Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

cAP. XII. DE PALPEBRIS. a 23

niquo ipsi corneae insternitur a . Coniunctivam & internam

palpebrarum membranam Verae cutis esse continuationem, introrsum susceptae sensimque degenerantis, docet vel ipse culteranatomicus, inprimis adiuuante maceratione, cuius Ope continuitatem ostendere licet. Epidermis eam ubique sequitur su per corneam Vsque, uti superius iam docuimus cf. Vtraque autem palpebra in eo margine, quo se continingunt, intra duplicaturam cutis interceptum habet cartilagineum arcum, qui tarsus dicitur, tenuem, latiusculum, in superiori palpebra latiorem, & fere lunatum, ubi segmentum circuli

Chorda terminatum rofert, ut arcus sis monti marginem Orbitae

superiorem, chorda autem palpebram inferiorem respiciat in inferiori angustiorem, cuiuS duo margines longe paralleli inter se procurrunt, Vterque tamen tempora VersuS gracilescit, altero filio

nasum versus latiori. Ad limbum extremum utriusque palpebrae non pertingunt, sed marginem illum crassiusculum, & conuexum facit tumor cutis ibi solidioris & sere callosae, qui margo tumidulus edit multiplici ordine, plerumque triplici aut quadruplici plurimos pilos, qui cilia dicuntur, extrorsum repandos, &ita flexos, ut superne primum descendant, deinde in arcum, cuius convexitas hiatum oculorum respicit, flexi, adscendendo finiantur, inseriores primo Rdscendant, deinde arcu facto, cuius convexitas priori obuersa, extrorsum sectantur P . Palpebrae superioris cilia longiora, & densiora sunt, inserioris autem breuiora, & rariora, in Vtriusque autem palpebrae medio itidem longiora & versus utrumque angulum breuiora & rariora obseruantur, Ut prope Utrumque angulum plane deficiant. Paupebris ergo clausis Vtriusque palpebrae cilia se decussant, & vmbram & obscuritatem oculo addunt. Nunquam autem illa ex ipso cartilagine proueniunt, sed Vnice cuti inhaerent, & cum illa semper a cartilagine abscedunt, orta ex latere exteriori a Uid. 1ll. HALLERI Pr .lἱn.

242쪽

riori huius limbi. Margo enim tumidulus culaneus palpebrarum ita factus est, ut convexitas arcus corneae conuexitatem

respiciat, Unde non potest non palpebris clausis inter utrumque limbum convexum palpebrarum & convexum globum oculi relinqui spatium triangulare curvilineum, Vacuum, in quo lacrymae coaceruari, & contractione palpebrarum versus angulum

internum determinari possunt is . Duplicaturam illam, quam plica culanea palpebrarumessicit, praeter cartilagineum tarsum, & musculos statim dicendos, replet cellulositas, in quam ligamenta tarsea resoluuntur.

Ligamenta illa lata tars sa, Wrs sco us ce) describit orta expertostio orbitae, ubi ad oram externam in pericranium abit, utriusque palpebrae cartilaginibus tarsi inserta; omnes autem reliqui Anatomici ita de illis silent, ut commune illud silentium ligamenta illa dubia reddere posse videatur. Excitatus ergo W1 Is Low1 descriptione in hanc rem inquirere mihi visum fuit,& obseruationes saepissime repetitae me docuerunt, durae matriS propaginem, quae orbitae parietes peri ostii loco conuestit, ubi Bd oram orbitae exteriorem venerit, reuera in duas diduci Iaminas, quarum altera ossi manet vnnexa, & in ipsum per ostium faciei abit, altera Vero ab ipso orbitae margines exterioriundique in palpebram se demergit, & in duplicatura illa cutis tarsum versus ducitur. Lamina illa ab initio satis crassa, &fibris, uti fere processus falcisormiS durae matris, instructa, ubi quibusdam foraminibus pertunditur, quibuS Vasa & nerui ex orbita in faciem exeunt, progreditur pone orbicularem, hac productione tanquam septo a leuatore in superiori palpebra separatum; nunquam autem integra ad tarsos pertingit, sed, priusquam ad illos perueniat, sensim tenuior & laxior saeta in ipsa palpebra resoluitur in cellulosam illam laxam, inflabilem, quae xtramque plicam illam eutaneam separat, & in morbis interdum

243쪽

cAP. XII. DE PALPEBRIS. 225

enormi aquae copia turget. In superiori palpebra & ad angulum internum multum sortior est, quam in inferiori & tempora versus. Etsi ergo quidem ligamenti tarsei, quos cartilagines nunquam attingit, nomen ViX mereri videatur; velum tamen praebet orbitae praesXum, quod caulam orbitae perficiat, &oculum eo melius defendat; & septi instar vasa palpebrarum interiora Ab exterioribus ita secludit, ut arcus tarsei pone illud se pium, superficialia autem vasa orta ab ophthalmica orbitam nunc egressa, temporali externa & ab instaorbitali, ante illud ponam

g. II. musculus leuator palpebrarum.

Palpebrae illae duos habent musculos, quibus pro lubitus se inuicem deduci, & aperiri, & oculo iterum obduci possint. Priorem motum in palpebra superiori perficit eamque eleuat proprius musculus, leuator palpebrae dictus, qui oritur ex sola

dura matre ad oram superiorem foraminis Optici, ita ut ne unica quidem fibra vaginam nerui optici attingat; Interposito enim Vtroque musculo, attollente oculi & adducente, ubi principiis inter se cohaerent, undique ab illa Vagina secluditur, quibus musculis incumbens, illorumque fibriS in origine nexa, tenui &randineo principio incipit. Inde parti interiori musculis attollentis impositus graciliS musculUS antrorsum progreditur, sensim latescens & extenuatus, cuiUS sibrae naso propiores, magis rectae procurrunt, exterioreS 3Utem arcu ad tempora concavo extrorsum sectuntur, ut exteriorem finem tarsi attingant. Super bulbum oculi incedens sensim in apon eurosn tenuissimam abit, quae circa globum oculi se demittens ad marginem superiorem tarsi pertinere, illique longe inseri dicitur. Membranea autem illa expansio leuatoris palpebrae mihi quidem ante cartilaginem ad limbum usque palpebrae duriori cute factum procurrere visa suit,

f) Videsis , quae de his liga- ent. Gotang. Tom. III. S. XV. mentis iam dixi Comment. Me. Mi-

244쪽

suit, fibris intimis musculi orbicularis arctissime adnexa, uti aposteriori facie cartilagini tarsi breui cellulositate adhaeret. Ab utroque latere inprimis ab interiori expansio illa a poneurotica lacertulo tendineo sortiori limitatur, cui & ipsi carneae parti adhaeret arctissimo nexu cellulosa, quae cum ligamento tarseo coniungitur. Bene illum musculum Arabibus iam notum g iam delineat Eusae AcΗ1vs h), optimam autem eius iconem exhibet Ill. ALBINus ci), descriptione accuratissima illustratam.

Palpebras autem ad se adducit, oculumque obuoluit m seu lus latus, late & orbitae & palpebris instratus, a cantho maiori ortus, & circa oram caui osset longe circumductus. Diuidi optime potest in duas partes, continuaS tamen, neque separabiles, quarum altera cauum orbitae circumiens ossibus saciei instrata est, altera propius ad palpebras pertinen Partis exterioris fibrae plurimae proueniunt ad canthum internum a ligamento lato, plano, robusto, quod ortum a processu frontali OD sis maxillaris ex transuerso ad commissuram palpebrarum ducitur; aliae in parte superiori ossi frontis, in inseriori autem ossi iugali & maxillari inseruntur. Omnes illae fibrae in lacertos congestae, & in Oualem fere formam, cuiUS maior ambitus tempora, angustior autem nasum respicit, dispositae circa ambitum orae orbitae ducuntur. Lacerti huiuS partis exteriores

ad tempora & inprimis in gena longius ab orbita distant, ut ultra ossis iugalis marginem interdum descendant, in pinguedine ibi natantes & interuallo quodam distincti; in parte superiori autem margini orbitae propiores inter se minus distant, & frontali incumbentes cum fibris superciliaris iunguntur. Ad canthum

ρ Vide historiam huius musculi apud Mo RG AGNI vri epis. XVI. I b. XXXIX. f. a. o Tab. musc. XI. f. 17. Es.m c. L. II. e. XXII.

245쪽

eAP. NIT. DE PALPEBRIS

227 internum plurimae fibrae lacertorum extimorum ligamentum superscandunt, ea non parti ulli affixae, & fibris musculi frontalis& leuatoris narium occurrunt & nectuntur. Partis interioris palpebris obductae lacerti minores de

compactiores sunt, in arcum minorem flexi, quorum intimiores, & ciliis propiores recti sere decurrunt, qui ad canthum min rem ligamento inseruntur, ad exteriorem autem in anguloS Rc tos conueniunt & sese decussant. Ipsum limbum utriusque palpebrae inuestit fasciculus robustior, ex sibi is rectioribus compositus, cartilagini tarso arctissime annexus, qui multis proprio nomine musculus ciliaris dicitur. Hanc diuisonem iam habuit olim RIOLANus conseruatam ab ALBINO aliisque, WiNs-Lowvs cmb autem in quatuor musculos diuidit. laones optiis mae sunt SANTORINI, WALTHERI, ALBINI.

I. IV.

Glandulae febaceae palpebrarum, Meibomianae

dicta .

Ad palpebras adhuc pertinent glandulae sic dictae Mei-homianae, quas in sulciS faciei posteriori cartilaginum tars in stulptis dispositae sunt. Glandulosi sunt plexus, secundum lon gitudinem tarso tranSHerso innati, etsi non omnem tarsum, quam late est, occupant, cuius parS superior illis plerumquolibera est. Compositi sunt eX plurimiS solliculis sebaceis, rotundis, exiguis, serie duplici vel triplici secundum longitudinem

canali intermedio adnatis, in quem sebum secretum edere vi dontur. Fatendum tamen est, mihi nunquam ductum commuianem, in quem omnes solliculi conuenirent, Visum fuisse, qui

forte solliculis tectus inter illos & tarsum incedit, nisi ille plano desit,

246쪽

desit, & solliculi tantum apertis osculis inter se communicent, ut ultimus demum per orificium in limbo palpebrae sebum edat. In margine enim extremo palpebrarum ea facie, quae globum oculi respicit pone cilia tot animaduertuntur orificia parua, vix conspicua, in eadem linea disposita, una serie, interdum duplicata, quot plexuli glandulosi adsunt, per quae orificia breuissumo ductu sebum suum excernunt. In superiori palpebra in medio tarso sunt longissimi, sed graciliores, & versus finem superiorem angustiores, alii recta adscendunt, alii serpentinis sexionibus incedunt; versus extremitatem autem utramque tarsi se

sim breuiores, & rectiores sunt, sed latiores, & superiori fine versus medium tarsum inclinati. Interdum longioribus breuio

res sunt intermisti, aut, qui in itinores duo se Erant . prope orificium in unum confluunt, aut in itinere inter se uniuntur aut smplex prope orificia in duos diuiditur. Interdum unus alterueplexulus vicinum medio tarso propiorem superscandit, introrsum sexus, fine incurvo. Alii in itinere in isthmum contracti, versus finem iterum latescere videntur. In palpebra inferiori breuiores sunt pro mole tars, sed latiores & restiores, & magis parallelo itinere inter se incedunt. Laterales versus mediam partem tarsi, ut in superiori palpebra fine ulteriori se insectunt, breuiores, qui utrique cantho sunt propiores. Inter punctum Iacrymale & seriem glandularum spatium aliquod tars liberum superest, quod non attingunt. Interdum inprimis in inferiori

palpebra nonnulli solliculi insulas constituunt, a reliquis plexulis seiun fias, illisque interpositas, & tenuissimo tantum isthmo

cum illis cohaerentes. Succum edunt, Vt reliquae glandulae sebaceae, in vivo aut recen S mortuo sebaceUm, mollem et limpidiorem, in vetusto concretum & in vermiculos formatum, si orificio exprimitur. RUUS CHIVA eiusmodi vermiculos expressos pro materia ceraeea ex arteriis transsudante habuit, & solliculos glandulosos negauit n , quem autem omnes reliqui Ana

tomici deserunt, CASSE RIVs o) quidem glandulas has iam d0- lineauit, etsi in textu nihil de illis habeat. MEI BoΜIVS autem n U. X. n. ya . Epist. resp. o Deorg. vis T. I. f 3. M

247쪽

tem primus peculiari epistola bonam illarum dedit doscriptionem, icone ornatam ly), quarum memoriam, a reliquis fere neglectam, iterum restituit Mo RGA Gnius, icone addita O, qui primus illas in glandularum sebacearum ordinem adseruit, qui& omnes, qui illum sunt secuti, praeter RVVsces1VΜ, facile sibi consentientes habet. Post Mons AGNIVM VATERVA aliam exhibet figuram, ubi autem nimis varie, nimiS- confuse dispositae apparent, historram autem illarum inpriinis WINA-Lomvs s), GuNZivs t & Ill. HALLERVS cu optimis animaduersionibus illustrarunt,

248쪽

VIIS LACRYMARUM.

f. 1. Glandula et carunchla lacrymalis. Super anteriorem partem bulbi semper effunditur liquor aqueus, limpidus, evaporabilis, lacryma dictus, qui inde perductus lacrymales ad saccum lacrymalem abit, & porro ad n rium interiora defertur. Eum maxima certe ex parte exhalare videntur arteriae coniunctivae tunicae & membranae internae palpebrarum, quae argumento iniectionis aquosae naturam imitantis aqueum semper humorem stillant; partim etiam in homune, ut in multiS animalibus certa fide contingit, creditur deponere glandula conglomerata, molliuscula, quae in recessu cauo ossis frontis tempora versuS sedet. Glandula illa versus exteriorem angulum crassior, Versi S interiorem extenuata componiturox plurimis lobis cellulositate inter se coniunctis, interposita multa pinguedine, quibuS tamen nullum peculiare inuolucrum fortius obducitur. Ex illa glandula in bove aliisque animalibus conspicui ductus descendunt, qui in facie interiori palpebrae superioris orifficii S patuliS, setam minorem recipientibus se aperiunt , . In homine autem hucu Sque accuratissimorum Anatomicorum aciem omnino ductus illi effugerunt; neque milii hac in re illis feliciorem esse contigit, etsi omni diligentia variaque administratione in illos inquisiverim. et

249쪽

Lacrymae illae in spatio triangulari curvilineo inter tumidum limbum palpebrarum & globum oculi relicto collectae

versus canthum maiorem perpetua motitatione palpebrarum propelluntur. Ibi palpebris se interponit agmen glandulossim, ob longum, quod caruncula lacrymalis dicitur, ex plurimis solli. culis sebaceis compositum, qui, ut aliis eiusmodi folliculis contingit, saepe pilos edunt, & compressae vermiculum sebaceum per porum minimum emittunt. Ante eam tertia fere palpebra oculo obvertitur, a superiori ad inferiorem ducta, semilunaris, cuius concauitas tempora respicit, facta ex duplicatura coniunctivae, in homine minima, ut leue fere imitamentum palpebrae tertiae animalium, quam pro lubitu ope peculiaris musculi oculo obducunt, esse videatur.

g. II. Canaliculi lacrymales.

Ante carunculam lacrymalem ad finem interiorem tarsi in utriusque palpebrae margine eminet papilla rotunda, in cuius apice animaduertitur semper foramen unum maiUsCUlum, in statu sano semper apertum, quod satis facile setam recipere potest,& punetum lacrymale dicitur. Vti inter Vltimum osculum glandularum Moibomianarum & hoc foramen spatium quoddam relinquitur, liberum, quo glandulae illae non pertingunt, ita quoque punctum lacrymale non eadem serie cum orifficiis glai dularum possitum est, sed ad anteriora magis accedit, ut, quum orifficia glandularum globo oculi obuersa sint, puncta lacrymalia sibi ex aduerso opposita se inuicem respiciant. Puncta haec lacrymalia ducunt in duos canaliculos, ΠΟ- .mine canalium lacrymalium, qui ad se inuicem accedentes communi receptaculo, quod saccus lacrymalis dicitur, inseruntur. Canaliculus palpebrae superioris in itinere versus saccumnasalem non parum descendit, ut ad angulum acutum iungatur, cum canaliculo inferiori, qui magis transuersalis decurrit, &, dum

250쪽

dum cera turgbbat, paulum fere adscendere mihi vitus suit. Eum quidem decursum plurimi recentiorum optime proponunt cy). A prima autem origine non statim ea, quam modo diximus, directione feruntur. Canalis enim superior, ab orifficio ad lineae longitudinem recta adscendit, & tunc angulo facto descendere incipit; uti inserior prius recta descendit, & tunc ad angulum rectum in directionem transuersalem flectitur, quem quidem decursum in omnibus experimentis, ubi canaliculos la crymales per orificium inserius ductus nas alis cera repletos eXaminavi, constantem immutata naturae lege obseruaui. Miror autem fere, cur ab omnibus aliis angulus ille directionis praeter- uisus fuerit, qui in administrandis chirurgicis operationibus non

adeo parui momenti, & attentione dignus cpris ossct videtur,

dum stilum aut tubulum siphonis Anelliani ad reserandum iter obstructum illorum canalium immittimus. Canaliculi illi ad se inuicem accedentes ante insertionem in saccum lacrymalem in Unum ductum iungi certe videlatur, qui

ductus communis transuerso itinere vltra lineae spatium procurrens faciei anteriori non penitus summo sacci nasalis immittitur. Simplex certe orificium ibi semper obseruaui; non possiim tamen, quin fatear, interdum me Videre mihi visum fuisse ductum communem, ex duobUS canaliculiS composillam distinctum misese septo tenuissimo, Vt duo canaliculi sabi quidem appositi &vnum ductum mentienteS procurrerent, Uno tamen osculo, cum

septum ante insertionem defficeret, in saccum nasalem se aperu

rent.

Decurrunt illi canaliculi in facie posteriori palpebrae sola membrana interna tecti, omni autem reliqua ex parte musculus orbicularis illos obuoluit, & arctissime illis adnalcitur, ut difficillimo, & vix, nisi summa attentione adhibita, sine illorum laesione auferri possit; inde pone ligamentum canthi maioris ductus

SEARCH

MENU NAVIGATION