장음표시 사용
41쪽
premant Calenam salce quibus dedit ad Fortuna vitem, dives et aureis mercator exsiccet culullis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum 15 inpune: me pascunt olivae, me cichorea levesque malvae. frui paratis et valido mihi, Latoe, dones ne, precor, integra
cum mente nec turpem senectam eo degere nec cithara carentem.
Poscimur. siquid vacui sub umbra lusimus tecum, quod et hunc in annum vivat et pluris age die Latinum, barbite, carmen, 5 Lesbio primum modulate civi, qui ferox bello tamen inter arma, sive iactatam religarat udo litore naVim,
42쪽
CARMINUM Liberum et musas Veneremque et illi 1d semper haerentem puerum canebat et Lycum nigris oculis nigroque crine decorum. o decus Phoebi et dapibus supremigrata testudo Iovis, O laborum 15 dulce lenimen mihi cumque, SalVe, rite vocantia
Albi , ne doleas plus nimio memor inmitis Glycerae, neu miserabilis decantes elegos cur tibi iunior laesa praeniteat fide. 5 insignem tenui fronte Lycorida Cyri torret amor, Cyrus in asperum declinat Pholoen : sed prius Appulis iungentur capreae lupis quam turpi Pholoe peccet adultero. 10 sic visum Veneri, cui placet inparis
formas atque animos sub iuga aenea. saevo mittere cum ioco.
43쪽
ipsum me melior cum peteret Venus, grata detinuit compede Μyrtale 15 libertina, fretis acrior Hadriae curvantis Calabros sinus.
Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro , nune retrorSum vela dare atque iterare cursuSI cogor relectos. namque Diespiter, igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, Is quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis concutitur. valet ima summis mutare et insigne attenuat deus, obscura promens ; hine apicem rapax 15 Fortuna cum stridore acuto
sustulit, hic posuisse gaudet.
44쪽
cΑRΜINUM XXXV. O diva, gratum quae regis Antium,
praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos: 5 te pauper ambit sollicita prece ruris colonus, te dominam aequoris
quicumque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina; te Dacus asper, te profugi Scythae
10 urbesque gentesque et Latium ferox regumque matres barbarorum et purpurei metuunt tyranni, iniurioso ne pede proruas Stantem columnam neu populus frequens 15 ad arma cessantis ad arma concitet imperiumque frangat; te semper anteit serva Necessitas
clavos trabalis et cuneos manu geStans aena nec Severus
ad uncus abest liquidumque plumbum ;
45쪽
te Spes et albo rara Fides colit
velata panno nec comitem abnegat utcumque mutata potentis
veste domos inimica linquis, re at volgus infidum et meretriX retro, periura cedit, diffugiunt cadiscum faece siccatis amici, ferre iugum pariter dolosi:
serves iturum Caesarem in ultimos ad orbis Britannos et iuvenum recens examen Eois timendum partibus Oceanoque rubro . eheu, cicatricum et sceleris pudet fratrumque . quid nos dura refugimuS
35 aetas 3 quid intactum nefastiliquimus 3 unde manum iuventus metu deorum continuit 3 quibus pepercit aris 3 o utinam nova incude diffingas retusum in si Massagetas Arabasque ferrum.
46쪽
XXXVI. Et ture et fidibus iuvat
placare et vituli sanguine debito custodes Numidae deos, qui nunc Hesperia sospes ab ultima 5 caris multa sodalibus, nulli plura tamen dividit oscula quam dulci Lamiae, memor
actae non alio rege puertiae mutataeque simul togae.10 Cressa ne careat pulchra dies nota, neu promptae modus amphorae
neu morem in Salium sit requies pedum, neu multi Damalis meri Bassum Threicia vincat amystide, 15 neu desint epulis rosae neu vivax apium neu breve lilium. omnes in Damalin putris deponent oculos, nec Damalis novo divelletur adultero 20 lascivis hederis ambitiosior.
47쪽
Nunc est bibendum, nune pede liberopulsanda tellus, nunc saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, Sodales. 5 antehac nefas depromere Caecubum
regina dementis ruinas,sunus et imperio parabat contaminato cum grege turpium 10 morbo virorum, quidlibet inpotens Sperare sortunaque dulci ebria: sed minuit furorem ViX una sospes navis ab ignibus, mentemque lymphatam Mareotico 15 redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurguens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus Venator in campis nivalis 20 Haemoniae, daret ut catenis
48쪽
CARMINUM LIBER L. fatale monstrum: quae generoSius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentis classe cita reparavit Oras,sci ausa et iacentem visere regiam voltu sereno, sortis et asperas tractare Serpentes, ut atrum corpore conbiberet venenum,
deliberata morte serocior: ad saevis Liburnis scilicet invidens, privata deduci superbo non humilis mulier triumpho.
Persicos odi, puer, adparatus; displicent nexae philyra coronae gmitte sectari, rosa quo locorum
5 simplici myrto nihil adlabores Sedulus, curo : neque te ministrum dedecet myrtus neque me sub arta vite bibentem.
49쪽
Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma 5 nondum expiatis uncta cruoribus , periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso. paullum Severae musa tragoediae 10 desit theatris : mox ubi publicas reS Ordinaris, grande munus Cecropio repetes cothurno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Polio, curiae , 15 cui laurus aeternos honores
50쪽
CARMINUM iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum sugacis eo terret equos equitumque voltuS. audire magnos iam videor duces non indecoro pulvere sordidos ,
et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis.
25 Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat inpotens tellure, victorum nepotes rettulit inserias Iugurthae. quis non Latino sanguine pinguior 30 campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae 3
qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli 3 quod mare Dauniae
35 non decoloravere caedes 3 quae caret ora cruore nostro 3 sed ne relictis, Μusa procax, iocis Ceae retractes munera neniae, mecum Dionaeo sub antro 40 quaere modos leviore plectro.