Descriptio anatomica oculi humani :

발행: 1780년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

cAP. X. DE ARTERIIS OCULI.

Tnter omnes oculi partes nulla fere est, cuius historiam ita e cultam persetiamque habemUS, quam arteriarum oculi, quarum descriptionem plenissimam , plurimisque obseruationibus nixam Ill. DE HALLAR a recentissimis temporibus dedit ca), ubi omnia ita iam occupauit, ut vix, quid addi possit, superesse Videatur. Taediosum sane foret, obseruationes illius ex libro in librum transferre, neque tamen hanc partem nimia breuitate tractare licet, ne opus hoc, quod suscepimus, mancum & hiulcum foret. Eam ergo hic descriptionem arteriarum oculi addam, qualem obseruationeS meae mihi suggerunt, quae cumdo scriptione Ill. HALLERI facile comparari potest, ut, quantum utraque inter se conueniat, inde appareat. Ramos ophthalmicae maiores saepius & ulterius persecuturo ipsa fata mea obstiterunt, quae eam cadauerum copiam mihi non fecerunt, quae ad illorum historiam repetitis vicibus indagandam requirebatur. Decursum autem ultimorum in choroide & iride propaginum miramque fabricam, quam ibi componunt, superius, cum de choroide agerem b , ita iam proposui, ut sine taedio repeti non posse videantur. Ereuiter ergo illa tantum attingam, quae a) In historia nempe arteriarum b) Cay. L. de choroide M'. Luoculi fasc. VII. Dou. ornat. inserta. III. ad

212쪽

ad confirmanda aut illustranda superius dicta facere posse crediderim.

Arteria ophthalmica oritur ex arteria carotide, qua sede eX receptaculo versus posteriora & interiora se conflestit, unde statim sub neruo optico lateri exteriori propior per crassitiem ossis incedit, intra vaginam neruo a dura matre datam, in omni hoc itinere multa cellulosa irretita o. Nunquam autem ego quidem vidi, arteriam hanc per sulcum in parte superiori foraminis optici exsculptum ad orbitam penetrasse. Hoc in transtunonnullos praebet surculos durae matri & ipsi substantiae nerui optici, cum vasculis a carotide datis, in superficie nerui anastomosi iunctos. Orbitam ingressa in duobus subiectis primum statim emisit arteriam centralem, & reliqua demum Vasa, ea serie, quam in duobus oculis accuratius adnotatam hic eXhibebo. .

In primo ergo exemplo ipsa centralis omnium primum

nata praebuit arteriam ciliarem inferiorem, porro centralem,tUnc eX trunco nata fuit arteria ad latus exterius nerui optici, quae super arteriam centralem transversim incedens, descendit, in duos statim ramos diuisa, quorum alter abiit in ciliarem eX-teriorem maiusculam, octo fere ramulis bulbo insertam, alterram os musculo depressori & abducenti misit, inter utrumque musculum anteriora versus progressius. Deinde ophthalmica dedit lacrymalem, quae edito ramulo neruo frontali ad glandulam suam delata in eius vicinia cum ramo perforante arteriae temporalis profundae iuncta fuit. Inde ophthalmica in cauo musculoso super neruum opticum introrsum procedens, edidit arteriam ciliarem interiorem superiorem, deinde ex ordine muscularem inseriorem, inprimis ad musculum depressorem & adducentem delatam, supraorbitalem, ramulos ad obliquum superiorem & duram matrem, ethinoideam posteriorem retrorsum sexam, ethmoideam anteriorem, & tarseam.

nat. XXL A. VI ad sit. A, HAL- anat, L infert, ad sit. f.

213쪽

CAP. X. DE ARTERIIS OCULI.

In altero oculo. Ophthalmica, quam primum sub neruo in orbitam venit, edidit muscularem inferiorem, trunco dimidio fere aequalem, unde natae fuerunt, primum centralis, post illam ciliaris inserior interior, rami ad musculum adduceytem,& deprimentem & denique ad musculum obliquum inseriorem. Musculari illa inseriori edita, truncus ophthalmicae iunctus fuit

anastomosi sat magna cum arteria altera accessoria, quae propa go arteriae meningeae cum ramo primo nerui quinti paris allata fuit, multis in itinere per duplicaturam durae matris surculis emissis, ad neruos in transitu illo vicinos, duramque meningem Anastomosi cum arteria illa facta truncus praebet ciliarem exteriorem superiorem, quae in duos ramos diuisa fuit, quorum alter in plures minores surculos solutus scieroticam persorauit, alter tenuior inprimis ad nerui tunicam abiit. Inde oblique super neruum introrsum progressus in itinere dedit supraorbitalem. nerui frontalis comitem, ramos ad neruum opticum & originem musculi obliqui superioris, ad musculum attollentem, & eth moideam posteriorem, tunc antrorsum delata, ethmoideam anteriorem , palpebralem anteriorem & superiorem. Arteria autem accessoria post factam anastomosin cum trunco in lacrymalem abiit, quae in itinere primum praebuit arteriolam ciliarem tenuissimam, ramum ad musculum attollentem, & abducentem. Prope glandulam ramum, qui, perforato osse temporum cum temporali profunda iunctuS fuit, glandula autem superata in duos ramos bifida abiit, quorum alter ad tempora superficialis excurrit, alter ad palpebram superiorem missa fuit, ad constituendum cum propagine trunci ophthalmicae arcum tarseum

d). Ad decursum ophthalmicae addere quoque visum est. illam quoque sub neruo optico progressam animaduersam mihi

suisse. g. II.

Bb et

214쪽

Propius nunc accedamus ad historiam arteriarum ciliaruum , quarum fines in iride & processibus ciliaribus superius iam descripsimus. Dum omnes meas obseruationes in iis quoque cadaueribus factas, ubi reliquorum ramorum ophthalmicae seriem prosequi non licuit, inter se consero, ex omnibus illis ellucio, frequentissime mihi visas fuisse duas arterias ciliares maioreS , alteram exteriorem & superiorem, alteram interiorem &inseriorem se), quibus accedit una alteraue arteriola tenuior, quae gracillima in paucissimos tantum surculos in scieroticae parte posteriori diuiditur. Ciliarium maiorum aut utraque, aUt

alterutra tantum eX trunco nata fuit, cum altera plerumque eXmusculari inseriori, tunc in illis subiectis grandiori proueniret.

Tenuiores origine Varia modo ex ophthalmica, modo eX lacly-

mali, modo ex musculari inseriori ortas animaduerti. Vtraque ciliaris maior, exterior, & inferior, quae interdum centralem edit, serpentinis flexionibus secundum neruum proceden S aut in medio itinere, aut, quod saepius fere contingit, propius ad bulbum oculi in plures diuiditur ramulos, editis in itinere nonnullis ad inuolucrum nerui surculis minoribus. Arteriolae autem, quas Voco tenuioreS, plerumque sine ullo sere ramo & rectiori tramite super neruum incedentes ad bulbum perueniunt.

Semper autem surculi aliquot ciliarium & maiorum & tenuiorum in cellulosa, quae inuolucrum nerui cum scierotica coniungit, utrinque ramum edunt, qui cum similibus surculis aliorum cili rium iuncti circulum efficiunt, fini nerui optici circumpositum, in quem surculi quoque ex ipsa pia matre nerui optici aduenientes inseruntur, eX quo circulo ramuli enati perforata scierotica cum reliquis choroidem adeunt in . Arteriolae enim ciliares

e Sic duos trunculos maiores ci- Iiares habet Ill. HALLE Rus icon. Θ . cranii, fasc. Ii tab. art. faciat. explic. vasor. III. p. r5. arter. Oculi

f) Circuli illius primum mentionem feci in epist. de vaf. subtilioribus octili p. a . et illum quoque pingit HALLE R. tab. art. oculi, f

215쪽

cAP. N. DE ARTERIIS OCULI. I97

in parte posteriori scieroticae in plures finduntur surculos, ut quindecim, viginti & vltra ramuli scieroticam perserent, alii

autem tenuiores scieroticae exteriorem faciem pingant, in medio fere bulbo propaginibus arteriarum ciliarium anteriorum iu cti. Qui autem scieroticam perforant, duorum sunt Ordinum, aliae plures & posteriores, quae ciliares breues dicuntur, aliae multo pauciores, anteriores, quarum numeruS binarium raro excedit, quae longae dicuntur. Ciliares breues siue posteriores, saepe ultra Viginti, ne UO Optico quidem propiores, quam arteriolae ciliareS longae, diuersa tamen ab illius ingressu distantia, scieroticam satis recto

itinere perforant, aliae maiores, aliae minores. OmneS ab

ingressu arbuscularum similes, ad acutos angulos ramos, per choroidem antrorsum pergunt, ita ut rami inde enati densissima serie sibi appositi paralleli fere inter se decurrant. In itinere frequentissime ramis transuersis inter se uniuntur. In eXterna facie choroidis pone orbiculum ciliarem frequentioribuS, quam in posteriori parte choroidis, anastomos bus inter se coniunguntur; Nunquam tamen in homine elegantissimam illam fabricam

obseruaui, quam in oculis animalium, uti vervecis aut bouis animaduerteres licuit, ubi Omnes arteriolae eX choroide aduenientes ad oram posteriorem orbiculi ciliaris transuersis ramulis in eodem fere plano ita inter se Vniuntur, Ut circulum constituant, quem surculi lateraleS ex ciliaribus longis transeuntibus

emissi perficiunt, ex quo circulo plurima vascula serpentina ad alterum circulum in ipsa itide sui tante positum, & a ciliaribus Iongis factum, abeunt, Vt nullus ramulus ullius arteriae ciliaris posterioris in iridem peruenire queat, nisi qui circulo illi posteriori choroidis immissus fuerit G. In homine autem vix nisi vestigium huius circuli animaduerti; multa tamen sunt, quae suadent, circulum ibi quoque adesse, sed multo subtilio

rems

g) Circulum ill nm in oculis ani- bricae inter omium het manum et hyam alium descripsi et delinoatum dedi torum. Commenti Soc. Reg. Scient. in Obseruationibus de di erantia fa- Gotting. T. IV.

216쪽

rem, in quem, modo fata permittere velint, accuratius & saepius inquirere est animus. Ab eo inde loco plurima vascula, tecta cellulossitate orbiculi ciliaris, sed multum extenuata, circulum iridis adeunt, cui in ambitu immittuntur, uti alia cum ciliaribus anterioribus communicant. Arteriolae enim ciliares breues antrorsum delatae in exteriori facie choroidis sensim extenuatae & rarioreS apparent; quae sensim ab anteriori illa facie secedunt, & concauam choroidis faciem petunt, ubi trunculi plurimi sibique paralleli, multo magiS, quam in posteriori parte conspicui incedunt, & ad oculum denique in plicas processuum ciliarium producuntUr. A concaua autem illa facie omnia illa vascula teguntur reticulo subtilissimorum vasorum, unde innumeri secedunt flocculi, qURe illam faciem undique villosam, & in plurimis animalibuS pulchris coloribus fulgentem reddunt, cuius fabricae superiuS fu

siorem dedi descriptionem h). Arteriolae ciliares longae re anteriores cum circulo iridis.

Alter ordo ciliarium longarum est, quae Nucκ1o &Ηov1o fontes aut ductus aquosi dicuntur, melius descriptae a Cel. FERRE IN O), accuratissime examinatae ab Illustr. HALLERo m), propagineS sunt, Vti priores, arteriarum ciliarium trunculorum, & scieroticam, Vti neruuli, quorum perpetuae sunt comites, oblique persorant, Vt ad duarum linearum a s h Cap. de thoroide M'. I. g. si Libr. saepe cit.

g. In

217쪽

cAP. N. DE ARTERIIS OCULI. 199

neruo distantiam in interiori facie scieroticae ex illius substantia

demum emergant. In homine ViX unquam ultra duas vidi, singulas in utroque latere, cum in animalibus utrinque binae sibi vicinissimas parallelae animaduertantur. Arteriolae illae, e terius breuibus impositae, neruuliS arctissime iunctae, recta anteriora versus decurrunt, nonnisii paucis & minimis ramulis ad choroidem emissis. In ea sede autem, ubi choroides cellulositate orbiculi ciliaris obducitur, quaelibet arteriola longa in ramos duos maiores divaricatur, qui ad obtusissimum angulum discedunt, & oblique antrorsum delati, in margine exteriori iridissimilibus ramis ex diuisione alterius arteriolae longae natis occurrunt, unde circulus maior iridis nascitur. Ex ipso autem

angulo bifurcationis, & eX utroque ramo arteriae longae oriuntur multi rami, qui in principio iridis simili modo divaricantes

occurrunt arteriis ciliaribus anterioribus, illisque iuncti annulum interiorem efficiunt, qui VtrumqUe caudicem cuiuslibet arteriae longae inter se connettit. Duplex ergo maXima ex parte est circulus iridis, compositus eX annulo eXteriori &interiori n . Exteriorem annulum constituunt bini ramuli arteriarum longarum, qui a se inuicem secedentes comparibus ramulis arteriae longae alterius lateris inseruntur, qui annulus eXterior maxima ex parte cellulositate obducitur. ΑΠΠUIUS autem interior componitur ex plurimis arterioliS CiliaribuS anterioribus, & ramis ex utroque caudice arteriarum longarum enatis, quorum rami laterales inter se iuncti in annulum Vndique clausum & continuaum consuunt, Vnitum Cum dUObUS ramulis arteriarum longarum, ubi sibi inuicem inseruntur. Sed hic quoque annulus in- tbrior multis in locis iterum aliqua ex parte dupleX est, cum saepe duo surcussi longe paralleli decurrant, priusquam inter sesvniantur; Vndique ille flexuosus serpentino ductu incedit, ipsam oram exteriorem iridis Undique legit, ut maxima ex parte statim in oculos incurrat, cornea Undique abscissa, etsi cellulositas orbiculi ciliaris nondum ablata fuerit

218쪽

Priusquam autem ad describendas propagines ex circulo iridis prouenientes accedam, dicendum adhuc esse videtur de arteriis ciliaribus anterioribus. Nempe rami arteriosi musculos sequentes emittunt duos tresue surculos, qui cum tendinibus musculorum ad scieroticae partem anteriorem corneae proximam perueniunt, ubi in plureS sinduntur ramulos, qUOrum tenuiores per omnem ambitum scieroticae dispersi partem inprimis eius anteriorem pingunt, maioreS autem per arcus saepe inter se iuncti alii corneae propiores, alii remotiores scieroticam perforant. Sed interdum ad illos vidi accedentem unum alterumue surculum, natum ex arteria palpebrali superiori, per coniunctivam huc delatum, qui cum reliquis arteriolis anterioribus, quibus vix mole cedere Visus est, scieroticam perforavit. Omnos illi surculi arteriosi per cellulosam orbiculi ciliaris antro sum delati maxima ex parte circulo iridis se immittunt, & inprimis multum ad perficiendum annUlum interiorem faciunt, nonnulli ipsum circulum praetergressi, continuo iridem adeunt, aliquot autem ramuli in parte pallida choroidis cellulosa tecti propaginibus arteriarum breuium ibi inseruntur O1 .

Ex circulo ergo interiori, qui a posteriori parte arterias ciliares longas, & anteriores, & ramulos breuium recipit, ab anteriori facie proueniunt Vascula iridiS, quas parallelo ductu in eodentia, sed flexuosa tamen ad annulum iridis minorem tendunt, ad cuius oram maiora, instar Vasorum me sentericorum, per arcus inter se iunguntur, qui tenuiora a facie concaua recipiunt. Tantum autem abest, Vt omnia ex circulo maiori orta vasa ad oram annuli minori S per arcus inter se coeant, ut plurima sine ulla maiori anastomosi cum vicinis inter arcus recta ad annulum minorem tendant, Vbi in minores surculos diuiduntur, quibus accedunt ramuli eX convexitate arcuum orti. Omnia

illa vascula in annulo minori ita inter se iunguntur, ut, si in

Oculo

icones ad fabricam animalium per- M. Goff.

tinere, docui in Observ. de disser. p cons. his . art. oculi. p. σύ. fabricae bo. T. IV. Comment. Soc. f.

219쪽

oculo post felicissimam repletionem decursum illorum examines, facile appareat, alia qHidem recta ad oram interiorem pupillae venire, alia autem in alterutrum latus deflecti, & itinere cum ora pupillae parallelo decurrere, quae surculos recta ad pupillam tendentes recipiant, & crebris anastomosibus cum illis iunguntur, unde Oio in fetu vascula tenuiora ultra oram iridis producta ope tenuissimae interpositae cellulositatis membranam sic

dictam pupillarem formant in . g. IV.

terrae retinae ex centrali Ortae. Neruus optic's in ipsa iam cauitate cranii prope conium. Hionem plurimos accipit surculos tenuissimos eX ipso trunco c rotidis ortos, qui in pia matre substantiae eius medullari circumposita ludentes cum neruo ad orbitam pertingunt, & ibi cum aliis surculis ab ophthalmica ortis communicant. In omni enim itinere neruus opticus a vicinis ramis plurimos accipit surculos, interdum non ita parvos ), qui in utroque eius iuuolucro decurrentes inter se iunguntur, & demum nonnullis ramulis circulo arterioso circa nerui optici insertionem in bulbum posito immittuntur, ubique autem tenUissimas propagines in substantiam nerui demittunt, quae in cellulositate funiculis medullaribus circumposita delatae. &dissectae, porosam nerui fabricam eiu ciunt. Semper autem arteriola maiuscula ad mediam axin nerui penetrat & veram centralem constituit D. Ortam illam vidi ex trunco ophthalmicae ante omneS reliqUOS ramOS, ex alterutra ciliari, & ex musculari inseriori, quae surculis ad duram

matrem & piam meningem nerui emissis oblique substantiam illius

q Uid. sup. cap. de chorioide. Sest. III. g. IV.

r) Ill. ALBINVS, praefer alios supra dictos, membranam pupillarem quoque describit et pingit Acad.

Annot, L. I. cap. VIII. Tab. L. f.

art. Octili, f. a. t) Arteriam illam optimo descriptam in neruo optico pingit illustr. HALLERVS tab. ari, oculi,

220쪽

illius perforat, & per mediam fere axin ad oculum delata, cum substantia medullari per medium porum maiusculum laminae cribrosae ad retinam pertingit, quae non repleta in neruo disse-eto medio & illa lamina porum relinquit, sub nomine pori optici veteribus iam notum cu). Ab illo ingressu in ramos maiuscu-IOS sanguine plenos magnis angulis quaqua versum diuiditur,

qui sanguinei & ramosi ad anteriorem terminum retinae pertingunt. In oue arteria centralis duos maiores ad Oram anteriOTem retinae mittit ramos, qui ibi ad magnum angulum divaricati longe oram illam legunt, sibique occurrentes circulum ci

culo iridis similem constituunt, unde plurimi surculi ad partem

posteriorem retinae, vix ullus anteriorem versus terminum decurrit γ . In homine autem eiusmodi circulum nondum Vidi, etsi anterius nonnullos ramulos transversim incedentes me Videre meminerim, ut vix desperem, repetita experimenta similem in homine fabricam forte olim ostendere posse. Arteriolae retinae unice in interiori retinae facie decurrunt, nudae fere, qua humorem vitreum contingunt, & teguntur, qua choroidem respiciunt,multa medulla nerui optici intermedia,per quam quidem Pellucent, minus tamen conspicuae apparent, inprimis si retina pulposa, aut spiritu vini & morte obscurior reddita fuerit to: si vero faciem internam retinae per humorem vitreum adspicias, tenuissimi & vltimi surculi libero & optime in oculos incurrunt.

Interdum tamen unum alterumue ramulum ad exteriorem faciem retinae perforata medulla emergentem Vidi, qui breui ad interiorem faciem iterum rediit. Ab arteria denique centrali perforata lamina cribrosa, ramUS praeterea discedit, qui per medium humorem vitreum, cui tenuissimos in itiuere surculos exhibet, ad faciem posteriorem lentis peruenit, in cuius capsu-Ia in plurimos ramulos diuiditur et . S. V.

a porum illum a Vesalio reiectum rostituit et expressit Eus TA. CHIVS Tab. XL. in omnibus fere figuris, et tu examine obsum, edit.

a: Circulum illum ex oue deli. ne ui in Comm. Soc. Scient, Gotuu gens T. IV. observat. de disseren. tia fabricae &c. supra Cis. ν) Vid. su p. cap. de retina. S. III. E) lli. ALBIΝvs arteriolam illam describit et delines uit in modo citat. Annot. acad. Tab. I. f. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION