Opera a Mauricio Hauptio recognita

발행: 1881년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER 1.

5 vos laetam fluviis et nemorum coma, quaecumque aut gelido prominet Algido, nigris aut Erymanthi silvis aut viridis Cragi. vos Tempe totidem tollite laudibus 10 natalemque, mares, Delon Apollinis insignemque pharetrahaternaque umerum lyra. hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in 15 Persas atque Britannos vestra motus aget Prece. XXII. Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra, s sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca sabulosus lambit Hydaspes.

32쪽

CARMINUM namque me silva lupus in Sabina , 10 dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem, quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetisa5 nec Iubae tellus generat, leonum arida nutrix. pone me pigris ubi nulla campis

arbor aestiva recreatur Rura,

quod latus mundi nebulae malusque 20 Iuppiter urguet; pone Sub curru nimium propinqui solis, in terra domibus negata: dulce ridentem Lalagen amabo, dulce loquentem.

XXIII.

Vitas hinnuleo me similis, Chloe, quaerenti pavidam montibus aviis

matrem non Sine vano aurarum et Siluae metu.

33쪽

LIBER I. 6 nam seu mobilibus vepris inhorruit ad ventum soliis seu virides rubum dimovere lacertae, et corde et genibus tremit. atqui non ego te tigris ut aspera in Gaetulusve leo frangere perSequor tandem desine matrem tempestiva sequi viro iaXXIV. Quis desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis 3 praecipe lugubris cantus, Melpomene, cui liquidam paton voeem eum cithara dedit. 5 ergo Quintilium perpetuus Sopor urguet 3 cui Pudor et Iustitiae soror incorrupta Fides nudaque Veritas quando ullum inveniet parem lmultis illo bonis flebilis occidit, Is nulli flebilior quam tibi, Vergili. tu, frustra pius, heu non ita creditum poscis Quintilium deo8 ἀ

34쪽

CARMINUM

quid si Threicio blandius Orpheo

auditam moderere arboribus fidem 315 num vanae redeat sanguis imaginiquam virga semel horrida, non lenis precibus sata recludere , nigro conpulerit Μercurius gregi 3 durum: sed levius fit patientia eo quidquid corrigere eSt nefas. XXV. Parcius iunctas quatiunt senestras iactibus crebris iuvenes protervi, nec tibi somnos adimunt, amatque ianua limen, 5 quae prius multum tacitis movebat cardines. audis minus et minus iam me tuo longas pereunte noetis,

Lydia, dormisi'

invicem moechos anus arrogantis

id flebis in solo levis angiportu, Thracio baechante magis sub inter-lunia vento

35쪽

LIBER I.

' cum tibi flagrans amor et libido

quae solet matres suriare equorum 15 saeviet circa iecur ulcerosum, non Sine questulaeta quod pubes hedera virente gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondis hiemis sodali ad dedicet euro.

XXVI.

Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum Portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae,5 quid Tiridaten terreat, unice SecuruS. O quae fontibus integris gaudes, apricos necte flores, necte meo Lamiae coronam, Pimplei dulcis: nil sine te mei 10 prosunt honores: hunc fidibus novis, hunc Lesbio sacrare plectro teque tuasque decet Sorores.

Horatius. Od. IIII. 3

36쪽

pugnare Thracum est. tollite barbarumimorem Verecundumque Bacchum sanguineis prohibete rixis. 5 vino et lucernis Medus acinaces inmane quantum discrepat . inpium lenite clamorem, SodaleS, et cubito remanete pre8SO . voltis severi me quoque Sumere

10 partem Falerni 3 dicat opuntiae frater Megillae quo beatus

Volnere, qua pereat sagitta. cessat voluntas 3 non alia bibam mercede . quae te cumque domat Venus 15 non erubescendis adurit ignibus, ingenuoque Semper amore peccas. quidquid habes, age depone tutis auribus. a miSer , quanta laborabas charybdi, ad digne puer meliore flamma.

37쪽

quae Saga, quis te solvere Thessalis maguS Venenis, quis poterit deus 3 vix inligatum te triformi Pegasus expediet chimaera.

XXVIII.

maris et terrae numeroque carentis arenae

mensorem cohibent, Archyta, pulveris eXigui prope litus parva Matinum munera, nec quicquam tibi prodest 5 aetherias temptasse domos animoque rotundum percurrisse polum morituro. occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus, habentque 10 Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra

nerVos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctora5 naturae verique . sed omnis una manet nOS et calcanda semel via leti. δ

38쪽

CARMINUM dant alios furiae torvo spectacula Marti;

exitio est avidum mare nautis; mixta senum ac iuvenum densentur sunera, nullungo' saeva caput Proserpina fugit. me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis notus Obruit undis. at tu, nauta, Vagae ne parce malignus arenae ossibus et capiti inhumato 25 particulam dare: sic, quodcumque minabitur eurufluctibus Hesperiis, Venusinae plectantur silvae te sospite, multaque merces unde potest tibi defluat aequo ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. 30 neglegis inmeritis nocituram postmodo te natis fraudem committere 3 sors et debita iura vicesque superbae ite maneant ipsum: precibus non linquar inultis, ' teque piacula nulla resolVent.

35 quamquam festinas, non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras.

39쪽

XXVIIII

Icci, beatis nunc Arabum invides gagis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medos nectis catenas. quae tibi virginum Sponso necato barbara serviet 8 Puer quis ex aula capillis ad cyathum statuetur unctis, doctus sagittas tendere Sericas id arcu paterno 3 quis neget arduis pronos relabi posse rivos montibus et Tiberim reverti, cum tu coemptos undique nobilis libros Panaeti, Socraticam et domum i5 mutare loricis Hiberis, pollicitus meliora, tendis 3

40쪽

CARMINUM 'XXX. O Venus regina Cnidi Paphique,

sperne dilectam Cypron et vocantis ture te multo Glycerae decoram transfer in aedem. 5 servidus tecum puer et solutis gratiae gonis properentque nymphae et parum comis sine te Iuventas MercuriuSque.

XXXI. Quid dedicatum poscit Apollinem

vates i quid orat de patera novum fundens liquorem 3 non opimae Sardiniae segetes feracis, 5 non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum non rura quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis.

SEARCH

MENU NAVIGATION