Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

quast mihi persuadent, maximam partem humoris aqvel ex villis arteriosis processuum ciliarium prouenire, uti Illustr. HALLE-nvs iam suspicatus est. In processibus enim ciliaribus muluto plura semper deprehenduntur vascula, quam in iride, ut in eodem oculo vascula iridis rara & inter se remota appareant, cum processus ciliares iis plurimis & densissima serie sibi inuicem oppositis scateant, ut vix plura recipere posse videantur. Sed ipsi quoque socculi longiores, quos vascula illa emittunt, in eX- tremitate processuum ciliarium libera & lenti incumbente, albi, nec atro humore obfuscati, secernendo illi humori multo aptiores esse videntur, quam socculi iridis in parte posteriori atro

muco obdut i, in anteriori non adeo vasculos, quam eX subtutiori cellulosa conflati. Praeterea adsunt obseruationes, quales

in adulto homine soramine pupillae membranula quadam clauso, in camera anteriori vix quidquam humoris aquei fuisse inuentum, cum camera posterior eodem liquore plena turgeret, &1ll. HALLA Vs p) in oculo fetus, ubi membranam pupillarem demonstrauit, vidit bullam membraneam, quam impellebat humor aqueus, in camera posteriori satis magna copia effusus, qui pupillarem membranam, qua ab effuXu coercebatur, antro sum urgeret. Hanc viam facile sequuntur liquores subtiliores anatomicorum, uti de oleo terebinthinae, cinnabari tincto, nulli facile, qui exercitiis anatomicis adfuit, ignotum erit, & idem alii de atramesnto narrant: sed & argentum vivum saliuationis causa adhibitum & sanguini immistum, teste Coo LΗo Vs Io, in cauitatem humoris aquei interdum exsudat ), & ipsi mihi fere semper contigit, cum in animalibuS maioribus, boue, Vese Uece, me, vasa oculi mercurio replerem, ut ille satis magna copia in humorem aqueum viam sibi faceret; etsi ipsa vascula triudis ad surculos tenuissimos usque mercurio turgentia se sisterent. Quemadmodum autem perpetuoS sontes, qui humorem aqueum sug

citatis.

152쪽

suggerant, adesse experientia docet; ita plurima uemonstrant experimenta & obseruationes, eundem humorem aqUeum m gna ex parte venis bibulis iterum resorberi; & ipsum sanguinem in cauitatem humoris aquei effusum, & sensim discussum saepe a venulis illis excipi, ut huic humori summa limpiditas restitu tur r . Venulas illas & in iride ad oram pupillae VSque& in processibus ciliaribus, in his quidem maiori copia, materia Ceracea replere saepe 'mihi contigit, quae in processibus ciliaribus, interdum in fetu ipso sanguine rubro plenae mihi visae sunt. Non solum autem per venulas supersua illa humoris aquei copia resorbetur, sed magna quoque pars exhalat inprimis a morte per laminaS corneae, & aqUulam certe, qua cellulosa illis interposita

semper est ebria, potiuS ex cauitate humoriS aquei venire, quBm ex ultimis vasculis corneae secerni crediderim, quum vascula corneae nondum certa fide visa sint, & ipsa cornea de epider-midis & unguium classe, tantaeque secretioni omnino non apta

153쪽

bsoluta descriptione & tunicarum & humorum, quibus bulbus oculi componitur, accedamus ad eXpositionem partuum, quae illi circumpositae sunt, & ad illius motum, nutritionem & conseruationem pertinent. Quum autem omnes illae incommuni Osseo cauo ponantur, orbitae, quo nomine cauum illud insigniunt, historiam praemittere visum est, ut reliqua, inprimiS ortus & situs musculorum, eo facilius intelligi possint. Breuior hic ero, & ea tantum adferam, quae ad rem nostram faciunt, ne inani opera aliorum verba in librum nostrum transferre videamur. g. I.

Caut orbitae descriptio.

Postquam omnes prioris aeui Anatomici accuratiorem orbitae descriptionem neglexerunt; W1Νs Lo WVs primus e titit, qui in eius situm, & figuram diligentius inquireret sa), quem Ill. CAΜPAuus ita est imitatus M, ut uterque utilissima ex illo examine eliceret, quae & hic ubique conserri merentur. Orbita ergo dicitur cauum osseum, ossibus nonnullis cranii & faciei interpositum, fere conicum, cuiuS coni apex posterius, basis anterius in faciem hiat. Multum tamen a figura conica abludit orbita, nempe quae similis est cono recumbenti. &a quatuor Iateribus oblique ac inaequaliter depresso & quasi complanato , inprimis versus basin, Vt pyramidalem potius siguram orbita exprimere videatur. In latu & infante magis complanata est, cuius sestio transuersalis ellipsin fere reseri, in adulto sectio illa ad 51guram circularem propius accedit, ita tamen, Vt diameter a vem. r a r. p. 3ra. et n. de bin Diss de quibusdam oculi pari.

154쪽

meter horigontalis perpendicularem semper quodammodo superet. Hasis extrema huius caui conici in priora ampliati, qua foras patet, & a parte superiori & inseriori, limbo osseo prominente iterum angustatur. Caua illa conoidea ita sibi sunt apposita, ut vertices coni in linea convergente ponantur, & axis ad basin perpendicularis cum plano, quod corpUS humanum in duas partes aequales, dextram & sinistram diuidit, angulum ac tum intercipiat. Sectio nempe ad basin perpendicularis, quae

cauum illud conicum in duas partes aequales, superiorem & inferiorem diuidit, triangulum refert aequilaterum, cuius apex iasoramine optico est, alterum latus versus nasum, alterum tempora versus basi insistit, & axis perpendicularis extrorsum procurrit, divergendo ab axi trianguli alterius orbitae. Utriusque

ergo trianguli latera interna in adultis pro parallelis fere sumi possunt; in fetu autem & ipsis sublestis adultis robustioribus avia parallela paululum deflectunt. In fetu enim, ubi cellulae ethmoideae nondum eX cauatae, ossa autem nasii & maxillaria

iam formata sunt, latera illa interna anterius longius inter se distant, & posterius convergunt; in robustioribus demum, ubi cellulae ethmoideae ampliores, posterius longius inter se sunt

remota, & anteriora Versus conuergunt. Facile quoque inde patet, marginem anteriorem orbitae a parte interiori prope nasum longius antrorsum produci, ab exteriori vero eundem marinonem retrorsum cedere, totumque cauum oblique resecto ori fucio in faciem pateres. Praeterea triangulum illud ita situm est,

ut vertex superiori loco ponatur, & basis paululum descendat; in sotu fabrica iterum differt, ubi accurate apex trianguli cum bassi in eodem plano horizontali posita esse videtur. Hasis ergo

illa ita oblique sita est, Vt a parte interiori anteriora Versus producatur, & ab exteriori retrorsum cedat. Paulo propius nuncoxaminemus ipsum illud cauum Conoideum, seu potius pyramidem Ox quatuor lateribUS in aequalibus compositam. Paries suis perior siue lacunar callatum in arcum ita formatur, ut in medio altissimum ad utrumque latuS descendat. In adultis ab anterioribus ad posteriora in plano horizontali ponitur, ut foramen opti- cum parum sit inserius margine supercilii, in fetu autem idem lacunar ad planum ad lineam horiZontalem valde inclinatum retrorsum

155쪽

cΑP. VII. DE ORBITA.

Dorsum descendit. Pauimentum itidem a parte anteriori, e teriori, ubi pone marginem eminentem processus maxillaris ossis iugalis foveola insimum locum orbitae occupat, & introrsum &retrorsum oblique adscendit; unde facile patet, si orbita sectione horigonti parallela diuidatur, foramen opticum in parte superiori situm esse, & centrum bulbi oculi in parte inferiore inueniri o. In setu iterum aliter se res habet, ubi pauimentum p rum adscendit, situm in plano, quod ad lineam horigontalem propius accedit, etsi & ibi introrsum oblique adscendat. Paries

ergo interna semper inserius magis extrorsum urgetur, & pavLmento orbitae ad angulum valde obtusum occurrit, quae tamen Cum lacunari orbitae angulum fere rectum intercipit, si lacunar arcuatum in planum deductum esse fingas. Eodem modo paries externa cum lacunari ad angulum fere rectum iungitur, &eum pauimento ad acutum satis angulum accedit, uti paries illa inferius quoque introrsum vergit. Cauum ergo Orbitae pyramudem fere reseri, ex quatuor lateribus inaequalibus compositum, cuius latus superius latissimum, inserius angustissimum, exteruus quoque interiori multo latius deprehenditur. In homine undique clausum est, posterius tantum & exterius magnis fissuris interruptum. In animalibus autem plerisque parieS externa maxima ex parte deficit, ubi sola membrana cauum orbitae a

musculo temporali separatur. I. II.

Ossa, quae orbitam com onlin

Primum os, quod ad Orbitam sormandam pertinet, &Inprimis eius lacunar constituit, est os frontis Q. Pars enim illius orbiculata, a parte priori & inferiori erigit utrimque supercilia firma & arcuata, prope nasum obtusiora, ibi excipientia processus frontales ossis maxillaris, ut vix ibi ultra lacunar orbitae e) Idem quoque monuit Illustris descriptio horum ossium in libello

CAΜPERvs Ioc. cit. I. o. utilissimo de obsibus corporis huma- d Conc hic ubique AL BINI nt.

156쪽

tae emineant; in exteriorem partem longe deorsum ducta, ac ta, multum eminentia, ossibus malae iuncta. Ab illis superciliis retrorsum ducitur lamina tenuis, lata, solida, qua orbitam respicit, laeuis & excavata, alio in loco crassior, in alio tenuissima & pellucida, posterius angustior, qua cum ora anteriori processus superioris ossis sphenoidei iungitur. Non solum autem m3Ximam partem lacunaris orbitae perficit, sed etiam in latera interno anterius deorsum ducta non parum descendit, ubi ossi Vnguis & plano iuncta aliqua ex parte parietem internum format, & a parte externa, itidem deorsum ducta alae magnae ossis sphenoidei, & anterius adhuc magis descendens ossi iugali occurrit. Varia in hac ossis frontis parte adsunt foramina & depressiones. Primum anterius supercilii pars naso propior, obtusior, semper insculptum sibi habet sulcum, interdum satis profundum , interdum leuiorem, qui saepe in verum foramen abit& vasa neruosque ad frontem emittit, cui vicina est leuis eminentia cum depressione pro trochlea. Ipsi demum laminae orbitariae in parte exteriori & anteriori impressa est foveola parum profunda, in omnibus, sanissimis licet cadaueribus semper asperiuscula , , quae glandulam Iacrymalem excipit. In eademUm parte, qua cum osse plano coniungitur, loco anteriori

inuenitur semper foraminuIum, in omnibus fere sublestis soli ossi frontis proprium, per quod arteria & vena ethmoidea anteis rior & ramus nas alis rami ophthalmici nerui quinti paris ad narium interiora transmittuntur. Foramen enim ethmoideum posterius plerumque ossi frontis cum osse plano commune est, saepe tamen in solo osse frontis exsculptum, interdum duplex, positum in parte postrema laminae orbitariae, prope os sphenoide' - Omitto foraminula incerta pro arteritS OUS nutritus. Alterum os, quod fundum oculi, aliquam partem Iacuin naris, parietis internae, & externae constituit, est os sphenotideum. e Monero hoc visum est, quod externam Iaminam osseam arrodenti in libro nouissimo asperitas illa ni- tribuatur. nais acri sero glandulae lacrymalis

157쪽

deum. Primum ad orbitam pertinent processus tenues, a basilatiori in acutum abeuntes, & recta fere in latus tendentes, qui facie sua ima & extrinseca oculorum cauis ita supereminent, Vt partem posteriorem lacunaris orbitae perficiant, ab ea parte nexi ossi frontis, uti in latere interno ossi plano ipsum huius ossis corpus iungitur, & partem postremam parietis internae constituit. Processus illi tenues cum ipsa basi ossis sphenoidei constituunt foramina optica, quae incipiunt in cranio soramine oblongo & complanato, ita ut pars superior planior, inserior magis semiorbicularis sit. Margo superior cuiuscunque foraminis optici in aciem procurrit, & cum parte rotunda inferiori & ipso corpore huius ossis utrinque intercipit sulcum, cui dura mater cum

neruo optico foramen subitura arcte adnectitur, qUi nUnquam autem, quod plHrimi docuerunt anatomici, arteriam ophthalmita Cam excipit, quae arteria semper infra neruum per foramen opticum in orbitam penetrat, ut a sulco illo, quem pro diue liculo huius arteriae habuerunt, ultra dimidiam lineam remota

esse videatur f). In fetu soramen illud multo magis in transuersum ductum, & magis irregulare ac in adulto est. Foramen illud in adulto per crassitiem ossis in priora & exteriora procedit,& simul paululum descendit, & tandem ad posteriora fundi orbitae patet orificio ita oblique resecto , Ut paries superior & interior longius anteriora versus producantur , inferior autem & e terior citius desinant, & pars demum orae illius, quae fissuram sphenoideam resspicit, omnium maxime sit postrema. Diuiditur foramen opticum osseo margine, lineam fere crasso, a fissura sphenoidea, quae ad latera baseos ossis multiformis, sub processibus huius tenuibus, inter eos & processus eiusdem laterales incipit principio quodamimodo orbiculato; adscendendo autEm in latus & paulum priora versus in rimam angustiorem contrahitur, & apposito tandem osse frontis terminatur. Principio illo orbiculato si1ssurae sphenoideae, in parte illius intima insta sor

men opticum insculptus est sulcus, interdum satis profundus &fere

f) Sie sulcum illum pro diuer- BINVs Ioc. eis. g. 5 . et BoEHaliculo arteriae habere videntur AL- ΜER. Insit. OseoAg. I. as

158쪽

sere semicanalis, qui ab ea parte ossis sphenoidei, quae cranii

cauitatem respicit, anteriora versus procurrit, & in itinere sensim auctus in fundum orbitae foras patet, qui recipit ligamentum commune, ex quo tres musculi oculi oriuntur. Per ipsam autem fissuram sphenoideam transeunt neruorum paria tertium, quartum, seXtum, primus ramus quinti paris, Vena ophthalmica & arteriola meningea ad orbitam 10). Parietis demum orbitae eXterioris maximam partem constituit processus lateralis ex media basi enati, & in priora & exteriora versus producti facies interna, laeuissima, fere perpendicularis, ex angustiori initio latescens, ibi fere quadrangula aut rhomboidea, cuius latus posterius oblique positum ad fissuram sphenoideam pertinet, s

perius imposito osse frontis, anterius osse iugali terminatur, inferius autem fissura sphenoidea inseriori ab osse maxillari distat.

Parietem hanc externam demum perficit anserius pars ossis iugalis, concaua, laeuis, lata, quae in lunae crescentis modum a priori gibba parte in orbitae cauum reseXa, sursum ad OS frontis, retrorsum ad processum lateralem ossis sphenoi dei, deorsum ad os maxillare progreditur, cum quo non solum in cauo orbitae, sed processu quoque suo sc dicto maxillari, eminente iungitur, & sic inprimis marginem anteriorem, a parte inferiori & exteriori maxima ex parte constituit. In hac parte ossis iugalis in orbita apparet foramen, quod in canalem ducit, qui neruum subculaneum malae quinti pariS emittit. Pauimentum denique orbitae fere totum facit ossis maxillaris pars supra antrum Ηigh mori, tenuis, plana, laeuiS, plerumque solida, interdum ex duabus lamellis composita, quae inter processum maxillarem ossis iugalis, & inter os unguis ex principio angustiori latescit, acclivis ad partem interiorem &p0steriorem. Jungitur a parte interiori ossi unguis, ossi plano,

19 Suppl. cap. VII. g. I9.

159쪽

c A P. VII. DE ORBITA.

14I& demum ossi palatino, quod exigua parte plana, laedi, pomtionem posteriorem pauimenti orbitae perficit. Os illud maxiulare cum palatino separatur a processu laterali sphenoideo fissura sphenoidea inferiori, quae ampla in priora & exteriora ad os usque iugale procedit, fine latiori ampla terminata. Ab illa

fissura ante eius finem anteriorem tanquam ramus secedit ductus infraorbitalis, in ipso osse maxillari exsculptus, qui primum s perius patens in verum demum canalem osseum abit. In omniabus fere sceletis lamina illa ossea, quae ductui infraorbitali imposita est, sutura ad oram anteriorem orbitae usque dirimitur,

inter quam futuram & sulcum pro sacco lacrymali depressio in

osse maxillari obseruatur, unde musculus obliquus inferior oriuginem ducit. Margo demum anterior paululum eminens ossis maxillaris ante os unguis adscendit, ubi aliquam partem ductus lacrymalis facit, & sensim explanatus, cum processu ossis frontis iungitur, & marginem anteriorem parietis internae & ductus lacrymalis constituit. Os enim unguis, quod anteriorem partem parietis internae format, duplicem habet faciem, spina descendente acutiori diuisam, alteram minorem depressam, in sulcum eXsculptam, qui ex planiori sensim profundior, in verum canalem OL seum, ab osse maxillari factum, terminatur; alteram posterio-Tem maiorem, laeuem, planam, inter os frontis, planum &maxillare interpositam. Reliquam demum partem parietis i ternae perficit os planum, lamina nempe solida, tenuis, plana,

polita, quadrangularis ossis ethinoidei, quae superius iuncta ossifrontis, posterius basi ossis sphenoidei, in serius palatino & m xillari, anterius ossi unguis orbitam ab hoc quoque latere elaudit. Cauum illud undique conuestitur propagine durae matris seto , quae cum neruo optico ex cauitate cranii egressa ad

oram

160쪽

142 oram externam huius foraminis in duas diuiditur membranas quarum altera ad neruum se applican S, vaginae in modum illi circumposita ad oculum Vsque progreditUr, altera ex eo diuisionis angulo extrorsum reflexa, orbitam Undique obducit, & in illius verum periostium degenerat, etsi illud ossibus orbitae minus valenter, quam alibi in corpore humano fieri solet, adhaeret, ut tamen inter illud peri ostium orbitae & reliquorum ossium periostia nihil discriminis intercedere Videatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION