장음표시 사용
31쪽
LVI. Disammatio sive pulmonum sive oculorum, quocunque morbi tempore superveniat, reprimenda est, non solum medicamentis supra XLI. - XLIII. 1.) memoratis; sed etiam exulceratione opportuna, et medicamentis, ex iis quae cutis exhalationem eliciunt. Ρorro, Ut per totum morbum, sic potissimum cum has partes petit inflammatio, diaeta tenui vivendum est. Lacte igitur laetentibusque, utpote quae satis nutriant neque nimis incitent, vitam tolerare aegrum
XLVII. Ahi pro fluvium, quod post supervenit, quam e X summa cute squamulae fuerint solutae, multum, ut nonnulli eXistimant, idcirco proficit; quod committit, ut morbi reliquiae
Corpore opportune eliminentur. Quod si ventris fluxus sit is, qui aegri vires multum exhauriat, opportune temperandus esst medicamentis, ex iis quae leniter astringunt. Nisi autem vires labefactet, non opus est, ut medicus eum cohibere
32쪽
bere conetur; natura enim, utilitatis provida, alvum tum concitando praecavet forsitan, ne ex absorpta acrimonia quid detrimenti aeger capi-
