Meditata in casum medico-practicum De vomitu bilioso in gravida. Dissertatione inaugurali medica ex consensu et auctoritate gratiosi medicorum ordinis in Universitate Altorfina pro licentia summos in arte medica honores privilegia et immunitates doct

발행: 1780년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

I Insignes bilis naturalis et temperatae Usus, eiusque ad sanitatem vitamque conserVandam necessitatem, heic recensere suyerV caneum duco. Id vero reticere non possum, illam Varios eXcltare morbos, si aut quantitate, aut qUalitate, et temperie , motu atque loco, peccet; id quod cholera, diarrhoea biliosa, febres biliosae, et icterus, satis comprobant. Nostro in casu enormes CommoVerat vomitus, per temporis intervalla recurrentes. Quod Eutem tam qUantitas, quam coniuncta intemperies viscosa bilis, incitamentum dederit vomitibus, id eX eo coniicimus, quod tunc demum vomitus reversi sunt, quando accumulata bilis, sue illa aspasmis duodeni , sive a spissis et quasi indurata conditione, in naturali et paulatino progressu ad tenuia intestina fuit impedita. Sana quidem et integra bilis nunquam vomitus LXcitat, eaque in casu nostro sat longas perinisiit inducias. Simul vero ac vel copia, vel acrimonia irritante, vel tenaci visciditate iusto longius inlia rens evasit imolesta, tunc morbum , ut recrudesceret, effecit.

I. XL

Sicuti bilis a naturali constitutione consistentiae non raro in ponde morbis declinat, adeo ut aquositate, tenuitate, inertia et fatua HVappescentia peccet: ita ex adverso spissitudine, pituitosa tenacitate, Vitrea et glutinosa viscossitate aliquando alienam a statu sano induit formam. Hanc bilis spissitudinem , potissimum in Vesicula fellea turgentem, per sectionem in morbo defunctis saepe repe

tam esse, multa comprobant medicorum testimonia. Haud tamen asseverare ausiin, Omnem, quam Aegrota Vomitu eXcrerit materiem , non nisi meram extitisse bilem, aut viscedinem con-C spicuam,

22쪽

caminum.

spicuam, ab hepate et bile tantum derivandam. Modica enim bilis portio multum aquae amaritie sua inquinat, atque flavedine tingit. Auxit sine dubio illius multitudinem, praeter potulenta, mucus ille naturalis, temperatus et glutinosus, qui pariet es internos duodeni et stomachi oblinit et circumdat, atque in vomitu simul exprimitur bili permiXtus. Forsan lagenae sedecim aquae Pyrmontanae, successive eXhaustae, cum viscositatem, in hepate et cystide collectam et residuam, abluissent dilutam et abstersam, id demum praestarunt, ut per integros tres dies viscosus vomitus sit protractus. En varias causas viscidae bilis reiectae l

Iam ad rationes progredior , eX quibus medicamenta praescripta , sublato vomitu, sanitatem Aegrotanti conciliarunt. Decoctum , ex radice GraminiS et Cichorii paratum, non solum attenuandis , diluendis et temperandis humoribus, sed etiam aperiendiis et abstergendis vasis hepatis, sordibus quoque duodeni et intestinorum tenacibus abluendis destinatiun erat. Nitrum antimoniatum adiectum eo fine, ut aeque incideret pituitosum , ac Or- gasinum sanguinis et bilis turgescentiam minueret. Ne tamen sto machus nimis relaxaretur; admixtum decocto Cinnamomum et cortex Aurantiorum Hispanicorum , roborandi causa. Eadem et digestionis iuvandae intentione EliXir viscerale cum iu Stri dulc. propinatum, ut et flatulentiae discutiantur, et spasmi refrenentur.

Sic hystericis passionibus opposituin Castoreum et Galbanum. Sapo Venetus, Liquor U fol. Utari , Rhabarbarum et Gummi ammoniacum, liquandis, detergendis et per inferiora successive abducendis sordu

23쪽

sordibus, ne cumulatae Vomitum reVocent, opem contulere com modam. His nempe subsidiis tam vomitus causae remotae, quam

symptomata mitigata sunt. f. XIII.

Has ut laborum primitias in usus colligam practicos , consectaria quaedam huc annectere liceat. Multi morbi ex primis ordiuntur ViiS. Saepe beneficium naturae est vomitus, si causam morbi, inprimis haerentem viis, tempestive exturbat. Ita nempe Vomitus vomitui evadit remedio. Hinc optata in vomitu ex cruditatibus neque secura sunt , neque salutaria. EXcretione enim illarum sublata aut sopita, cruditates non modo augentur, sed etiam retenta per moram et calorem in peiorem saepe degenerant pravitatem. Mitiora medicamenta semper praeferenda potentioribus, prae cipue in debilioribus, quorum systema nervosum magis irritabile et ad motus spasmodicos proclivius. Aromatica et calidiora, itemque martialia et adstringentia, non sunt adaequata remedia ad coercendum vomitum biliosum. In hoc quoque nauseosa et amaritie praepollentia pharmaca, bilis acorem magis augent, quam minUUnt. Incidentia temperata, abstersiva et lenientia, qualia sunt Rha-

barbarum, Liqu. V fol. Utari , pauca Dosa et Sapo Venetus, in vomitu bilioso - viscoso praestantiora sunt drasticis et aquis mineralibus medicati8.

24쪽

Vomitus , etiamsi validi et recurrentes , in gravidis non sei per abortum provocRnt. Artis est, multisque implicitum dissicultatibus , motus spasmodicos apte compCscere. Spasmi interni, quando intrinseca deserunt, non raro ad a tus eXternos divagantes, rheumatismum membrorum post se trahunt. Dissicile est, complicatis symptomatibus in Atarotis, nimia sensibilitate praeditis, ita prospicere, ne dum uni abigendo labora mus, diteri addamus calc3r, Effectus salutaris medicaminum testatur de causa et specie morbi. Forte sedimentuiti potii, Casso, viscositati implicitum, formam

inspis alae bilis induit. De hoc autem, quia in absentia iudicare est impossibile, nihil certi affrmans, inter problemata id repono,

SEARCH

MENU NAVIGATION