장음표시 사용
101쪽
insistere. In monte, cui nomen est Nuisio , homines esse aversis plantis , octonos digitos in singulis habentes , auctor est Megasthenes. In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis, ferarum pellibus
velari, pro Voce latratum edere, ungui-hus armatum Venatu & aucupio Vesci.
Horum supra centum viginti millia fuisse prodente se Ctesias scribit: & in quadam gente Indiae, feminas semel in vita parere, genitosque confestim canescere. Item hominum genus, qui Monocoli vocare tur, singulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum : eosdemque Sciapodas Vocari,
quod in majori aestu humi jacentes res pini, umbra se pedum protegant: non longe eos a Troglodytis abesse. Rursusque
ab his occidentem versiis, quosdam sine cervice oculos in humeris habentes.
Sunt & Satyri Subsolanis Indorum momtibus Catharcludorum dicitur regio ) pernicissimum animal : cum quadrupedes , tum recte currentes, humani essigie, prointer Velocitatem, nisi senes aut aegri, non capiuntur. Choromandarum gentem VO-cat Tauron, silvestrem, sine Voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae, viris plantas esse cubitales: feminis adeb parvas, ut Struthopodes appellentur.
102쪽
Megasthenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantiim habentem, anguium modo loripedem, vocari Scyritas. Ad extremos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis, Astomorum gentem Sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum Viventem & odore quem naribus trahant. Nuulum illis cibum, nullumque potum d tantum radicum storumque Varios odores &silvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus: graviore paulo odore haud dissiculter exanimari. Supra hos extrema in parte montium Trispithami, Pygmaeique narrantur, ternaSspithamas longitudine , hoc est, ternos dodrantes non excedentes, salubri caelo, sem- Perque Vernante, montibus ab Aquilone
oppositis: quos a gruibus infestari Homerus quoque prodidit. Fama est, insidentes arietum caprarumque dorsis, armatos
sagittis veris tempore universo agmine ad mare descendere, & ova pullosque earum alitum consumere : ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gre-ψhus non resisti. Casas eorum luto, Pennisque & ovorum putaminibus construi. Aristoteles in cavernis vivere Pygmaeos tradit: cetera de his, ut reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus anniscentenis quadragenis vivere. Item aethio-
103쪽
pas Macrobios & Seras existimat, & qui
Athon montem incolant : hos quidem, quia viperinis carnibus alantur: itaque nec capiti, nec Vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. Onesicritus , quibus locis Indiae umbrae non sint, corpora hominum cubitorum quinum, & binorum palmorum exsistere, es vivere annos centum triginta, nec senescere, sed ut medio aevo, mori. Crates Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae appellatur Pandore, in convallibus Sitam, annos ducenos Visere , in juventa candido capillo, qui in senectute nigrescat. Contra alios, quadragenos non eXcedere annos, junctos Macrobiis, quorum feminae semel pariant: idque & Agatharchides tradit. Praeterea locustis eos ali, &esse pernices. Mandorum nomen iis deis dit Clitarchus, & Megasthenes, trece tosque eorum vicos adnumerat. Feminas septimo aetatis anno parere , senectam qu dragesimo accidere. Artemidorus, in Taprobana insula Iongissimam vitam sine ullo corporis languore traduci. Duris, Indorum quosdam cum seris coire , mixtosque & semiferos esse partus. In Calingis ejusdem Indiae gente quinquennes concipere seminas,
104쪽
dictavum vitae annum non excedere. Et
alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiae, alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arbis fluvius disterminat. Hi nullum alium cibum nOVere , quam piscium , quos unguibus disiectos Sole torreant : atque ita panem ex his faciunt, ut resert Clitarchus , Troslodytas super AEthiopiam velociores esse equis, Pergamenus Crates. Item AEthiopas octona cubita longitudine excedere : Syrbolas vocari gen
Nomadum AEthiopum , secundum flumen Astragum ad septemtrionem Vergentium , gens Menisminorum appellata , ah- est ab Oceano dierum itinere Viginti, an malium , quae Cynocephalos Vocamus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis, praeterquam sobolis causa. In Africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt, momentoque evanescunt. Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula , ingeniosa fecit natura. Et singula qui dem, quae facit in dies, ac prope horas, quis enumerare valeat Z ad detegendam ejus potentiam, satis sit inter prodigia posuisse gentes. Hinc ad conseva in homine
III. 3. Tergeminos nasci certum est , Horatiorum Curiatiorumque exemplo: s
105쪽
pra, inter ostenta dicitur: praeterquam Ir AEgypto , ubi fetifer potu Nilus amnis. Proxime, supremis divi Augusti, Fausta ruaedam e plebe, Ostiae duos mares, totiem feminas enixa, famem, quae consecuta est , portendit haud dubie. Reperitur & in Peloponneso binos quater enixa, maioremque partem ex omni ejus vixisse partu. Et in AEgypto septenos uno utero simul gigni auctor est Trogus. Gignuntur& utriuique sexus, quos Hermaphroditos vocamus, olim Androgynos Vocatos, &in prodigiis habitos, nunc Vero in deliciis.
Pompeius Magnus in ornamentis thea
tri mirabiles fama posuit effigies , ob id
diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas: inter quas legitur Eutychis, a XX. liberis rogo illata, Trallibus enixa XXX. partus. Alcippe elephantum, quamquam id inter ostenta est. Namque & se GPentem peperit inter initia Marsici belli ancilla. Multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur. Claudius Caesar scribit Hippocentaurum in Thes alia natum eodem die interiisse. Et nos principatu ejus allatum illi ex AEgypto in melle vidimus. Est inter exempla, in uterum protinus reversus insans Sagunti, quo anno. ab Annibale deleta est. - feminis mutari in mares, non est sabulosum
106쪽
hudosum. Invenimus in annalibus, P. Li. einio Crasso , C. Cassio Longino coss. Casini puerum factum ex virgine sub parentibus, iussitque aruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit, visum a se Argis Arescontem , cui nomen Arescusae fuisset: nupsisse etiam mox barbam & virilitatem provenisse' uxoremque duxisse. Eiusdem sortis & Smydinae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die, L. Cossicium civem Thysdritanum. Editis geminis raram esse, aut puerperae , aut puerperio, praeterquam alteri vitam : SI Vero utriusque sexus editi 'sine gemini, rariorem utrique salutem: seminas gigni celerilis , quam mares, sicuti celerius senescere : saepius in utero moveri mares, & in dextera fere geri parte 'in laeVa feminas , constat. ς' IV. s. Ceteris animantibus statum dc pariendi, & partus gerendi tempus est:
homo toto anno,& incerto gignitur sedi
tio. Alius septimo mense, alius octavo '&usque ad initia decimi undecimique. Ante leptimum mensem. haud umquam vitalis .ip imo no' nisi seridie posterove plenilunii die, aut interlunio concepti nascuntur. Tralatilium in AEgypto est & Oct Vo gigni. Iam quidem & in Italia tales Partus esse vitales, contra priscorum opi-
107쪽
niones. Variant haec pluribus modis. Veasilia C. Herdicii, ac postea Pomponii, a que Orfiti clarissimorum civium coniux, ex his quatuor partus enixa, septimo sem-Per mense, genuit Suillium Rufum und cimo , Corbulonem septimo, utrumque consulem: postea Caesoniam Cati princiapis conjugem, octavo. In quo mensium numero genitis, intra quadragesimum diem maximus labor: Gravidis autem, quarto ει octavo mense, letalesque in iis aboristus. Masurius auctor est, L. Papirium prae torem , secundo herede lege agente, b
Norum possessionem contra eum dedisse, Cum mater partum se XIII. mensibus diaceret tulisse: quoniam nullum certum tem
pus pariendi vatum Videretur. V. 6. Α conceptu decimo die, dolores Capitis , oculorum vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi, indices sunt hominis inchoati. Melior color marem serenti, & facilior partus: m tus in utero quadragesimo die. Contraria omnia in altero sexu: ingestabile onus, crurum & insuinis levis tumor. Primus autem nonagesimo die motus. Sed plurimtim languoris in utroque sexu, capillum ger minante partu, & in plenilunio: quod te pus editos quoque Infantes praecipue infestat. Adeoque incessiis, atque omne,
quidquid diei potest, in gravida resertὴ
108쪽
hi salsioribus cibis usae, carentem ungui culis partum edant: &, si respiravere, difficilius enitantur. oscitatio quidem in enixu letalis est: sicut sternuisse a coitu ,
7. Μiseret atque etiam pudet aestima tem quam sit frivola animalium superbisaimi origo , cum plerumque abortus causa fiat odor a lucernarum extinctu. His primcipiis nascuntur tyranni, his carnifex animus. Tu qui corporis viribus fidis, tu qui fortunae munera amplexaris,& te ne alumnum quidem ejus existimas, sed partum: tu tamen cujus semper tinctoria est mens, tu qui te deum credis, aliquo successu tumens, tanti perire potuisti : atque etiam hodie minoris potes, quantulo serpentis ictus dente : aut etiam , ut Anacreon Poeta, acino uvae passae: ut Fabius senator praetor, in lactis haustu uno pilo strangu- Iatus. Is demum profecto vitam aequa la ce pensitabit, qui semper fragilitatis hum nae memor fuerit. VI. 8. In pedes procedere nascentem. Contra naturam est et quo argumento eos appellavere Agrippas , ut aegre partoSzqualiter Μ. Agrippam ferunt genitum, ianico proph felicitatis exemseo in omnia Bus ad hunc modum genitis. Quamquam is quoque adversa pedum Valetudine, mustra juventa, exercito AEVO inter arma --
109쪽
tesque, ad noxia successu, infelici ter Issirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maximh, quae Caium S. Domitium Neronem principes genuere , totidem faces generis humani: praeterea brevitate aevi, quinquagesimo uno raptus anno, in tormentis adulteriorum coniugis, socerisque praegravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur. Neronem
quoque paulo anth principem , & toto principatu suo hostem seneris humani, pedibus genitum parens eius scribit Agrip. Pina. Ritu naturae capite hominem gigni mos est, pedibus esserri. VII. 9. Auspicatius enecta parente gignuntur : sicut Scipio Africanus prior natus, primusque Caesarum a caeso matris utero dictus: qua de causa & Caesones appellati. Simili modo natus & Manilius, qui Carthaginem cum exercitu intravit. VIII. Io. Vopiscos appellabant e gem,
nis, qui retenti utero nascerentur, altero interempto abortu. Namque maxima, etsi Tara, circa hoc miracula exsistunt. IX. II. Praeter mulierem, pauca animalia coitum novere gravida. Unum quidem omnino, aut alterum supersetat. Exstat in monumentis etiam medicorum , &quibus talia consectari curae fuit, uno abortu duodecim puerperia egesta. Sed ubi Paululum temporis inter duos conceptus
110쪽
antercessit, utrumque perfertur : ut in Hercule & Iphicle fratre ejus apparuit: S in ea, quae gemino partu , alterum marito similem, alterumque adultero genuit : item in Proconnesia ancilla, quae ejusdem diei coitu, alterum domino sim, Iem , alterum procuratori ejus : & in alia, quae unum iurio partu, quinque mensium alterum edidit. Rursus in alia, quae septem mensium edito puerperio, insecutis mensibus geminos enixa est. X. Iam illa vulgata, varih ex integris truncos gigni, ex truncis integros, eademque parte truncos : signa quaedam , naevosque, & cicatrices etiam regenerari Quarto partu Dacorum originis nota in brachio redditur. I 2. In Lepidorum gente tres, intermisso ordine , obducto membrana Oculo , genitos accepimus. Similes quidem alios avo : & ex geminis quoque alterum p tri , alterum matri: annoque post gen
tum, majori similem fuisse, ut geminum. Quasdam si hi similes semper parere, quasidam viro, quasdam nulli, quasdam fem
nam patri, marem sibi. Indubitatum exeminplum est Nicaei nobilis pyctae Byzantii geniti, qui adulterio .Ethiopis nata matre, nil a ceteris colore disserente, ipse Mum regeneravit .Ethiopem.