Constitutiones, et decreta edita in prima dioecesana synodo Ciuitatis Castellanae, ab Angelo Gizadino i.v.d. ... Celebrata die 18. 19. & 20. mensis Ianuarii anno Domini, 1626

발행: 1627년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ae praeeipit, in absolute tot Missae celebrentur, quot

ad rationem attributae eleemosynae praescriptae fuerint i itaut alioquin ij, ad quos pertinet, tuae obligationi non satisfaciant; quinimo grauiter peccent, de

ad testitutionem teneantur

Id vero ut deinceps obseruetur exactius . SA CONGREGATIO eadem auctoritate reuocat priuilegia, & indulta omnia quibusvis perionis, Ecclesiijs ,

ac locis pijs, tam secula ribus , quam regularibus .cuiuscunque Ordinis , Congregationis, & Instituti, quamcunque ob causam conce1Ia, quibus indulgetur, ut certarum Missarum, vel A nniuersariorum celebratione , aut aliquibus collectis, teu Orationibus, pluriuMissarum oneribus in futurum suscipiendis satisfiat. Ac similiter, omne damnabile lucrum ab Ecclesii a remouere volens, prohibet Sacerdoti. qui Missam suscepit celebrandam cum certa eleemosyna, ne eam de

Missam alteri, parte eiusdem eleemosynae sibi retenta, celebrandam committat. - . .

Praeterea, ne in Ecclesijs,in quibus onera Missaru min perpetuum imposita sunt, Sacerdotes in eis, ut par est, adimplendis eo tepidiores, ac segniores reddantur, quod onera huiusmodi cum nulla, aut parua sint utilitate coniuncta ; statuit, atque decernit, Vt pe- cuniae, ac bona mobilia Ecclesijs, Capitulis, Collegiis, Hospitalibus, Societatibus, Congregationibus , Monasteriis, Conuentibus, ac locis omnibus tam secularibus, quam regularibus . atque illorum personas tria futurum simpliciter acquirenda cum onere perpetuo Missarum celebrandarum, ab iis, ad quos pertinet,

sub poena interdicti ab ingressu Ecclesiae ipso facto incurrenda a die realis acquisitionis statim deponi debeant Penes aedem Sacram. Upi Personam fide, de facultatibus idoneam ad effecturu illa, seu illorum pre-

92쪽

tium quam primam inuestiendi in bonis immobilibus

fructi reris cum expressa, dc indiuidua mentione oneris , quod illis annexum reperitur: ac si eadem bona . immobilia auctoritate Apostolica deinceps alienari contigerit, eorundem pretium sub eadem poena. ut supra, deponi, atque in alijs bonis stabilibus itidem .

fruct feris cum eiusdem oneris repetitione , atque amnex Iolle conuerti debeat .

Ad hae SA C. CONGREGATIO quibusvis Capitulis. Collegiis. Societatibus, & Congregationibus, necnon omnibus, oc singulis Ecclesiarum, ac piorum locorum. tam secularium, quam regularium Superioribus . vel alijs , ad quos pertinet, districte prohibet, ne in posteium onera perpetua suscipiant Missarum celebrandatum. seculares quidem sine Episcopi. vel eius generalis Vicarij, Regulares vero sine Generalis, vel Prouincialis consensu, dc licentia in scriptis, dc gratis concedendas alioquin secularis, qui huius prohibitionis transgressor extiterit. ab ingressu Ecclesiae interdictiis sit eoi psor. Regularis vero P nam priuationis omnium officiorum , quae tunc obtinebit, ac perpetuae inhabilitatis ad alia de caetero obtinenda, vocisq activae, ac passivae, absque alia declaratione incurrat. Eleemosynas vero manuales,& quotidianas pro Missis celebrandis ita demum ijdem accipere possint, si oneribus antea impositis ita satisfecerint, ut noua quoque onera suscipere valeant; alioquin Omnino abstineant ab huiusmodi eleemosynis, etiam sponte oblatis in futurum recipiendis, de capsulas auferant ab Ecclesiis cum inscriptione illa, Eleemosyna pro Missis, vel alia simili, sub iisdem poenis ipso

facto incurrendis . ne fideles hac ratione frustrentur. Episcopus vero, seu eius Vicarius, aut Generalis, vel Prouincialia ubi de licentia pro perpetuis oneribu3 fuerint

93쪽

setus, & prouentus omnes. consuetas item elehmo'

nas, dc obuentiones, tam communes Monasteriorum, Conventuum , dc Domorum eiusdem Prouineiae,

quam etiam singularibus personis religiosis assignatas, seu permissas, in communem usum deinceps conferendas, decem annorum immediate praeeedentium habita ratione, diligenter , & mature recognoscant , iis omnibus detractis, quae reparationes, praestationes. grandines, sterilitates, aliaue cuiuslibet generis onerar consueuerunt absorbere: eaque omnia scripto fide- .liter exarata, idem Superior, cuius interea, in proximo Capitulo, seu Congregatione generali, vel prouinciali coram tribus ludicibus ab ipsom et Capitulo, sed Congregatione deligendis proponat, qui, com putatis huiusmodi redditibus, eleemosynis. & obuen-

. tionibus uniuersis, dc oneribus, ut supra, detractis, sedulo examinent, quot religiosi homines, connumeratis etiam laicis, aliisq; necessariis seruientibus, in unoquoque Monasterio, Conventu, dc Domo regulari iuxta regionis,& proprii instituti morem,victum,& vestitum , dc medicinalia in communi habentes. competenter valeant sustentari. Tum eorundem bq-norum reddituum, eleemosynarum, dc onerum praecisam notam ipsi mei Capitulo, sed Congregationi exhibeant, ut in illo diligenter omnibus discussis, cuiusque familiae, Monasterii, Conuentus, ac Domus πgularis in singula quaque Prouincia certus earum tant lim personarum numerus, Patrum capitularium voto, praefigatur, quae redditibus, eleemosynis, α

obuentionibus, ut superius. sufficienter ali possint. NE vero Superiores, qui id praestare debent, serilis, aut remissius, quam par est, suo muneri satiefaciant, mandat SAC. CONGREGATIO, ut infra annum,

Post proximum Capitulum generale,vel prouinciale

94쪽

c5putandum, omnia hoc de genere capitulariter gesta, in authenticam formam redacta in Sacram ipsam Congregatione Concilii singuli mittant, numerumq; familiae, singulorum qi Conventuum. Monasterioru,& Do motum huiusmodi regularium, Capituli, seli Congregationis generalis, vel prouincialis sententia.& auctoritate praefinitum, ijdem Superiores, tam Generales, & Prouinciales omnes, quam locales perpetuo seruare omnino reneantur, nec possint illum ' quoquo modo augere, etiam praetextu augumenti reddituum, absque Sacrae ipsius Congregationis li- centia. Superiores autem huiusmodi, qui praedictita omnia in praefixo termino non praestiterint, vel numerum , ut supra praescriptum C uouis modo augere praesumpserint , priuationis omnium officioaum . , quae tunc temporis obtinebunt , vocisque activae, ac

passiuae, & ad omnia suae religionis officia, & gradus inhabilitatis perpetuam poenam eo ipso incurrere satque alijs etiam grauioribus a Sede Apostolica infligendis poenis Sacra Congregatio subiacere voluit.& declarauit. Deinceps vero Monasterium, Conventu S, Domus. Congregatio, vel Societas Religiosorum, seu Regularium , nulli bi recipiatur, nisi, praeter alia ad id requisita, in singulis eiusmodi locis duodecim saltem

fratres, aut Monachi, seu Religiosi degere, & ex res litibus, & consuetis eleemosynis, detractis omnibus , ut supra, detrahendis,competenter su stentari valeant,

ad praescriptum decreti se l. rec. Greg XV. hac de re editi. Alioquin Monasteria,& loca huiusmodi posthac recipienda, in quibus duodecim Religiosi , ut supra. su stentari,atque inhabitare non poterunt,& actu non inhabitauerint, ordinarii loci visitationi , correctioni , atque omnimodae iurisditioni subiecti

95쪽

esse intelligantur. Porro, ne ullo unquam tempore haec in obliuionem, seu desuetudinem abeant. Superiores locales

cuiusq; Monasteri j, Conuentus, ac Domus regularis curare . atque essicere teneantur sub poena priuationis officii, vocisq; activae, & passiuae ipso facto incurrenda , Ut in perpetuum, sexto quoque mense, idest feria secunda post primam Dominicam Adventus,& feria sexta post Octauam Corporis Christi praesentes ordinationes in publica mesa perlegantur. Omnibus tam Ecclesiasticis personis, cuiuscunque sint ordinis, conditionis, & gradus , quam laicis quocunque honore, ac potestate praeditis praesentia Decreta declarandi vel interpretandi facultate penitus inte

dicta. V

Non obstantibus quoad siupra scripta omnia,& singula in praesentibus Decretis contenta, Constitutionibus,& Ordinationibus Apostolicis in fauorem quarumcunque personarum, atque ordinum tam Mendicantium , quam non Mendicantium, Militiarum, etiam S. Io. Hierosolymitani, Congregationum, Societatum, ac cuiuslibet alterius Instituiti etiam necessario, de in indiuiduo exprimendi, Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum, Collegiorum, Capitulorum, Holpitalium, Confraternitatum. & aliorum quorumcunque, tam secularium, quam regularium locorum . necnon illorum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel qua uis firmitate alia rob ratis statutis, & consuetudinibus, etiam immemora

bilibus, priuilegiis quoque, indultis , & literis Apo stolicis, etiam Mari Magno, seu Bulla aurea, aut alias nuncupatis, sub quibuscunque tenoribus, & formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, & insolitis clausulis, necnoni K irritan-

96쪽

Anno D. N. Iesu Christi millesimo sexeentesimo vi.

gesimo quinto, Indictione octaua, Pontificatus autein Christo Patris, & D. N. D. Vrbani Diuina prouidentia P P. Octaui, Anno eius Tertio, die vero vigesima secunda mensis Septembris , suprascripta Decreta affixa, & publicata fuerunt, ad valvas Basilicarum S. Io. Lateranensis. & Principis Apostolorum de Vibe, ac in Acie Campi Florae, ut moris est, per nos Camillum Fundatum, & Fabium Abmilianum Samctia D. N. PP. Curs

De pertinentibus ad Extremam Unctionem.

Cap. VII.

CVΜ totius Pastoralis curae summa huc spectet,

ut in extremo vitae spiritu fidelium animae Deo reconciliatae in tutum salutis portum adducantur; nec ullo unquam tempore spiritualis Medici leni. mentis humana magis indigeat infirmitas i ideo Parochos admonemus, atqi obtestamur in Domino , ut in huius Sacramenti ministerio, in quo peccatorum expurgantur reliquiae, dc aegrotorum animae iucundissimum leuamen percipiunt, omnem pietatis affectum erga constitutos in extremis adhibentes suum munus diligentissime exequantur. AEgrotis igitur vere in.mortis articulo constitutis

adhuc tamen sensu, quantum fieri potest . integro existentibus, solus Parochus,vel alius approbatus S cerdos urgenre necessitate hoc Sacramentum comΚ a ferat,

97쪽

serat, huneq; modum obseruare teneatur. Videlicet. Parochus superpelliceo, & stola violacea indutus

vas cum oleo infirmorum velo coopertum utraquo

manu gestabit, praecedente ministro, vel Clerico cum cotta Crucem sine hasta, & aquam benedictam cum aspersorio , ac Rituale deferente; dc sic progrediatur viq; ad aegroti domum, in qua parua sit menta cum aqua illuni, & catino, in quo sint tot partes gotii pij, vel stupae lineae, quot sunt unctiones faciendae, & in

alio catino Ponatur mica panis pro ablutione manuum Sacerdotis. insuper praeparetur cerea candela, quae accensa ingens lumen praebeat: si veto infirmus aliam Crucem non habeat, Parochus eandem, quam secum detulerit, apud infirmum relinquat. Quibus omnibus sic opportune dispositis, ac praeparatis moneat Parochus infirmum , illumq; conso letur, ut a curiS, periculis,& momentaneo vitae huius amore ad spem, & salutis aeternae desiderium mentem erigat: Daemonum incursus valida peccatorum

suorum contritione conculcet: metum mortis, quam

est e somnium consideret, dulcissima Paradisi cogitatione contemnat: condonationem, ac veniam pecca

torum a Christo Saluatore non desperet, sed confidenter cupiat esse cum Christo: voluntatemq; suam diuinae subijciat voluntati, in eiusque potentistimas manus se totum resignet. Parochus deinde astantium animos ad preces pro infirmo effundendas ad Deum hortetur, & aqua benedicta aegrotum, lectum que aspergat, posteaq; hoc ei sacra tuentum admini tiret modo, & forma in Rituali Romano praescripta .

Praesertim vero caueat, ne sacro hoc oleo mortuorum

corpora illiniat, sed in dubio, apponat in administratione conditionem, videlicet, si es vivus, per istam unctionem, &c. Cum

98쪽

Cum autem anima e corpore ad Creatorem euolauerit, subito ab unctione desistat. Infirmo autem peruncto, stupam, qua inunctas saero oleo corporis partes, propriosq; digitos Sacerdos absterserit, no ibidem in domo aegrotantis comburat, sed illam in vase, aut sacculo positam deferat ad Ecclesiam: eiusdem combustae cineres in sacrario recondat.

Caveant prae caeteris Parochi, ut in hoc ministrando sacrariaento omnem adhibeant diligentiam, atq3 sedulitatem , & quacunq; hora vocati fuerint . ad ungendum infirmum, nulla interposita mora,accedant. quod si aliquem propter segnitiem , aut Parochi ne gligentiam abrii huius Sacramenti subsidio ab humanis discedere contingat, iuxta culpae qualitatem sciant se non modo poenas a sacris Canonibus impositas, verum & alias arbitrio nostro incursuros.

De Pertinentibus ad Sacramentum ordinis.

p. VIIIo Mnes, qui in posterum ad quoscunq; promoueri

ordines voluerint, per mensem ante ordinationem , Nos, aut vicarium nostrum adeant pro com missione inquisitionis. x ut eorum nominibus, & deinsiderijs publice in Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, aetate, moribus, ac vita, nec non patrimonii titulo ex Populi relatione exactam, certa m q. habeamus cognitionem.

Parochi igitur inter Mi Tarum λlemnia bis diebus festiuis, formula inferius registranda, Populum alloquantur. Testes praeterea a Vicario nostro generali examinentur, ut certissimis probationum documem

99쪽

4 cap. Diaconi sunt. g. nu.autem 93 dist. Cone. Trid. sess. 13. c. a. de Reform.

glis nobis constare possit, fundum, pensiones, beneficia , aut alia huiusmodi bona, quae in titulum patrimoni j assignantur, ab ipsis ordinandis vere possideri iure dominii, ac bono titulo, & eorumdem nomine coli, ac fructus ab eisdem percipi: nec no ut fructuum quantitas nobis innotescat; super quibus omnibus testes formaliter examinati , concludentem scientiae

causam, ac rationem afferre teneantur.

Quamobrem seuerissimis arbitrio nostro iniungen. dis poenis, omnibus, & quibuscunq; interdicimus, ne fides, ac testimonia pro ordinandis exhibeant, nisi indubitate, & certissime sciant iplos tales esse, quales testantur.

Ne autem sacrosancti Concilij Trid. decreta frau- dolenter eludantur, sciant cuncti, neminem ad sacros ordines, nisi pro Ecclesiae 1 utilitate, ac necessitato nos ullatenus esse admissuros: nec minus recedendi. facultatem, nisi quinquennio saltem transacto,eisdeesse concessuros. Nullus ordinandorum preces, aut intercessiones ad ordinationis suae subsidia adiungat, aut interponat: alias per annum ab ordinatione arceatur. Ab externis vero Episcopis nostro accedente conis sensu ordinati, infra mensem post susceptos ordines, atqi ante eorumdem ordinum exercitium testimo.

niales in actis Curiae nostrae Episcopalis redigere te.

Et quia saepissime per subreptionem. ac obreptione Dioecesis nostrae beneficia ab Apostolica sede obtinentur a nonnullis eorumdem beneficiorum possessiones clandestine inuadentibus i ideo, ut malignan i lium, ac mendacium malitiae occurramus, districtEPraecipimus, ac mandamus, ut omnes ab Apostolicaeladia amplitudine beneficiorum prouisiones consecuti.

100쪽

7scuti, expeditas suae prouisionis Bullas eoram nobis

praesentare. & in actis Curiae nostrae redigere teneam tur,ut ear si executio nobis,vel Vicario nostro foraneo commi sta legitime expediatur. Qui vero ordinaria nostra auctoritate prouisi suerint, concessae sibi ipsis gratiae executionem, ac beneficii prouisionem a nobis Vicario nostro foraneo, ac

Notario subdelegatam sine expensatum dispendio

consequentur. qui contra secerint, poenam amissio nis fructuum annualium incurrant.

Ad clericalem tonita promouendi sacro chrismate confirmati sint: fidei rudimenta, legendi, i scribendiq; habeant peritiam: non ecclesiasticis censuris. a aut canonico sint impedimento irretiti. Non baptizati, a mulieres, 4 serui, 3 publicis rationibus , & curialibus negoti js impliciti, o Irregulares, infames, publico notati crimine, 8 Bigami, s Eunuchi, i o qui sibi facto, aut consensu virilia absciderunt,

corpore vitiati, II aut notabiliter deformati, Nothi, Ia Vxorati, I 3 Neophyti, r4 amentes, furiosi is energument, I 6 ac deniq; comitiali morbo laborantes a sacrorum ordinum limine arceantur. Beneficia, pensiones, seu patrimonia, quae in tit Ium promotis assignata fuerint, resignare, eXringue, re, alienare, aut alias distrahere nemo audeat: nisi promotis sum ciens aliunde suppetat victus. alias re fignationes, cessiones, extinctiones, aut alienationes praefatas, nullas,& irritas, ac nullum firmitatis robur obtinere declaramus. i Qui vero Beneficium. Pensio. nem, aut Patrimonium se obtinere falso asseruerint.

tamdiu a susceptis ordinibus suspendantur,quam dilivere , ac realiter Benefici j, Pensionis, seu Patrimonij iustum, ac legitimum titulum, ac realem possessio. nem suerint assecuti. Qui autem praefatae mendaciasseris

r e. illiteratos. 36. dist. α quando. 16. distin. a C miror. & ea P. cleric. so. dist. 3 Qveniens de Praectat. non Bapt. r.mulieres 3 1dita . c. de seruorum,& toto siti de serv.

non ordinis

rat. non ordin.

8 c. laici. 33.dist. 9 c. si quis. 3 3. dist.

Ioe. si quis. s s. dissiit d. c. illiteratos.

36. distin.

1ε quonia 48. dimi s α qui in aliquo. 1 r. dist.

6 α communiter. 33. dist. II Q marit. 33. dissi

distin. Cone. Trivi

SEARCH

MENU NAVIGATION