantummodo copiam sanguinis consumserint, ea udam forcipe praecidimus: nam sanguine suente nunquam trahere cessant, donee nos sale aut nitro aut cinere earum Ora conspergamus. Cum exciderint, si locus est cueurbitulae capax, ejus applicatione virus extrahendum est; si vero capere nequit eucurbitulam, spongiis fovendus est locus: si autem ex osculis cruentae Ia. erimulae essuxerint, mannam vel cuminum vel farinam inspergit, deinde lana paveo oleo madente convolvit Q.

Haee de t6picis sanguinis missionibus: jam de universali oratio venit.

Delectum primum venarum uberius indicat, unde, quam late patuerit per totum corpus venarum sectio apud veteres, elucet. Si a fronte educendus est sanguis, An ty IhιS rectam in fronte venam lecat, plerumque vero in superioribus frontis partibus et calvaria, ubi vena ad Y literae similitudinem scinditur. Post aurem secanda

24쪽

tib lingua sunt, si non utramque, eam certe, quae magnitudine eXcedit, dextram id rique secamus.. In brachio eam, quae ex humero descendit vena cephalica majo, in manu, quae 4nter medium et annularem digitum ine acet Coena salaatellis r inibi plite, quae maxime media est vena poplite e in malleolis, interiorem Cinnas phena magna9: sed propter Vasorum exiguitatem non esse saepe in nostra potestato . . tetur, ut, quod Velimus, incidamus. In secandis cubiti venis id maxime animad. Ertendum est: ibi potissimum tres eligendae sunt, externa, media et interna. In es; , qui animo linquuntur, aut stomachus Vitio adsectus, aut virium robur suspectum superior vena incidenda est vena te sic . quibus consertim facta detractione et concitata evacuatione, media vena Mediana9: at quibus mutatione in melici et diversitate, inserior vena basiliea9. Superior autem cavenda est in iis, qui musculos circumscriptos habent; et in quibus musculorum torosia indoles vasis incumbit, paullo supra flexum vena est incidenda. In gracilibus vitanda est inferioris basili eae

sectio; metus enim est, ne magna sectione Vires exsolvantur, exigua autem grumi concrescant et sani an eurysmata, ex satellitum Venarum laesione, quae arteriam

radialem tendunt . In valde pinguibus vena superior cephalica incidenda: mediana vero, priusquam sexum attingat, in plures ramos dividitur, unde errores committi possunt. Saepius etiam in deligando brachio cutis Vehementer tensa in medio sinu, opinionem vass facit β).

Post delectum venarum regulas sormat ad venaesectionem in brachio Ipsum instituendam. Vinculum, quod vulgo supra Vulnus incidendum injicitur, superfluum putat, si quis contortos habuerit et torosos musculOS: in seriorem Vero constrictio nem inutilem habet, quippe quum ipsi circulus sanguinis nondum notus esset, saepe enim inde vasa occultari et sensus obstupescere. Bene etiam animadvertit, nunquam a constrictione inferiore artuum Vasa turgescere, ex qua quidem observatione potuisset bonus An ty Ilus motum sanguinis per venas essicere. Deligatio superior ubi saeta est, manibus aliquid tenere aut fricare manibus jubet aegrum. Quibus vero in fronte, pone aures, sub lingua venae secandae sunt, eorum collo Vinculum injiciendum, alit imperandum aegro, ut manum aut pollicem solum sub mento teneat, ac ita laqueum digitis adstringat, quo secto guttur non laeditur, simul tamen Vasa compresa superius intumescunt. Fomentis et manus et pedes ante sunt tegendi, si Venae eorum sedandae sunt, atque semper Vinculum inter cor et vulnus innigendum injiciatur

Venas

25쪽

Uenas incidit cum punctim, tum caesm: ac punctim quidem eas quae, non apparent, caesim vero, quae Valde manifestae sunt. Uberius sanguinem detrahendum esse, quorum copia nimia turget; perexigua vero, si revellendus est a partibus quibusdam nobilibus. Si sanguinis misito reiteranda est, oblique vena incidatur, sinminys, transversim, namque haec sucide conglutinatur. Forma oblonga convenitiis, in quibus non solum eodem die iteranda est sanguinis detractio, sed tertio etiam die et quarto, siquidem cubito curvato labia i sectionis a sese plurimum diducuntur. Si sangqinis fluxus impeditur, parumper solvenda sunt vincula constringentia. Si vero cutis supergreditur ac obtegit vulnus obliquum, cubitus in omnes figuras est constituendus ac volvendus, donec sanguis iterum suere incipiat. Si ob exiguum nimis vulnus sistitur sanguis, denuo incidenda est vena: si prae animi desectione, stratis et reclinatis sanguis mittatur et stomachus vellicetur et odoramentis aeger reficiatur. Si concretio sanguinis in grumos impedit fluxum, ambabus manibus est vulnus diducendum et distrahendum, oleumque et magis etiam acetum infundendum. Saepius pinguedo Vulnus obturat, qua demum ablata sanguis suere iterum incipit V .

Denique arterias etiam secandas quandoque esse praecipit Antyltu S, et occipitalem quidem, auricularem posteriorem ac temporalem superscialem. Haec ultima facile scinditur, si ei, cui arteria secanda est, imperamus, ut genas contrahat et firmiter innitatur: ita enim musculi omnses temporum facile in conspectuin prodeunt. Non multum sanguinis prodire ex his arteriis solet, quum ilico contrahantur. Auriculares anteriores firmae quidem sunt ac robustae, sed non sine periculo, ob musculorum laesionem, Vulnerantur. In secanda arteria occipitali ad os usque sectionem porrigit, osque ipsum abradit, ut caro ex ipso osse subpullulet et per ejus medium Oscula arteriae eXcipiantur et praecidatur. Ubi satis sanguinis effu-xerit, supposita volsella vas extrahit et medium praecidit: ita enim neque committi, neque ex suxu sanguinis ullum periculum consequi putat, cum oscula arteriae in carnem recurrant μ). In hac quidem arteriarum praecisione, Vertigini maxime commoda, consentiunt veteres alii cum An ty IIo, 'praecipue vero Aretaeus D. Usum ejus confirmavit plurimis eriemplis, Vastaque eruditione, Marcus Aurelius Severinli S

26쪽

Transeo ad alia externa auxilia, quorum meminit 'Antyllus. Sussumigationes commendat asthmaticis, alvo prius mollita. Ita autem eam administrat, ut inter divaricata crura hominis vestibus tecti lebes ignitis carbonibus plenus statuatur, tum carbonibus inspergatur aristolochia clematitis aut quae dactylitis dicitur rotunda . vel sulpur ignem non expertum ς aut ladanum aut ligna persicae arboris. Homini postea, cujus pectus pituita obrutum est, imperatur, ut ore patulo fumum promte attrahat, multos enim hoc modo pituitam facile excrevisse n. Madefactiones commendat iis, quibus cataplasmata incommoda sunt, praea sertim ubi caput, cui applicanda essent, ea non fert. Commodissimum vero est oleum chamaemelinum, maxime furibundis; ubi vero caVendum, ne verticem et partem posteriorem attingamus, quippe quae perfrictiones non serunt, cum origines nervornm eaedem sensu acriori ditent. Ad madefactiones etiam aquam frigidam aut poscam linteis puris excipit h). Irrigationabus utitur, spongia madida applicata et expressa, ubi balnea ad hibere nequit, et ad abstergendas sordes aut purulentos humores. Adspergenda autem sunt membra potissimum hydrelaeo, si resectionem Virium speramus, insam mationes discutiendae sunt aut abscestus citius in bonam suppurationem vertendi. Expeditius juvant hae adspersiones in oculorum inflammationibus , ubi nuces pineae confractae et coctae aut foenum graecum coctum adspergitur. In febrium deero

mento quoque juvat aquae frigidae adspersior et in lethargicis adsectibus, aquae quae nitrum excipit: in valde siccis corporibus hydrelaeum spongia exprimitur Q.

Amenta deinde aut cataplasmata uberius tractat An ty Ilus, quorum maxime vulgare esse hι tenui putat, quod e seminibus lini et oleo paratur, furfuribus saepius aut cumino, aut foeno graeco aut hordeaceo pane additis. Id cataplasma linpochondriis admovetur in variis eorumdem passionibus, praesertim in insammatio nibus et spasticis adfectibus. In laxo oedemate farinam fabarum cumino mistam, inpudendorum adsectibus adstringentia, praesertim e malicorio parata; in duris et

irrhosis partibus sicus cataplasmata applicat. Sine aqua etiam fomen ta sicca parari jubet: ea quidem e melle, resina et lini seminibus. Utilia sunt sicca cataplasmata,

Da ubi '

27쪽

a 8 ubi ex humidis perfrigerium metuimus, ubi longius tempus corpori inhaerere satius

est: conferunt autem inflammationibns et rigoribus partium xib. Deinde cataplasmatibus adnumerat quo utitur, ut corpus ad sinapismos praeparetur. Excipit autem dropax, si praeter modum calefaciendae sunt partes, et pyrethrum et cachry et bitumen: si opus siccatione est, sulfur ignem non expertum, salem ac cinerem sarmentorum; si scarificare, limnesium cstalem marinum)ot euphorbium. Partes pilosae autem prius abradendae D.

Sin finis ipsis utitur in segnioribus et frigidis hominibus, qui diuturnis

morbis vexantur. Vetandi tamen in ulceribus, quippe quae exacuantur iisdem. Resolutae ubi sunt partes, e. g. Vesica aut nervi auditorii, eximium usum praestant sinapi sint. Conficiuntur juxta ipsius praecepta, maceratis prius in aqua tepida caricis, admiscendo sinapi syriaco aut aegyptiaco. Tum ita ordinatur sinapis nus, ut Vel ex paribus caricarum et sinapis portionibus, vel ex tribus caricarum, duabus Vero sinapis conficiatur. Locus, cui admovendus est sinapismus, prius nitro inungatur os perfricetur. Quodsi per longum tempus sinapismus ruborem nullum citaverit; aqua calida fovenda est pars, aut fomentis aliis mollientibus; aeger item in balneum ducatur tepidum. Ubi dolores vehementiores cientur, malvae decoctum superdatur, deinde Vero ceratum rosaeeum cum ceruila 0. 33. Quod ipsas vero curationum, quae manibus et serramentis instituantur, regulas spectat, maxima certe An syllum nostrum manet gloria inter Veteres chirurgos: cum, neque ipso Celso aut Paullo Aegi nota Oxcepto, nullus sere tot tamque felicia dederit consilia, nullus fere tot nova molitus suerit, quam An tyllux. Tempestivum itaque ducimus, haec ordine sueto percurrere.

In hy rocephala adfectu audacter sectionem instituit, unicam eam, si parvus fuerit, plures, si insignis tumor g).

Eversionem palpebrae 1nsertoris ita ciurast, ut maiora carnis incrementa scalpro inserat, deinde aere usto tritoque contingat, sequenti die lamentum, tertio vero mel adhibeat. Si vero maior fuerit eversio, sectiones duae forma literae Atta insiguntor, ut angusta pars literae A malam, lata vero palpebrae marginem respiciat.

28쪽

29 respiciat. Deinde salaiola illa literae eius figuram reserens excidatur, resecta etiam

simul subjecta carne; lahia vero sutura contrahantur. Quod si cicatrix palpebram inve terit, cicatricem sto in acum injecto vincire eoque modo extrahere suadet. Eodem modo agendum, si caro excrescens palpebram everterit. Superioris vero palpebrae eversionem incurabilem habet h). Hydroblepharum, seu palpebrae superioris fumorem aquosum, insantibus familiarem, incisione quoque curat, attracta cautissime cute superficiali, ne palpebrae musculi ipsi laedantur. Incisione instituta, salis pauxillum inspergit et pannum aceto madefactum superimponit. Pa Plistis etiam seu ungulam corneae supernatam dividit scalpello et filo deligare studet i)- Post imponit et sal et cuminum, supeDosito Ovi albumine cum oleo rosato; caVendum tamen es e, ne caruncula lacrimalis simul laedatur, dum excidere studet chirurgus panniculum: etenim morbus lacrimarum facile inde sequetur v). Apostematum lacrImalium speciem quamdam observavit, quae, neque ad oculos, neque ad nares sparsa, non nisi quaedam eminentia in angulo esse Videtur, . compressa etiam per Oculum et nares, nulla offunditur lacrimalis putredo: inflammatur Vero Oculus cum continua Iacrimarum profusione i . 34. Circa cataractae aut suffusionum curationem egregie meritus est Antruus, cum primus omnium intractionem tentaverit. Eam tantummodo sussusionis speciem ferramentis curandam ecte existimat, quae coloris sit ferrei aut plumbei, et modicae congelationis: quae vero est sortis congelationis aut nimis conglobata aut nimis subtilis, haudquaquam perforanda ipsi videtur. In his quidem - indicationibus cum Celso n) manifesto congruit. Ipsum autem curationis modum ita describit: Aogerin adverso sedili collocandus est lucido loco, ipsum oculum ita figere jubetur, ut versus majorem angulum respiciat, declinato parumper angulo minori. Tum acum admovet medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae sustusionis. Cum ventum est ad locum cataractae, inclinanda est, si Vulgarem sequimur modum, acus ad suffusionem, deniter ibi vertenda et paullatim dedu-

P a cenda

29쪽

3ocenda infra regionem pupillae: ubi deinde eam transiit, vehementius imprimatur, ut inferiori loco insideat. Si subinde redit cataracta, superius eam trahit, ut visus revertatur. Ubi expleta est curatio haec Vulgaris, aegrum supinum jacere jubet, imponit autem oculo albumen OVi et Oleum rosatum, imperat per aliquot dies quietem et umbram, prohibet sternutationem et tussim et alia commoventia. His vero adiungit: ἡNonmilli aperuerunt sub pupilla et extraxertint cataractam, quod expedit omnino, cum catar acta es subtilis. Quods vero ingeretis mesis es, non potes extrahi, cum humor simAI egredererrtur is En primum vestigium extractae suffusionis, quam quidem curationem Vulgo a Petro Br Ieauxio, aut Petito et Meryo adinventam esse creditur. Post An ty IIum vero eamdem extractionem tentavit La thyrion, incertae aetatis auctor ο): suadet etiam Avicenna n, et vulgarem esie in Irah, regione Arabica,

35. In prolapsu tumidae uvulae tum cauterium adhibet, tum serramentum

ipsum, quo leviter illam incidit i .

Asperae arteriae incisionem idem exporientissimus chirurgus, tanquam expeditissimnm commendat remedium, quo spiritus interceptus restitui posit. Animad- vertit tamen, in ea tantummodo spiritus oppressione adminis fandam este hanc cura. tionem, quae partes asperae arteriae et laryngis ipsius laesas supponit, nequaquam vero, dum pulmones simul ossenduntur: commodissimam vero fere esse, ubi tonsillarum tumores glottidem coarctent. Ipsam autem curationem ita instituit, ut reclinato prius capite ejus, qui curabitur, inter tertium et quartum circulum cartilagineum asperae arteriae transversim cutem et ipsam membranam , quae sistulam spiritalem investit, stransscindat, hamulis deinde oras plagae deducat, ut eo facilius spiritus irrepere possit. Hunc maxime locum eligit; quod vasa longius absint et musculi, quos dilacerare nefas sit. Cum leviori modo iterum spiritus trahitur, vulnus consutis oris sanescere sperat 0.

Licet

30쪽

Lieet primus haudquaquam suerit, qui egregiam hanc curationem laseeperit; ab Asclepiade enim originem ducit B: primus tamen noster modum ipsum descripsit, quo institui debeat, unde patet, tubulum a veteribus haud adhibitum fuisse, cujus ope spiritus trahi possit. Eum enim primus Fabri eius ab Aqua pendente inuo duratu . 36. Do calculi curatione, quae ferramentis fit, paueula tantummodo consilia sntylti Rhazetis nobis reliquit. Repetiisse fere Celsi verba videtur, eum asinistra commissurae perinaei parte incidendam esse cutem suadeat. Deinde vero praecipit, ut reliquiae calculi sedulo eximantur, alioquin enim erosionem veseae inde sequuturam esse. Quum inter calculi dolores arenulae mingantur, sperat internis remediis eum solutu facilem fore, si vero urina mingatur lirepida et aquosa, cauculum jamjam adeo congelatum esse, ut solis ferramentis eximi possit f. Paucis tandem verbis attingam hydrocetra curationem, quam noster coimmendat. Incisa nimirum vaginali tunica, καιεναιμον θεραπείαν administrat, recentiores tamen introduxisse In ea itaque administratione

Celso adstipulatur: in usum autem eam iterum vocavit Doug Iabius M.

o Gel. Aurelian. acut. lib. III. e. 4. p. I93.uὶ Fabrie. operat. chirurg. p. 477. 48o. M Rhae. l. c. lib. X. c. a. f. a Iq. d. a Is. a. b. γ Pauli. lib. VI. c. 82. p. I98.

SEARCH

MENU NAVIGATION