장음표시 사용
21쪽
XXV. I. signa supra XIII. -XVI H. memOrata, etiam rubeolae malignae communia sunt In hoc vero morbo, multo major est vis omni una, ab initio, signorum, imprimis languoris et debilitatis. a. o maligna rubeola, multo vel ocius vel serius emorescit cutis, quam in miti. Modo enim, Ut certiores nos faciunt SYDEN Η ΑΜ Us et WAT SON, lenticulae secundo die apparent; modo, ut testatur ΜORTON, etiam primo: Contra, modo r10 lain Conspectum veniunt, ante decimum septimum aut vigesimum. 3. Quin etiam, non solum sic XXV. a.) tardius interdum proveniunt lenticulae, sed tardius etiam numerum haud rard Complent. Imo vero, totam simul cutem perraro occupant, sed alias hujus, post alias, deinceps Partes. q. Colore, porro, lenticulae, quibus insignitur rubeola maligna, aliis atque aliis aegris et tem poribuS,
22쪽
poribus, variae sunt. Rubie undae enim interdum sunt; alias rubellae modo lividae ; modo subnigrae. 5. Flaccet, denique, Cutis ; neque, id profecto quod a SYDEN HAΜo accipimus, lenticulae, quibus variatur, squamatim evanescunt.
XXVI. Rubeola, ut supra VI.) memoravimus, semper speciali concitatur contagione;
quae, haud secus ac ea qua eisicitur Cariola, intermedio λοῦ re vulgatur.
XXVII. Quali vero natura sit haec XXVI.)Contagio, eX toto nescitur. Subtilis enim adeo est, et incomprehensibilis quidem, ut chymicus, utcunque curiosus, quid sit, Comperiendi, attrectare prorsus nequeat. Q locirca, ignoratur, non solum qualis in circumfluo aere existat,
23쪽
sed etiam quam longe, hujus interVentu, eX proprio sonte pateat aut Vehatur. XXVIII. Certo quidem scimus, aera, Contagione inquinatum, Cum externo Corpori admoveri ; tum per asperam arteriam, dum spiritum accipimus, in pulmones irruere imb etiam. saliva commistum, in ventriculum devorari. Ve- Tum, Utrum tamen ulla harum, neCne, viarum in corpus humanum invehatur, nondum CXplo rate cognitum habemus. XXIX. Utrum rubeola, tanquam et arrula, in corpus arte. inseri possit, necne; et ulmi in ali Uantum, necne, mitesceret insita; periculo nondum satis compertum habemUS. XXX. Quibus vulgetur contagio, et qUa aeris constitutione minuatur ejus vis aut intendatur, nondum satis constat.
XXXI. Neque profectb melius scitur, quid sit
24쪽
sit proxima rubeo e causa. In varias enimvero, hac de re, partes disputatum est; atque medici exponere summopere Conati sunt, quam Ohrem Cum rubeola tum variola eundem hominem semel tantummodo assiciat.
XXXII. Sed vanae inanesque omnes sunt rationes, quas, hunc XXXI.) in sinem, eXCogitarunt ; et animo quidem incerti sumus, an res non ea sit natura, ut nemo eXplicare queat. Ignoratur enim, tum quam n partem Corporis primum agat admota contagio ; tum, qua in Pa Ite, UOVa Contagio generetur.
XXXIII. Cum ita xxx11.) sit, dicere, prox
mam rubeo e Causum es quandam aut nervo-TUm, aut vehentium sanguinem vasorum Conditionem, est sucosa utique sapientia ignorantiam prodere. Quapropter, ficta omnia aspernantes, reconditae adeo Causae ignaros profiteri, quam conjecturalena animove arroganter praesumptam in medium proferre, malum US.
25쪽
ET PROGNOSIS . . XXXIV. Faustus plerumque hujus morbi e Ventus praedici potest. Verum, siquando inscienter Curatus fuerit, vel atrocius grassetur, tristem interdum exitum, si non lethiserum, habet. XXXV. Impuberibus, et alioquin sanis, minus periculi affert rubeola; plus autem adultis, et quoquomodo debilitatis. Periculosa etiam est, cum solito vel maturius vel tardius proveniunt papulae. Hic vero loci, quae signa bonum praemoneant Venturum, quae malum praemonstrent, fusius dicendum est. XXXVI. Si, papulis provenientibus, remittant febris et catarrhus I si papulae rubicundae evadant; si cutis ubique temperate calida sit; bonum est.
26쪽
18XXXVII. I. Contra, ubi febris, tussis, et spirandi dissicultas pdst increscunt, quam provenerint lenticulae; ubi alvus solute et diu fluit; malum est: cum praesertim illa signa, pulmones inflammationem concepish, indicent. a. Quinetiam, cum lenticulae solito maturuus apparent; cum, ab initio usque, insignis debilitas adfuit; cum lenticulae, seu papulae, nigrescunt aut livescunt; cum delirium supervenit, et diarrhoea in dysenteriam degenerat; malum iterum est: quippe cum ex his indiciis nimis constet, malignam esse rubeolam, timendamque ideo mortem.
XXXVIII. Oportet medicum, cujus sit rube in
27쪽
I. Primo, insolitam, quae corpori inest, ad inflammationem proclivitatem corrigere; et, 2. Secundo, molesta interim signa mitigare. CONSILIUM PRIMUΜ.
XXXIX. Ab inentia. Initio, lenis imprimissi morbus sit, nihil plerumque opus est aliud,
quam ab omnibus, quotquot incitant, abstinere. XL. Vomitum, utpote qui, ineuntibus febribus, multum plerumque proficiat, invadente rubeold, concitare haud alienum est. XLI. I. Sanguinis detradito. Rard accidit, quin, rubeolae cursu, sanguinem, serius ocius, mittere opus sit. Et quando autem, et qua CO
Pin elici debeat, ex signis judicandum est; imprimis
28쪽
primis ex iis quae inflammationem manifestent, atque e febre, tussi, et spirandi dissicultate. 2. A. Si, ipso morbi initio, magna vis febris sit; et si inflammatio pulmones vel jam petisse, vel petitura videatur; eliciendus, primo quoque tempore, sanguis est.
B. Sin, id quod saepius accidit, febris initio
lenis sit, neque inflammationem Capiant pulmones ; sanguis non prius detrahendus est, quam cutis fuerit papulis exasperata. Imo etiam, interdum non opus est sanguinem prius mittere, quam eX summa cute squamulae deciderint imprimis si nulla hucusque inflammationis signa apparuerint. C. Intelligendum vero est, quocunque morbi tempore se prodat inflammatio, eo detrahendum esse sanguinena, ne hinc quid detrimenti aeger capiat.
29쪽
3. Quantum autem sanguinis mitti debeat, optime judicabit medicus, signorum vis et aegroti virium rationem habendo. XLII. I. Alm exinanitio, Eundem, Porri, XXXVIII. I.) in finem, alvum solvere perutile
est. Hoc consilio, sunt mitiora tantummodo Cathartica devoranda: ea. prae Caeteris, quae Compus refrigerant, imprimis fales neutri. Caeterum percommoda etiam sunt manna, fena, et M. ni oleum.
2. Si quando, ut interdum accidit, ab initio
morbi nimis fluat alvus; factu est optimum Cathartica quaedam devorare, eX iis quae astrin gunt, radicem imprimis Ponticam. XLIII. I. Refrigeratio. - Eodem, denique, XXXVIII. Ι.) consilio, proficit aegrotum acidis nativis, ex iis quorum stirpes nascuntur e terra, parati
30쪽
paratis, ilitibus neutris, potissimum nitro, refrigerare. 2. Verum, etiamsi ita XLIII. I.) sit, minime tamen prodesso aere frigido aegrum extrinsecus refrigerare; Chim praesertim periculum sit, ne, hoc facto, papulae a summa Cute retrocedant, et gravem hinc inflammationem pulmones Capiant.
CONsILIUΜ SECUNDUM. XLIV. Si GNA, ad quae animum sigillatim advertere medicum oportet, sunt tussis; superveniens, sub finem morbi, diarrhoea; et inflammatici XLV. quae molestissimum aegrum habet, levanda est medicamentis, ex iis quae fauces illinunt, et sic eas ab aeris acrimonia tuentur ; oleosis nimirum quibusdam, mucosis, et dulcibus. Acida autem, hunc in sinem, aia sumpta, neutiquam prosunt.
