Opera a Mauricio Hauptio recognita

발행: 1881년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

LIBER I.

dum flamma sine tura liquescere limine sacro Ido persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, non ego . namque deos didici Securum agere aevum, nec siquid miri faciat natura deos id tristis ex alto caeli demittere tecto . Brundisium longae finis chartaeque Viaequest. VI. Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, 5 ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum. cum referre negas quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum ad multos saepe viros nullis maioribus ortos et vixisse probos, amplis et honoribus auctos:

contra Laevinum , Valeri genus, unde Superbus Tarquini regno pulsus fugit, unius asSis non umquam pretio pluris licuisse, notantersi iudice quo nosti populo , qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus,

Horatius. ed. IIII.

212쪽

SATIRARUΜqui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

nos sacere a volgo longe longeque remotos 3 namque esto, populus Laevino mallet honoremto quam Decio mandare noVO , censorque moveret

Appius, ingenuo si non essem patre natus; vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. sed fulgente trahit constrictos gloria curru non minus ignotos generosis . quo tibi, Tilli, 25 sumere depositum clavum fierique tribuno 3 invidia adcrevit, privato quae minor esSet. nam ut quisque insanus nigris medium inpediit cruspellibus et latum demisit pectore clavum, audit continuo quis homo hic aut quo patre natus Θ' 3ο ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi ut cupiat formosus , eat quacumque, puellis

iniciat cura quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo, sic qui promittit, civis, urbem sibi curae,35 imperium sore et Italiam, delubra deorum,

quo Patre sit natus , num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit .

'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audesdeicere de saxo civis aut tradere Cadmo 3 'ιο 'at Novius collega gradu post me sedet uno: nremque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus et Messalla videris 3 at hic, si plostra ducenta

213쪽

LIBER I. eoncurrantque soro tria nanera magna, sonabit cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos 45 nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc quia sum tibi, Maecenas, convictor, at olim

quod mihi pareret legio Romana tribuno .dissimile hoc illi est, quia non , ut sorsit honorem 3o iuro mihi invideat quivis , ita te quoque amicum ,

praesertim cautum dignos adsumere, pravaambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum:

nulla etenim mihi te sors abtulit; optimus olim 55 Vergilius, post hunc Varius diXere quid essem. ut veni coram, singultim pauca locutus infans namque pudor prohibebat plura prosari

non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, 60 sed quod eram narro . respondes, ut tuus est mos, pauca: ubeo, et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero . magnum hoc ego duco

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro .s5 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naeVos, si neque avaritiam neque sordis nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,

214쪽

SATIRARUΜ o ut me collaudem, si et ViVO carus amicis, causa fuit pater his, qui macro pauper agellonoluit in Flavi ludum me mittere, magniquo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 5 ibant octonis reserentes idibus aera, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senatorsemet prognatos. VeStem Servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita 80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat . quid multa 3 pudicum , qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi: 85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse , coactor mercedes Sequerer: neque ego essem questus; at hoc

nunc

laus illi debetur et a me gratia maior. nil me paeniteat sanum patris huius; eoque 90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars quod non ingenuos habeat clarosque parentes, Sic me defendam. longe mea discrepat istis et VOX et ratio . nam si natura iubereta certis annis aevum remeare peractum,' atque alios legere, ad fastum quoscumque Parentis

215쪽

LIBER I.

optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus sortasse tuo , quod

nollem onus haud umquam Solitus portare molestum.100 nam mihi continuo maior quaerenda soret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne Solus ruSVe Peregreve eXirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita . nune mihi curto 165 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos

obiciet nemo sordis mihi quas tibi , Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque Secuntur te pueri, lasanum portantes Oenophorumque. 110 hoc ego commodius quam tu, Praeclare Senator, milibus atque aliis vivo . quacumque libidost incedo solus, percontor quanti olus ac far,fallacem circum vespertinumque Pererro

saepe forum , adsisto divinis. inde domum me 115 ad porri et ciceris refero laganique catinum; cena ministratur pueris tribus et lapis albus Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus Vilis , cum patera guttus , Campana supelleX. deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 120 Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui Sevoltum ferre negat Noviorum posse minoriS. d quartam iaceo: post hanc vagor aut ego lecto

216쪽

SATIRARUM aut scripto quod me tacitum iuvet. unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.125 ast ubi me sessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem. pransus non aVide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique;

1ad his me consolor victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus Patruusque suisset.

VII. Proscripti Regis Rupili pus atque venenumhybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

omnibus et lippis notum et tonsoribus eSSe. Persius hic permagna negotia dives habebat 5 Clazomenis, et iam litis cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens tumidusque, adeo sermonis tamari,Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque 10 convenit hoc etenim sunt omnes iure molesti

quo sortes quibus adversum bellum incidit. inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,

217쪽

non auiam ob causam nisi quod virtus in utroque 5 summa fuit: duo si discordia vexet inertis aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedicum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis), Bruto praetore tenente ditem Asiam Rupili et Persi par pugnat uti non

20 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius acres procurrunt, magnum Spectaculum uterque . Persius exponit causam; ridetur ab omni conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum adpellat stellasque salubris 25 adpellat comites, eXcepto Rege ; canem illum, invisum agricolis sidus, venisse: ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara Securis . tum Praenestinus salso multoque fluentiexpreSSa arbusto regerit convicia, durus 30 vindemiator et invictus, cui saepe viatorcessisset magna conpellans voce cuculum. at Graecus, postquam est Italo perfusuS aceto, Persius exclamat 'per magnos, Brute, deos teoro, qui reges consueris tollere, cur non

35 hunc Regem iugulas 3 operum hoc, mihi crede, tuo

rumst.'

218쪽

olim truncus eram sculnus, inutile lignum ,

eum faber, incertus scamnum saceretne Priapum. maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque maxima sormido: nam lares deStra coercet 6 obscaenoque ruber porrectus inguine palus, ast inportunas volucris in vertice arundo terret fixa vetatque novis considere in hortis. huc prius angustis eiecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arca; Io hoc miserae plebi stabat commune Sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti,

mille pedes in fronte , trecentos cippus in agrum hie dabat; heredes monumentum ne Sequeretur, nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque 15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum;

cum mihi non tantum furesque seraeque Suetae hunc vexare locum curae sunt atque labori, quaΠtum carminibus quae versant atque Venenis humanos animos: has nullo perdere Possum

nee prohibere modo , simul ac vaga luna decorum Protulit os , quin ossa legant herbasque nocentis, yidi egomet nigra succinctam vadere

219쪽

Canidiam, pedibus nudis passoque capillo ,

25 cum Sagana maiore ululantem. Pallor utrasque secerat horrendas adspeetu . Scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt: cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas. ad lanea et effigies erat, altera cerea : maior lanea, quae poenis conpeSceret inferiorem ;cerea suppliciter stabat, Servilibus ut quae iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam altera Tisiphonen . serpentes atque videres 35 infernas errare canis lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra. mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum

Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus. 40 Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes

umbrae cum Sagana resonarint triSte et acutum,

utque lupi barbam variae cum dente colubraeabdiderint furtim terris, et imagine cerea largior arserit ignis, et ut non testis inultus 45 horruerim voces suriarum et facta duarum inam displosa sonat quantum vesica pepedidiffissa nate ficus: at illae currere in urbem. Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum eZcidere atque herbas atque incantata lacertis bd Vincula cum magno risuque iocoque Videres .

220쪽

VIIII.

Ibam sorte via sacra, Sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis. accurrit quidam notus mihi nomine tantum , urreptaque manu ' quid agis, dulcissime rerum 3 '5 'suaviter, ut nunc est' inquam, 'et cupio omnia qu

eum adsectaretur, ' num quid vis γ' occupo. at ille'noris nos' inquit; 'docti sumus hic ego 'pluris hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerem ire modo ocios, interdum consistere, in auremio dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri selicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret . ut illinil respondebam , ' misere cupis ' inquit ' abire: 15 iandudum video: sed nil agis; usque tenebo , Prosequar hinc quo nunc iter est tibi. ' 'nil opus est circumagi: quendam volo visere non tibi notum: trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos nil habeo quod agam et non sum piger: uSque Se quar teso demitto auriculas ut iniquae mentis asellus cum gravius dorso subiit onus. incipit ille

SEARCH

MENU NAVIGATION