De feriis anni Romanorum vetustissimi observationes selectae: observationes ...

발행: 1891년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Tibrarit

ot the

5쪽

Commentatio ex indice lectionum in academia a urgens per semestre aestivum anni 189 habendarum Seorsum Xpressa.

IMPENSIS ELWERTI BIBLIOPOLAE ACADEMICI.

7쪽

casti anni Romani vetustissimi, quales ex hemerologiis anni Iuliani inter Caesarem dictatorem et Claudium imperatorem lapidi incisis reconcinnare per Theodorum Μomm senum virum incomparabilem docti sumus, paene incredibile est quanto opere prae suttilissimis grammaticorum poetarumque commentis spernantur ab iis, qui nostra aetate in indaganda religionis Romanae historia versantur vana enim spe decepti fieri posse, ut de Evandri, si dis placet, Romulique religionibus certam concipiamus notitiam, a Varronis Verriique vel adeo vidi narrationibus profecti, si quae nimis absurde ficta

esse patet desecantes, in universum his bonis doctisque viris idem non negandam esse censent atque ex arbitrio eorum opinionibus, prout ipsorum placitis aut concinunt aut adversantur, auctoritatem modo tribuunt modo demunt ita veterum coniecturis omnis damento carentibus suas superstruentes ampla condunt volumina, quibus quos deos ante Romam conditam coluerint cives qui nondum erant Romani et quid Iuno fabulata sit cum Iove nos edoceant nos haec neque scimus neque scire laboramus, cum hoc pro explorato habeamus, de ea religionis Romanae aetate, quae seriarum ordinationem in fastis descriptam praecedit, neminem Veterum ullam habuisse notitiam, ita ut ab iis omnino nihil disci possit et omnia in nostra coniectura posita sint, quae utrum probetur Veterum auctorum commentis necne nil adtinet sed etiam eius quod dixi aevi, quo seriarum laterculus constitutus est, hoc paene unicum superest sincerum documentum unde quae discimus supplentur sola sere Sacerdotiorum p. R. notitia, quorum constitutio ad tempus non multo minus remotum atque ordinatio anni reserenda videtur, cum liberae reipublicae aetate nova sacerdotia non magis sint addita, quam novae seriae fastis insertae etenim quae sola memoratur exceptio firmare magis videtur legem quam rumpere, cum collegium III virum mulonum anno u. c. 558 conditum tam arte cohaereat cum pontificibus, ut iis eadem ratione additum sit, ac si collegii numerus adauctus esset quae praeterea Super sunt huius vetustae religionis testimonia exilissima sunt: nam quamquam hoc nemo

8쪽

nonnulla referri, quae ex sacerdotum publicorum commentariis petita omnem fidem mereantur, tamen vel haec cum cautione adhibenda sunt, cum a grammaticis inter antiquissima numeretur quicquid super bellorum unicorum vel adeo incendii Gallicitempora adscendere videbatur, astis vero ideo nihil sit pretiosius, quia soli eam nobis monstrant religionis Romanae aetatem, quae adhuc immunis erat a graecarum sabularum insectione porro vero quae a grammaticis Veteribus interpretationis gratia adduntur de singularum religionum historia vetustissima et de deorum cognationibus sabulisque, ea ut e mera hariolatione prosecta et plerumque e caerimoniarum interpretationibus, vocabulorum eriloquiis, graecarum sabularum comparationibus consarcinata non minus procul habenda sunt, quam in libri alicuius recensione prae sinceris testibus codices interpolati et grammaticorum recognitionem experti qui etsi Verum nonnumquam praebent, tamen non testes sunt veritatis sed coniectores et in speciosam fraudem pelliciunt qui iis se addicunt quanto ergo magis ab hac suscata doctrina abstinendum, eo diligentius fastorum testimonia iterum atque iterum examinanda sunt itaque quae ego his pagellis post Theodori Ommseni egregias curas ad fastorum interpretationem conlaturus sum, quamvis sint minuta, tamen excusationem habebunt, si religionis Romanae vetustissimae condicionem spissis tenebris involutam vel aliquantulum inlustrare valebunt.

Opem deam Romanis antiquitus suisse Saturni coniugem uno ore adfirmant quid religione Romana agunt, ita ut ne Henricus quidem Iordanus, vir doctrina et sagacitato de his studiis insigniter meritus, eximatur et habent huius opinionis testes Veteres

auctores optimos Varronem de l. l. V 5 et 6 , Verrium Flaccum apud Festum p. 186cp. aul. p. 1873, Suetonium cui sua debere videtur acrobius Sat. I 10 19 sqq.), qui

coniugio teneri aiunt Saturnum Opemque, quod tam frugum quam Ductuum repertor esse credantur nihilque aliud significent nisi caelum et terram Saturnum enim sationis deum esse, cuius causa de caelo sit, terram vero Opem, cuius ope humanae ita alimenta quaerantur, vel ab opere per quod fructu frugesque nascantur, vel quia in terra omne opus et ipsa opus sit ad vivendum, vel quia omnes opes humano generi terra tribuat. Muae interpretationes cum partim ineptae sint partim otiosae, nihil magis ad rem consertquod acrobius addit, hilochoro teste Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem nam Graecorum Κρονον et Pin religiones a pristino Romanorum cultu prorsus alienae sunt in multo autem gravius argumentum antiquae Saturni opisque coniunctionis haberemus, si Verum esset quod idem acrobius ponit, ante annum a C. Iulio Caesare

dictatore ordinatum et Saturnaliorum et palium serias in unum diem, qui fuerit ante XIV Kal. Ian. incidisse et tum demum ita disiunctas esse, ut Saturnalia a. d. XVI, palia a. d. XIV Kal. Ian. celebrarentur. sed nihil clarius est quam hanc opinionem e salso

1 Quod acrobius addit huic deas aedontea vota concipere holninea terramque de industria tangere, non adipem sed ad Rheam spectare videtur.

9쪽

computo originem ducere, cum is qui recte meminisset ante insertos a Caesare mensi Decembri duos dies Saturnaliorum diem non fuisse XV Kal. Ian. sed XIV, neglegeretium ne palia quidem eodem quo post Caesarem die, id est XIV Kal. Ian. acta esse, sod XII, ita ut idem seriarum interstitium et ante Caesarem et post fastos correctos observatum sit scimus enim quam anxie in noVanda anni constitutione Caesar caverit, ne seriarum ordo in singulis mensibus turbaretur corruit igitur quicquid veteres grammatici adserunt, quo Saturnum Opemque antiquitus Romae coniunctos fuisse demonstrent atalia recentiores addiderunt advocant inprimis inscriptionem vasculi figlini a. 1880 Romao in Esquiliis reperti vetustissimam, in qua explicanda desudaverunt H. Dresset, H Iordan, F. Buecheler, h. Bero, alii multi, quos enumerat Engelbertus Schneider Dialect italic. exempla selectara n. 193 maior enim interpretum pars in eo consentit, Iovi et Saturno vasculum dedicari primas enim inscriptionis litteras I0VΕISATDEIVo signifiear tisi Siturno divis et praeterea de inculo Opi Witesiae dando sermonem esse, ita ut hic quoque Saturnus et Ops una advocari Videantur. Verum cum in lectione et interpretatione tituli intricatissimi tantum non omnia incerta sint, ut de Ope Oilesia nunc concedam, num re vera Saturni mentio insit omni modo dubitandum videtur gravissime enim offendit cum coniunctio deorum quibus donum offerri dicitur Iovis et Saturni, tum huius dei nom0 per insolitum compendium A scriptum in inscriptione, cuius omnia vocabula plenis litteris exarata leguntur sed etiam hoc testimonio careri posset et omnis de Saturni opisque coniugio dubitatio evanesceret, si re vera palium die est Opi in aede Saturni sacrificatum esse constaret vel adeo, quae est Ottonis Gilberti sententia Gesoh.

vn Topogr. de Stad Rom I p. 2473, Vetusta ara Saturni in radicibus Capitolii sita antiquitus Saturno et Opi sacrata fuisset. nam cum antea ex auctoritate tituli a Leonardo Gutenstento conficti, qui nunc est C. I. L. VI 240', aedes Saturni proprie Opis et Saturni audisse putata sit, nunc tituli raude detecta restat testimonium astorum Amiterninorum, in quibus ad diem Dec. 19 adnotatum legimus: O L ivi fer ius Opi. Opi ad forum quae verba ita interpretatur Iordanus Ephem epigr. III p. 23, ut Saturno et Opi adem ratione ad Saturni aedem sacrificatum sit, qua Cereri et elluri ad elluris, Soli si Lunae ad Lunae fieri videmus quamquam postea Rom. Topogr. I p. 197 . 37 et p. 365 n. 73 opinionem suam omnisenum inphem epigr. I p. 373 secutus ita immutavit, ut hoc sacrificium Opi in foro factum non alibi celebratum esse suspicaretur atque alterum, quod Opico ivium seriis hoc est die Aug. 25 in regia fieri et hemerologium fratrum Arvalium et Varro de l. l. V 21 auctores sunt. at utramque Iordani sententiam bene refutavit Aemilius Aust noster de aedibus sacris populi

Romani p. 40 sq. contra priorem hoc inprimis monens, nulla ratione fieri potuisse, ut ex diis uno delubro coniunctis, quales Saturnum opemque fuisse Iordanus autumavit, sacrificium non templi possessor sed sola συνναος dea acciperet, contra alteram in sollemnisastorum sermone nusquam Verba in foro et in restia promiscue usurpari potuisse addere poterat haec sacrificia, qualia in hemerologiis per nomina deorum tertio casu expressa addito sacrificii loco adnotantur, omnia ad dedicatas aedes sacras spectare, illud autem sacrarium regiae inter aedes sacras non fuisse. itaque nil restat, nisi ut aedem

10쪽

aliquam opis in soro sitam suisse statuamus, cuius praeter illam fastorum Amiterninorum notam nulla superest mentio quod neminem mirum habebit qui meminerit viginti soroaliorum templorum, quorum elenchum dat Austius p. 3 sqq. nullam aliam ad nos pervenisse notitiam, nisi quod dedicationum dies in hemerologiis indicantur. Ruptis igitur omnibus quae Opem Saturno copulare videbantur vinculis circumspiciendum est, num quae alia suppetant subsidia, quae doceant ad quem deum dea reserenda sit nam in religione Romana vetustissima deos ita dispositos fuisse, ut singuli dii masculi singulis seminis non per iustum matrimonium sed ex ossiciorum adfinitate coniungerentur, documento sunt comprecationes deorum immortalium, quas ex libris sacerdotum populi Romani proseri Gellius . A XIII 23 ubi nominantur Lua Saturni, Salacia Neptuni, Hora Quirini, at Volcani merio artis, quibus addere licet Iunonem Iovis nam in titulo urbano C. I. L. VI 357 Iunone Loueina Dionis cum omniseno ita coniungenda videntur, ut suppleatur coniugi aut tale quid), Faunam Fauni Liberam Liberi uxores, alias habes ergo Saturno Luam deam adiunctam, contra opis nulla exstat mentio sed omnia clarescunt simulatque Opis serias, quae binae per annum redeunt, utrasque triduo interposito subiungi seriis Consi observaveris: nam cum piconsivia die Aug. 25, palia Dec. 19 fierent, Consualia priora Aug. 21, altera Dec. 15 celebrabantur quod minime casu factum esse dudum monuit omnisenus C. I. L. I p. 400 haec adnotans scilicet Consus est deus condendi, id est messis horreorumque, unde ara eius latere solet sub terra secundum antiquissimam frugum ita condendorum consuetudinem nec nisi festis eius diebus aperitur OF autem comisi terra est, cui gratiae aguntur eodem tempore pro seminibus acceptis et eum motu restitutis ubi ut verissime Consi dei indoles explicata est, de qua ita caecutiverunt grammatici Veteres, ut eundem atque Graecorum eptunum deum esse adfirmarent vide quae congessi apud Roscherum lexic. mythol. I p. 263, ita opem terram esse quae semen recipiat ideoque constriam dictam, hoc est quae conseratur, praelacte nego consiviae enim cognomen a conserendi verbo alienum esse egregie demonstravit Iordanus Herm. X p. 16 et apud rellerum myth. Rom. II p. 21 n. 1 et p. 24, 23 non enim consiviam esse deam, sed consivum, quod Varronis Festique libri testantur serias autem piconsivia, idque cognomen a participio consus eadem ratione deriVatum esse qua indictivus, impetrativus, oblativus, alias voces pontificales a participiis passivis sumi ivo ope Ormatas unum Ver non vidit Iordanus 3 deam non esse consivam sed Consivam, hoc est non ab ipso participio dictam quasi conditivam, sed a deo quasi Consi coniugem, non aliter atque in precationum carminibus invocabatur Here Martia aut apud Umbros in tabulis Iguvinis ursa Iovia,Cersus Martius, Praestita Cerna vide autem quam bene conveniat de messis condendae

2 conturbavit rem eo, quod ani eo inii nomen idem osse arbitratus cum Ope coniunxit; sedia deus apud Tortullianum ad nat. II 1 ex auctoritato codicis Agobardini est onaepius, ita ut expi datur acrobius Ps, 1 sq. eonfinium dicens eo evius autem iuro cum conserendi verbo coniungitur: formam enim eo evos, a qua suffixi io ope eonsevitia derivatur, a s cf. semen deduci sicuti arvO8, Meuos ab arfarest, pasesere amice me monuit Franciscus Shut sch, qui idem etiam do Agonii et Mulciberi vocabulorum, de quibus insis agam, origine me edocuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION