Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

optico remotae, ut nulla capitis huius fibra vaginam illius nerui

attingere possit, sibrae autem eXteriores desinant in lineam tendineam, quae orta ex dura matre, marginem superiorem principii rotundi fissurae sphenoideae conuestiente, super funiculum illum nerueum extrorsum & antrorsum decurrit, ut capiti maiori iungatur. Dum ergo duae illae lineae tendineae capitis maioris & minoris in arcum coniunguntur, & lunato ductu coeunt, medium inter se relinquunt interuallum, per quod, fasciculus ille ex neruis tertii, & sexti paris, & ramo nas ali quinti compositus, in cauum conicum a musculis oculi formatum ingreditur x , cum quartus. reliqui rami quinti paris & vena ophthalmica, cauo illo exclusi, inter duram matrem & musculos iter suum prosequantur, sub quibuS in fundo orbitae origo huius musculi ita latet, ut, nisi illis remotis, conspici non possit. Arcus ille tendineus coniunctione utriuSque capitis forma tus, Vbique arctissime an neotitur, firma & breui cellulosa, durae matri, reliquam fissurae sphenoideae partem, in rimam a gustiorem contractam, obturanti, eX CUiUS arcUS conueXitate reliquae fibrae mediae carneae huius musculi oriuntur, ut omnes illae sibrae ab ipsa statim origine antrorsum decurrant. Eadem nempe fere hic fabrica obtinet, ac in origine musculi adducentis. Cum enim uterque musculus a natura destinatus videatur, ut bulbum oculi recta ad suum latus, alter ad ext rius, alter ad interius ducat, in Vtroque autem origo infra nerinuum opticum sit; plurimae fibrae carneae non ad primam illam originem pertingunt, sed in lineam tendineam ex ligamento communi adscendentem desinunt, quarum illa in musculo adducente angulo diuisioniS durae matris ad latus internum nerui optici adfigitur, altera autem, quae arcum sermat in musculo abducente, durae matri parietiS externae orbitae annetiitur, qua vi Cons. Tab. V. f. a. ALBIN v s itidem inter utrumque caput abducentis pingit interuallum, per quod sextum et tertium neruum incauum musculosum progredi scribit, natalis nerui oblitus, cui. Certe nulla alia via relinquitur, explici M. ar. Iit. h. Simile interuallum videtur vidisse VALSALvA, ubi in indignatorio annulum minorem pingit, et describit. Diff. anat. IL. n. a. T. 3. f. I. a. s.

172쪽

qua connexione directio ita mutatur, ut hi musculi oculum non versus primam originem, sed versus lineam tendineam, unde fibrae eorum carneae veniunt, ducere possint. Similis ergo sere est hic mechanismus, ac in biventre maxillae inferioris, tendine suo intermedio lata apon eurosi ossi hyoidi annexo, ut superius licet ortus maxillam tamen deorsum trahere possit. Fibrae ergo carneae in unam carnem collectae, ab origine paulum eXtrorsum flexae, musculum constituunt, qui anteriora versus

Progressus, ad latus exterius bulbi oculi accedit.

g. VII. De origine musculi at ollentis.

Ex quatuor illis ros is superest adhuc attollens, qui viI iam ab ALA1No cy) fuit oblaruatum, oritur obliquo ortu paristim a periostio orbitae, quod marginem ossis multiformis, inter foramen opticum & fissuram sphenoideam intermedium succingit, quae fibrae cum capite minori musculi abducentis ibi coniunt ae, & loco magis posteriori prouenientes, Vix cum vagina nerui optici cohaerendi Inde autem ex ipso situ orbitae principium huius musculi obliqui super neruum opticum paulo antromsum & introrsum vergit, & fibris demum interioribus cum pam te superiori musculi adducentis confunditur. Fibrae illae ad ipsam supremam partem foraminiS Optici ex diuisione durae matris prouenientes, ex parte in Vaginam nerui optici se inserunt

Σ , & impositum sibi habent leuatorem palpebrae, quem nunquam inter attollentem & obliquum superiorem intermedium vidi, uti plurimi libri Anatomici suadere videntur a). Ex quatuor ergo musculis rectis oculi attollens solus is est, qui ex angulo

Hi l. mufe L. III. cap. M. nerui illum cohaerere assirmat, sim

173쪽

gulo diuisionis durae matris proprie ortus fibras inferiores in v ginam nerui immittat M. Ex data hac descriptione originis musculorum oculi, iteratis experimentis nata apparet, quam parum dici possit, musculos oculi oriri ex angulo diuisioniS durae matris, & ipsa vagina nerui optici, ex uno sere circulo, quum solus attollens & adducens ope lineas tendineae vaginae illius cohaereat, deprimens autem & abducens tota origine ultra lineae spatium ab illa distenti Sed aeque peccat Ill. LIEVΤAVD o, qui omnes musculos ad dextrum latus nerui optici ex dura membrana oriri perhibet, Vt apicem coni, quem formant, ultra tres lineas a soramine optico distare credat. Vidisse videtur originem trium musculorum, ex ligamento communi, quam tamen fabricam non ea, qua par est, diligentia indagavit; facile enim Vidisset, neque hi periorem neque adducentem ad dextrum latus nerui optici oriri, neque ipsum illud ligamentum, ad trium linearum distantiam a foramine optico seiunctum esse, quum apex coni musculosi inter soramen opticum & ligamentum commune cadere ubneatur.

g. VIII.

'Infertio musculorum Oculi. Quatuor illi musculi ab initio tenues & tendinei in itineroearnei facti intumescunt, di in

b) originem huius musculi videin Tab. V. u. a. s. omnes ergo quatuor illi musculi in origine inter se cohaerent indissolubili nexu, attollens cum adductore, hic cum depreTore, hic cum abductore, ut cauum conicum forment superius aliqua ex parte clausum, cuius basis

ipse bulbus oculi est, eiusdem fere cum orbita figurae, latere interiori

media parte latiores evadunt.

breuiori, exteriori longissimo. In quo arteriolae ciliares, neruuli ciliares cum ganglio, & reliqui nerui musculos oculi adeuntes contineniatur, a reliqua parte caui orbitae fere seclusi.

e) opinionem illius de origine horum musculorum amplectitur PE-τ1x in Palayn Arat. Chirum. Tom. II. p. D

174쪽

Ubi ad bulbum oculi propius accedunt, obduci incipiunt vagina cellulosa, sensim arctiori, & artitissime carni annexa, ut dissiculter omnis auferri queat, quae cellulosa demum in parte antoriori bulbi, cum vagina tendinis obliqui maioris confusa in illam cellulositatem, quae scieroticae & coniunctivae interposita est, degenerat Q. In media autem bulbi parte iterum angustiores facti & extenuati sensim abire incipiunt in tendines tenues, & carnea parte multo latiores fere quadrangulos o, qui, dum circa bulbum trochleae instar se insettimi, scieroticam paulo eXcauant, sinumque sibi parant, quo excipiantur, ut si contra astixionem tendinum scieroticae partem disseces, illam ibi certe tenuiorem, ac in interstitiis tendinum deprehendas ).

Tendines illi in taenias latiores sensim expansi in parte anterioribulbi longe ultra eius medietatem, in uno circulo, qui proximus corneae est, scieroticae inseruntur ω , ut omnes illae quatuor insertiones aequali spatio a cornea distent. Superius autem iam docuimus Oi), nullibi tendines sese contingere, & in unam tunicam confluere, sed, licet versus finem semper latescant, Vel proxime tamen circa corneam, satis magno a se inuicem separari interuallo. In ipsa insertione cum scierotica intimo nexu ita concrescunt, Vt sine manifesta laceratione ulterius diuidi, aut ad corneam Vsque deduci non possint.

BINI Ioc. citi

f) Idem velle videtur PETIT,

ubi assirmat, rectos adcumbendo o culum planiorem reddere, et sub illis scieroticam esse tenuiorem. Mem. Acad. 17a6. y. 7ο. Cum quo COnsentit Ill. DE HALLE R. Comm.

Multi certe insertiones roinctorum nimis ad posteriora retrahunt, quod tenendum est in figuris

D cap. I. de scierotica, g. VIII.

175쪽

Diuersa singulorum musculorum arectio, longitudo, crassitieS.

Ex ipsa, quam superiori capite dedimus, orbitae osseae descriptione satis iam apparet, musculos rectos a latere interno orbitae ortos, diuersa directione ad oculi bulbum incedere debere. Caua nempe illa conoidea, quorum apices foramina optica ponuntur, ita sibi sunt apposita, ut latera interiora feresibii sint parallela, axes autem illorum cauorum extrorsum di Uergant. Foramen autem opticum, & principium rotundum fissurae sphenoideae, & ille sulcus in eius parte intima, qUt l, gamentum commune excipit, in ipso illo latore interno exsculpta sunt, ut centrum oculi ad distantiam semidiametri huius bulbi magis sit exterius, longiusque distet a plano, quod corpus humanum in partem dextram & sinistram diuidit, quam for men Opticum. Praeterea, si per centrum bulbi planum horuZontale ducatur, quod orbitam in partem superiorem & inseriorem secat, primo statim intuitu apparet, non solum soramen opticum, sed ipsum sulcum ligamenti communis in parte superiori satis magno interuallo ultra id planum positum esse. Denique tenendum est, orbitae orifficium anterius ita oblique resectum in faciem soras patere, ut margo exterior multum re trorsum cedat, interior vero Iongius anteriora versus progredi tur. Quae quum ita sint, neruuS opticus non solum oblique

exteriora versus flecti, sed etiam non parum descendere debet 0, ut ad locum insertionis Veniat, qui demum in parte interiori intra planum perpendiculare, per centrum bulbi ductum, bulbum adit. Quum autem musculorum origo sub neruo optico vix aut valde parum certe Vltra planum perpendiculare, quod per orificium internum huius foraminis transit, in exteriorem partem secedere videatur, fieri non potest, quin musculi ab ipsa origine diuersa inter se directione ad locum insertionis pertingant; 0 Neruum opticum foramine quibusdam ocuIi partibvr. Cap. I. g.

suo egressum non parum descendere p. f. 3. iam monuit UAM PERVS in disy. da

176쪽

gant; musculus ergo adducens recto, & itinere sere parallelocum socio alterius oculi ad bulbi partem anteriorem perueniet, ut illius insertio a plano perpendiculari, per ligamentum commune ductum, vix in exteriora defeetere videatur. Abducens autem non potest non secundum directionem parietis externae orbitae extrorsum secti, & propter obliquum & incuruum incessum nerui optici in arcum fere duci, cuius conueXitaS parietem externam orbitae respicit. Attollens & deprimens in eodem sere plano perpendiculari incedentes ab origine paululum exteriora versus secedunt, itinere fere cum axi orbitae parallelo μ). Omnes autem quatuor, & magis quidem deprimens &abducens descendunt, & deprimens per planum horizontale, quod per centrum bulbi ducitur, transire debet, ut ad locum insertionis multo inferiori loco positum peruenire queat. A di, uersa hac directione diuersam eorum pendere longitudinem, facile patet. Quum locus insertionis abducentis a ligamento comis muni longissime omnium sit seiunctus, insertio autem adducenistis origini communi omnium proxima, sponte sequitur, abd centem esse debere longissimum, adducentem breuissimum; duo autem reliqui fere inter se sunt aequales, breuiores abducente, longioreS adducente; plerumque tamen deprimens attollente longior esse videtur. Sic iam olim Eusae Ac A1vs O abducentem omnium longissimum & eXteriora versus incuruum delineauit, & adducentem breuissimum eumque rectiorem, quod a Mo RGAGNIO m , WINSLOWo n , ALBINO ο), HALLERO p unanimi consensu confirmatur; uti VALAAL-

tem si Diuersam modo dictam directionem musculorum ab EVATACHIO Tab. XXXIX. iam optime expressam, omnibus fere reliquis neglectam restituit W1Νs Lomvs Mem. Acad. Irar. p. 3I . Tr. dela tete. q. a a. a 3. 0 Tab. cit. f. s. 3- .

177쪽

tem attollente paulo longiorem figura & descriptione repraesentant. Sed eodem modo multum discriminis inter musculos illos in crassite animaduertitur, &, consentiente MouGAGNI O, W1Ns Lovgo, & ΗALLERO D rectum adducentem omnium crassissimum, & superbum tenuissimum & angustissimum inueni, duos reliquos saepe inter se aequales, interdum abducentem de

primente crassiorem me videre memini λὶ. g. X.

De origine, directione et infertione musculi obliqui

fuserioris. Originem huius musculi ex vagina nerui optici, quem

GALE Nus cx a cantho interno ortum descripserat, primum proposuisse videtur VsisALivs cis , etsi reliquam directionem,& trochleam, per quam fertur, parum notam haberet, priuS- quam a FALLO PIO O, cui inuentum trochleae huiusque mus. culi per illam circumdustionis debetur, admonitus & edoctus fuisset a . COLUMBus partem tantum posteriorem ad troch Ieam usque notam habuit, quam sub nomine tertii musculi palpebrarum describit, trochleam autem, & huius musculi per illam transitum plane ignorat b). Eodem tamen tempore cum VsisAL1o &FALLO PIO EVAT ACHIVS cc optime originem, transitum per trochleam, huiuSque fabricam delineauit, quinimmo veram tendinis a trochlea inde versus posteriora directionem melius ipso FALLO Pio proposuit, & plurima certe occupasset, nisi tabulae eius ad nostra usque tempora latuissent. CAs-sE Rivs quidem non solum ex homine, sed aliis quoquo

e. XII.

In examine obse M. Fallay. p . gr. trochleam, & huius musculi per illam transitum bene describit.

178쪽

animalibus fabricam huius musculi depinxit, cuius tamen ic

nes neque diligentiam neque accurationem EUSTACH 11 assequuntur. Post illa tempora in omnibUS libris Anatomicorum occurrit, quorum plurimi post EVST ACHIVΜ aliosque veteres cum W1Rs Lo Wo 60 ortum illum proponunt, ex diuisionis di rae matris angulo inter adductorem & leuatorem palpebrae &attollentem. 1ll. LIEvΤAVD f) illum ad parietem internam

orbitae sic oriri scribit, ut inter eius & reliquorum ortum neruus opticus medius intercedat. Ill. tamen ALBINus proxime ad verum accedit, qui illius originem ad latus internum leuat ris palpebrae superioris in ora superiore foraminis optici ponit ), etsii autem altera icone illum in origine attollenti aliqua ex parte incumbentem pingat si , illum tamen subtus excursu quodam tendineo cum nerui vagina cohaerere scribit, et altera figura omnino ex neruo ortum delineat ib. Obseruationes meae circa originem huiUS musculi factae ita certe se habent, ut neque cum ALBINIANA neque aliorum ulla descriptione satis conueniant, quae nempe omneS in eo consentiunt, illum unice ex dura matre parietis internae orbitae venire. Semper enim rotro futuram, qua OS sphenoideum cum ossis ethmoidei partes plana coniungitur, loco tamen a soramine optico ad duas fere lineas remoto, & magiS anteriori obliquo initio fibris tendineis a dura matre ita oritur, Ut fibrae illius, quo sunt inferiores, eo

magis anterius, eoque remotioreS a soramine Optico incipiant, quo autem superiores, eo posteriuS nascantur, eoque propius

ad foramen opticum accedant, & supremae tendineae fere ad diuisionis durae matriS angulum pertingant. Nunquam tamen vel unicam fibram ex ipso diuisitonis angulo accipit, nec ullo modo inuolucrum nerui Vilibi attingit; cum ubique inter originem huius musculi & neruum musculuS adductor ex neruo & peri- ostio orae interioris sera miniS Optici anneXus interponatur. Angustissimum triangulare illud spatium inter Vtrumque musculum Ui Tab. XL. f. 17. ap.

179쪽

Ium intermedium repletur pinguedine sere suida, quae indagationem verae originis huius nerui dissicillimam reddit hJ. Fibrae illae tendineae ex lato, sed pertenui principio collectae,

mox carneae factae musculum constituunt teretem, gracilem, in medio intume entem, parieti internae, qua os frontis cum plano coniungitur, incumbentem, qui sensim oblique ad endens multa cellulosa inuolui incipit & abit in tendinem teretem, per trochleam traiectum. Is vero circa hanc cartilaginem se deorsum curuans, cum elapsus ex ea est, retrorsum simul & in

latus externum descendit ad superiorem & posteriorem partem globi oculi l), ad quem appropinquans planior euadit, latescit,& eXtenuatur, & paulo post mediam summam partem bulbi

oculi, tectus attollente, versus mustulum exteriorem triangulari fere sine, fibris radiatim dispositis, in laleroticam inseritur ni , loco paulo anteriori & ab insertione nerui optici remotiori, quam tendo dilatatus obliqui minoris, qui posteriori magis loco scieroticae se immittit, ita quidem ut pars tendinis obliqui minoris anterior respondeat parti mediae tendinis obliqui maiorisca, Trochlea dicta primum & optime deseripta a FALLO PIO,& post illum a VAs ALIO delineata, sea extra situm mota in libro edito a V1DO V1D1o, cum figura EUSTACHII, quae prius tamen facta videtur, adhuc lateret, a CASSER Io primum in stu naturali ossi affixa expressa co), orbiculus est, qui constat

ex tenui cartilagine, sere quadrangulari, Per tranSUersum excavata, & semicanalis assimili, quem utrinque sustinent & in

seriptionem in Comm. Soc. Scient. Gotti T. III. Ohferv. de tisicis Umuseulis oculorum. g. XIII. f. IIL I Ueram insertionem obliqui maioris in posteriori oculi parte, ab

bene delineatam, restituit CoWΡΕ-uus in Myol. reform. T. XXV. f. III. cum plurimi alii ante illum et ipse FALLOP1 vs illam insertio

nem nimis ad anteriora traherent, uti iam monuit MORGAGNI VA

tata.

180쪽

orbiculum integrum perficiunt ligamenta, ossi frontis aTxa adsulcum prope semicanalem, per quem neruus frontalis exit p). Tendinem, quem in ipso transitu multa cellulosa laxiori huic orbiculo annesiit, trochlea egressum undique comitatur vagina cellulosa, laxa, obsequiosa, lubrica q), quae orta ab orbiculo& vicino osse frontis cum illo ad globum oculi descendit, ubi cum cellulosa bulbo circumposita & cum rectis allata confunditur, & in omni hoc itinere tendini plano vndique, laxius licet, adhaeret, ut tam orbiculus mobilis, quam vagina illa cellulosa tendinem motum omnino sequi debere videatur. Praeterea NOLINETTVs Db, ΚVLΜvs s) & ALB1Mus D alium memorant musculum gracillimum, comitem maioris, qui in eius Vaginam cellulosam evanescere videatur, quem nunquam equi dem vidi. f. XI.

De musculo obliquo inferiori.

Musculus obliquus inferior communi fere cum superiori fato ab iisdem audioribus inuentus, & primum delineatus fuit. Oritur loco a reliquis remoto statim pone marginem inferiorem leuiter eminentem orbitae, qua in faciem foras patet, ab isthmo ossis maxillaris, inter foramen ductus lacrymalis & laminam osseam in plurimis subiectis fissura diuisam, quae dultum infraorbitalem tegit, interposito, depressione leui et interdum asperiuscula. Principium huius musculi tendineum & angustum breui abit in musculum latiorem, qui oblique extrorsum &retrorsum progrediendo inter tendinem depressoris & orbitam

Uaginam illam distam iam

nimadu. pr. Epis, Mat. XVI. g.

n. t.

SEARCH

MENU NAVIGATION