Caroli Boucheroni Orationes habitae in R. Taurinensi Atheneo

발행: 1829년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LVIII

pilam , Europaeis in didit, quo

et sibi negata procul arceSSerent, et procreatis artium viribus , alia ex aliis expromerent. Ηinc Europa, quae multis locorum opportunitatibus, metallis, fluminibus, animantium et fructuum proventu, vel Asiae vel Asricae esset inferior, adeo industria potuit, ut beata rerum asiluentia easdem nunc sacile EXSUPeret, quum autem disiunctissimas terras mari devinctas teneat, nihil uspiam tam dissilum aut abditum sit, quin Commerciis et navigationibus quaesitum, ad vitae utilitates con-

62쪽

LIX vertaL Ad id autem quantum valuisse putabimus tot populorum neceSSitudinem , quam Communes literae, Communia

studia aluerunt, unde sit, ut in tam diversis linguis, in tam repentinis bellis, una omnibus

mens Sit, omniumque vires unum ferme corpus eiciant 2 Praeclara sane Consensio, Auditores, quando nulla iam urbs urbi debet invidere, sed unaquaeque id potius eniti, ut in

Commodorum Permutatione , non minus quam Ceterae Contulisse videaturi Sed ex huiusmodi coniun-

63쪽

inctione et quasi contactu populorum Satis apparet quae laus imperantium sit, qui egregias

artes lavendo suaeque regionis mores expoliendo, non solum obnoxios, sed etiam alienos beneficio sibi devinciant. Quod si Gelo ille Syracusanus a Polybio iure laudatur, quod ,

humanis victimis Carthaginie sibus foedere interdictis, Siculam vel potius Graecam humanitatem in barbariam prompagaverit, quam apte id potest ad Europae Reges transferri, quorum consilia haud exiguis contenta finibus, ad universos

64쪽

LXI promanenti Quid aliud honomnium gentium incrementum est, nisi quiddam omnino

varium, in quo Itali, Galli,

Britanni suas sic vindicant Partes, ut tamen non unius vel alterius proprium sit, Sed multorum 2 Itaque nemo Pοst quatuor secula vel civili sapientia in moderanda republi ca, vel in re militari aut navali disciplina excelluit, quin ipsius instituta passim uSurpata, aliis atque aliis crescendi causam praebuerint. Quae

quum ita sint, quis neget pubcherrimam rem adgredi qui

65쪽

LURegum facta in illustri poneres instituat Aut cur ego mandatum mihi ex tempore dicendi munus defugerem , etsi apprime intelligo haud veniae lo-CUm esse, si quis iuveniliter magis quam sapienter in huiusmodi argumento versetur

At praeterquam quod pietati

erga publicum parentem deesse nefas arbitrabar, ea quoque subibat cogitatio, nunquam in his parietibus desideratam Superiorum vocem fuisse, qui Principum Natalia quotannis celebrarent. Ilic enim tanquam conventus totius Subalpinae

66쪽

LXIII gentis suit, ubi si quid sortitersuisset in bello gestum, si quid

graviter in pace consultum, ab eruditis hominibus id maiores audirent, ac domi postea una Cum ceteris patriis socinoribus . liberis et contu Cibus na

Atque id eo libentius permugam , quod res mihi memoria

Sunt repetendae, haud sane a nostris studiis alienae. Quis vestrum est, quin Ioannem Beo- Cariam, Physicorum sui temporis in Italia post Boscovi chium facile principem, aut ipse noverit, aut aliquid de eo

67쪽

LXIV ab aliis percunctando legendoque acceperit Qui quum esset solertissimus naturae investigator, coelestis ignis doctrinam cum antiquis Etruscis, uti nomnullis placet, sepultam, multisque post seculis a Franklinio

renovatom, Sic excoluit, ut eam maxime persecisse videretur. Qui autem acumine valeret

Plurimum, et pro incredibili

quadam corporis firmitate nullum in inquirenda veritate laborem aut periculum detrect ret, id etiam habuit, ut romanae secundiae nitorem scito ore referret, ac penitissimos

68쪽

LXVVirgilii et Ali Eherii sensus unus

omnium Commode PosSet explicare. Quam multa de eo narrabat magnus Calusius lQuam crebro et quanta cum voluptate illam oculorum vim et senescentis iam vultus auctoritatem verbis solebat exprimere i In cuius laudibus id minime puto praetereundum, quod virorum coetum, unde orsus cepit Taurinensis, uti vocant, Academia, primus duxit, licet ab eisdem postea nesCio quo ostracismo multatus, non secus atque I ercules Graecorum , quem ob nimia imperia

69쪽

LXVI Arhonautae dicuntur in litore

destituisse. Is igitur, superiore Seculo, a Carolo III meridianum urbis gradum metiri ius-SuS, rem ita peregit, ut nihil persectius a diligentissimo pos-Set exspectari. Quod quidem

alius recentioris operis initium fuit. Nam quum nuper meridianus itidem arcus a Carnis ad Venetos fuisset demenSUS , id sedulo Germanorum Imperator et Galliae Rex apud Victorium Emmanuelem, Regis fratrem, egerunt, ut ipsius v luntate per Subalpinorum sines ad Gallos Allobroges eun-

70쪽

LXVIIdem deducere sibi liceret. Quorum desiderio libenter annuit ille Rex , additis machinatoribus operum bellicorum et viro mathematico ordinis nostri longe clarissimo, qui Communem cum Gallis et Germanis operam navaret. Id paullo ante a fratre provisum, vix dum SUSCepto regno, perficiendum curavit CAROLvs FELIx, nullis magnificis sumtibus omissiS,

qui ad expeditiorem operis

rationem spectarent. Arduum Sane molimen, quum in summis Alpibus stataria signa adverSus irruentes undique tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION