Opera a Mauricio Hauptio recognita

발행: 1881년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

LIBER II.

quin ubi se a volgo et scaena in Secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,nugari cum illo et discincti ludere donec decoqueretur olus soliti. quidquid Sum ego , quamvisus infra Lucili censum ingeniumque , tamen mecum magnis vixisse invita fatebitur usque

invidia et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido : nisi quid tu, docte Trebati, dissentis . ' equidem nihil hinc diffingere possum.

80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti

incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque esto , siquis mala: sed bona siquis iudice condiderit laudatus Caesare 3 siquis 85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse Θ' solventur risu tabulae , tu missus abibis .' II. Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Osellus rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva)discite , non inter lancis mensasque nitentis, 5 cum stupet insanis acies sulgoribus et cum adclinis salsis animus meliora recusat,

232쪽

SATIRARUM verum hic inpransi mecum disquirite. 'cur hoc

dicam, Si potero. male Verum examinat omnis corruptus iudex. leporem sectatus equove

1ο lassus ab indomito vel, si Romana satigat militia adsuetum graecari, seu pila velota molliter austerum studio sallente laborem, seu te discus agit spete cedentem aera disco), cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 15 sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno ne biberis diluta. foris est promus et atrum defendens piscis hiemat mare: cum sale panis latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut qui partum 3 non in caro nidore voluptas 20 summa, sed in te ipso est . tu pulmentaria quaeresudando: pinguem vitiis albumque neque Ostrea nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum,

re corruptus vanis rerum; quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda: tamquam ad rem attineat quicquam . num vesceris ista

quam laudas plumay cocto num adest honor idem carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa, 30 inparibus formis deceptum te patet . esto. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet, pontisne inter iactatus an amnis Ostia sub Tusci 3 laudas, insane, trilibrem

233쪽

LIBER II.

mullum, in sin ta quem minuas Pulmenta neees

as ducit te species, video . quo pertinet ergo Proceros odisse lupos 3 quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breve pondus:

ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 'porrectum magno magnum Spectare catino

.6 vellem ' ait harpyiis gula digna rapacibus . at vos

praesentes, austri, coquite horum Obsonia. quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas . necdum omnis abacta 65 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere menSainfamis. quid 3 tum rhombos minus aequora alebant 7 tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo siquis nunc mergos suavis edixerit aSSOS,

parebit pravi docilis Romana iuventus. sordidus a tenui victu distabit, Ofello iudice . nam frustra vitium vitaveris illud 55 si te alio pravum detorseris . Avidienus , cui canis ex vero ductum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna, ac nisi mutatum parcit desundere vinum, et

234쪽

, licebit

cuius odorem olei nequeas perserae ille repotia natalis aliosve dierum sestos albatus celebret, cornu ipse bilibricaulibus instillat, veteris non parcus aceti. quali igitur victu sapiens utetur et horum utrum imitabitur 3 hac urguet lupus, hac canis, aiunt mundus erit qua non offendat sordibus atque in neutram partem cultus miser. hic neque Servis Albuti senis exemplo, dum munia didit saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam

convivis praebebit aquam: vitium hoo quoque

magnum.

70 aecipe nune, victus tenuis quae quantaque Secum adferat . in Primis valeas bene. nam variae res

ut noceant homini credas, memor illius escae quae simplex olim tibi sederit: at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, γε dulcia se in bilem vertent stomaehoque tumultum lenta feret pituita. vides ut pallidus omnis cena desurgat dubia 3 quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque Praegravat unRatque adfigit humo divinae particulam Rurae. 3st alter, ubi dicto citius curata sopori. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. bio tamen ad melius poterit transcurrere quondisin

sive diem sestum rediens advexerit strinus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

235쪽

LIBER II.

35 accedent anni et tractari mollius aetas inbecilla volet : tibi quidnam accedet ad istamquam puer et validus praesumis mIlitiem, seu

dura valetudo inciderit seu tarda senectus 3 rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasusso illis nullus erat, sed, credo, hae mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter heroas natum tellus me prima tulisset. das aliquid famae, quae carmine gratior aurems5 Occupet humanam 3 grandes rhombi patinaeque grande ferunt una cum damno dedecus: adde iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum et frustra mortis cupidum cum derit egentias, laquei pretium. ' iure ' inquit ' Trausius istis 100 iurgatur verbis : ego vectigaIia magna divitiasque habeo tribus amplas regibus I ergo quod superat non est melius quo insumere possis cur eget indignus quisquam, te divite 3 quare templa ruunt antiqua deum 3 cur, inprobe, carae 105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo Θuni nimirum recte tibi semper erunt res, o magnus posthac inimicis risus. uternead casus dubios fidet sibi certius 3 hic qui

pluribus adsuerit mentem corpusque Superbum,1io an qui contentus parvo metuensque suturi

in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello i

236쪽

SATIRARUM quo magis his credas, Puer hunc ego parvus Ofellum integris opibus novi non latius usum quam nunc accisis. Videas metato in agello iis cum Pecore et gnatis sortem mercede colonum non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam Praeter Dius fumosae cum Pede pernaeno mihi seu longum Post tempus venerat hospes SIVe Operum vacuo gratus conviva per imbrem 120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis sed pullo atque haedo. tum pensilis uva Secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu. post hoc Iudus erat culpa Potare magistra ;Re venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 125 explicuit vino contractae seria frontis. Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

quantum hine inminuet 3 quanto aut ego Parcius

aut VOS,

o pueri, nituistis ut huc novus incola venit 3 nam propriae telluris erum natura neque illum 130 nec me nee quemquam statuit: nos expulit ille; illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres .

nune ager Umbreui sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius , sed cedet in usum

135 nunc mihi, nune alii. quocirca vivite sortes sortIaque adversis opponite Pectora rebus

237쪽

'Si raro scribes, ut toto non quater annomembranam poscas, Scriptorum quaeque retexens , iratus tibi quod vini somnique benignus nil dignum Sermone canas , quid fiet 3 at ipsis Saturnalibus hue sugisti sobrius. ergo dic aliquid dignum promissis . incipe. nil est. culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries dis atque poetis, atqui voltus erat multa et praeclara minantis si vacuum tepido cepisset villula tecto. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro 3 Eupolin , Archilochum, comites educere tantos 3 invidiam placare paras virtute relicta 3 contemnere, miser. Vitanda est inproba Sirendesidia, aut quidquid vita meliore parasti ponendum aequo animo di te, Damasippe, deaeque

verum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti Τ 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo, eXcussus propriis. olim nam quaerore amabam

quo vaser ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid sculptum infabre, quid susum durius esset ;callidus huic signo ponebam milia centum i

238쪽

253035404550

SATIRARUM hortos egregia8que domos mercarier unus cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale

inposuere mihi cognomen compita novi, et miror morbi purgatum te illius. 'atquiemovit Veterem mire novus, ut solet in cortraiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum sit pugil et medicum urguet dum ne quid simile huic, esto ut libet. 'o bone, ne thustrere: insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo mesolatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti. nam, mule re gesta, cum vellem mittere operto

me capite in flumen, dexter stetit et ' cave faxiste quicquam indignum : pudor ' inquit 'te malus angit insanos qui inter vereare insanus haberi. Primum nam inquiram quid sit furere: hoc si erit in t solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et greSautumat. haec populos, haec magnos formula reges ,eXcepto Sapiente, tenet. nunc accipe quare

desipiant omnes aeque ac tu qui tibi nomen ivbuno Posuere. velut silvis ubi passim Palantis error certo de tramite pellit, ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique

239쪽

LIBER II.

error sed variis inludit partibus, hoc te crede modo insanum, nihilo ut saphentior ille qui te deridet caudam trahat. eSi genuS unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, ues ut rupis fluviosque in campo Obstare queratur: alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis

per medios fluviosque ruentis . clamet amica, mater, honeSta Soror cum cognatiS, Pater, uXOr

hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva l' id non magis audierit quam Fufius ebrius olim cum Ilionam edormit Catienis mille ducentis mater, te adpello' clamantibus. huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo . insanit veteres statuas Damasippus emendo :ε integer est mentis Damasippi creditor 8 esto .' accipe quod numquam reddas mihi si tibi dicam, tune insanus eris si acceperis 3 an magis excorsreiecta praeda quam praesens Mercurius fert 3 scribe decem a Nerio, non est satis, adde Cicutae id nodosi tabulas centum , mille adde catenas :effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. l cum rapies in ius malis ridentem alienis,l fiet aper, mo doavis, modo saxu met, cum Volet, arbor .l si male rem gerere insani est, contra bene Sani, 5 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis quod tu numquam rescribere Possis. Audire atque togam iubeo conponere, quisquid

240쪽

SΑΤΙRARI ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione εο aut alio mentis morbo calet: huc propius me, dum doceo insanire omnis , vos ordine adite. danda est ellebori multo pars maxima avaris: nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

heredes Staberi summam incidere sepulcro , ε5 ni sic secissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, frumenti quantum metit Africa . ' sive ego prave seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi ': credo hoc Staberi prudentem animum vidisse. ' quid ergoso sensit cum summam patrimoni insculpere saxo

heredes voluit γ' quoad vixit, credidit ingens

pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si sorte minus locuples uno quadrante perisset, ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res,

s 5 Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris divitiis parent; quas qui construxerit, ille clarus erit, sortis, iustus. 'sapiensne 3' etiam, et reae et quidquid volet. hoc, veluti virtute Piuratum, Speravit magnae laudi fore. quid simile isti 100 Graecus Aristippus, qui servos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent Propter Onus Segnes. uter est insanior horum init agit exemplum litem quod lite resolvit. Siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

SEARCH

MENU NAVIGATION