Constitutiones, et decreta edita in prima dioecesana synodo Ciuitatis Castellanae, ab Angelo Gizadino i.v.d. ... Celebrata die 18. 19. & 20. mensis Ianuarii anno Domini, 1626

발행: 1627년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

multoque maiori studio prouidere, ut omnIs pestis

ab ijs auertatur , quibus alios sanandi officium est commissum, ne quod Euangelica scripta nos admonent , sale infatuato non sit in quo saliatur, & ad nia hilum prosit ultra, nisi ut mittatur foras , & concuI-eetur ab hominibus . Quoniam autem a Rc vanis

Pontificibus praedecessoribus nostris quibusdam i locis piovisum fuit, ut impium, ac nefandum scelus, quod non solum inter Christi fideles non esse, sed nee

etiam nominari debet, procul ab ijs arceatur, videlicet, ut aliquis Sacerdos ad sacras audiendas confes-isiones deputatus, sacrosancto poenitentiae Sacramento , sollicitando poenitentes ad turpia abutatur, ae pro medicina venenum, pro pane aspidem rorrigat ,.α ex caelesti medico infernalis veneficus, ex patre spirituali proditor execrabilis animarum reddatur: idcirco Nos ea, quae his perniciosissimis diaboli insidiis arcendis certis locis salubriter constituta sunt, ut nul- Iibi desiderentur, quantum ex alto conceditur, Provideri duximus. Alias siquidem a sel. recor. Pio Papa II u. praedecessore nostro emanarunt litterae t noris subsequentis, videlicet. Pius Papa IIII. Venerabili Fratri Archiepiscopo Hispalen. in Regnis Hispaniarum haereticae prauitatis inquisitori Generali . Cum, sicut nuper non sine animi nostii molestia accepimus, diuersi Sacerdotes in Regnis Hispaniarum , atque etiam in eorum Ciuitatibus, & Dioecesibus coram animarum habentes siue eam pro alijs exercentes , aut alias audiendis consessionibus poenitentium deputati in tantam proruperint iniquitatem, ut Sacramento Poenitentiae in actu audiendi consessiones

abutantur, nec illi, & qui id instituit Domino Deo. ec Saluatori nostro I ES V CHRISTO iniuriam facere vereantur . mulieres videlicet poenitentes ad

72쪽

alliciendo, & prouocando, seu allicere, & prouocare

tentando. & procurando, ac loco earum per Sacramentum huiusmodi, Creatori nostro reconciliationis grauiori peccatorum mole eas onerando, & in manibus diaboli tradendo, in Diuinae Maiestatis ostensam, dc animarum perniciem. Christi fidelium scandalum non modicum. Nos in animum inducere nequeuntes , quod qui de Fide Catholica recte sentiunt S cramentis in Ecclesia Dei institutis abutantur, aut iblis iniuriam faciant, Fraternitati tuae de eximia pietate, virtute, atque doctrina plurimum in Domino confidimus, per praetentes committimus, & mandamus, quatenus per te, vel per alium, seu alios a re deputandum, seu deputandos contra omnes, & sim gulos Sacerdotes dictorum Regnorum, ac illarum Civitata, & Dioecesium de praemissis quomodolibet diffamatos, tam seculares, quam quorumvis etiam exemptorum, ac Sedi Apostolicae immediatE subiectorum ordinum Regulares cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis.& praeeminentiae existant, tam super praemissis, quam super Fide Catholica, & quid de ea sentiant, diligenter inquiras, & iuxta facultatem tibi contra haereticos, aut de haeresi quovis modo suspectos a Sede Apostolica concesstarum continentiam, & tenorem procedas, ac cutipabiles repertos iuxta excessuum suorum qualitates, prout iuris fuerit, punias, eos etiam, si , & prout de iure fuerit faciendum,debita praecedente degradatione secularis Iudicis arbitrio puniendos tradendo. Non obstantibus Constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, ac Ecclesiarum ,& Monasteriorum, nec non ordinum quorumlibet, quorum ipsi Sacerdotes fuerint, etiam iuramento , . confirmatione Aposto lica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis, α

73쪽

eonsuetudinibus, priuilegiis quoque indultis. & liistis Apostolicis sub quibuscunq. tenoribus, dc formis,ae cum quibusvis clausulis , & decretis , etiam Motu proprio, aut alias quomodolibet concessis, etiam iteratis vicibus approbatis, & innovatis. Quibus omni bus eorum tenores praesentibus pro expressis habentes , hac vice dumtaxat specialiter'. & expresse derogamus, caeterisq; contrarijs quibuscunque. Dat. Romae apud S. Petrum lsub Annulo Piscatoris die xvj. Aprilis M. D.LXI. Pontificatus Nostri Anno secundo.

Igitur ut literae praedictae perpetuis futuris temporibus, dc ubique locorum inuiolabiliter observentur, Notu proprio. & ex certa scientia, ac matura deliberatione nostra, ac de consilio venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium contra haereticam Prauitatem generalium Inquisitorum praeinsertas literas huiusmodi, ac omnia, & singula in eis contenta Apostolica auctoritate tenore praesentium approbamus, & confirmamus, illis': omnibus, & singulis inuiolabilis Apostolicae firmitatis robur adi jcimus, illasq. non solum in praedictis Regnis Hispan. sed in quibusvis Christiani Orbis partibus firmiter, & invio.

labiliter obseruari praecipimus, α mandamus. AC Praeterea, ne in futurum de poena his delinquentibus imponenda. & de modo contra eosdem procedendi ab aliquo dubitari possit, statuimus, decernimus, αdeciaram us, quod omneεἰ & singuli Sacerdotes, tam saeculares , quam quorum uis etiam quomodolibete Semptorum, ac Sedi Apostolicae immediate subiectorum ordinum, institutorum, societatum , dc Congragationum Regulares cuiuscunque dignitatis, de Prae eminentiae, aut quouis priuilegio muniti existant, qui personas, quaecunque illae sint, ad inhonesta. siue

inter se, siue cum alijs quomodolibet perpetranda in

74쪽

actu saeramentalis eonsessionis, siue ante, vel post

immediate, seu occasione, vel praetextu confessionis huiusmodi, etiam ipsa confessione non secuta, siuEextra occasionem consessionis in confessionario , aut in loco quocunque, ubi consessiones Sacramentales audiantur, seu ad consessionem audiendam electo, simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare, vel Prouocare tentaverint, aut cum eis illicitos , dc inhonestos sermones, siue tractatus habuerint, in Offiς io Sanctae Inquisitionis seuerissime, ut infra puniantur.

Et praeterea omnes haereticae prauitatis Inquisitores,& locorum ordinarios omnium Regnorum, Prouinciarum , Ciuitatum , Dominiorum , dc locorum uniuersi orbis Christiani in suis quenque Dioecessibus, dc Territorijs, per has nostras literas etiam priuatiuequo ad omnes alios specialiter, ac perpetuo Iudices delegamus , ut super his contra praedictos simul, vel separatim in omnibus, prout in causis fidei. iuxta Sacrorum Canonum formam, necnon officij Inquisi- tionis huiusmodi constitutiones, priuilegia, consuetudines, de decreta diligenter inquirant, & procedant , de quos in aliquo ex huiusmodi nefarijs exces- sibus culpabiles repererint, in eos pro criminum qualitate,& circumstanti js,suspen ab executione ordinis, priuationis beneficiorum, dignitatum, & officiorum quorumcuque, ac perpetuae inhabilitatis ad illa. nec non vocis activae, & passiuae, si regulares fuerint, exilii, damnationis ad triremes, de carceres etiam in perpetuum absque ulla spe gratiae , aliasq. poenas decernant, eos quoque, si pro delicti enormitate grauiores poenas meruerint, debita praecedente degradation Curiae saeculari puniendos tradant. Dantes etiam facultatem venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus generalibus Inquisitoribus, ne selictum tam

75쪽

s 2 enorme, & Ecclesiae Dei tam perniciosum remaneat ob probationum desectum impunitum, cum difficilis

sit probationis, testibus, etiam singularibus, concurrentibus praesumptionibus, indiciis , dc alijs adminiculis delictum probatum esse arbitrio suo iudicandi, dc curiae seculari, ut praesertur, reum tradendum esse pronunciandi. Non obstati. omnibus,quae dictis praedecessor in sui, literis praedictis voluit non obstare,caeterisq; contrarijs quibuscunque. Mandantes omnibus Confessarijs, ut suos poenitentes, quos nouerint fuisse ab alijs, ut supra sollicitatos, moneant de obligatione denuntiandi sollicitantes , seu, ut praesertur tractantes, Inquisitoribus , seu locorum ordinarijs praedictis, quod si hoc officium praetermiserint, vel poenitentes docuerint non teneri ad denunciandum Confessarios sollicitantes, seu tractantes, ut supra ijde Ordinarii, & inquisitores illos pro modo culpae punire non negligant. Volumus autem, ut praesentium transumptis etiam impressis, manu alicuius Notari,

publici subscriptis, & sigi no alicuius personae in di-snitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem prorius fides in iudicio, & extra ubique habeatur, quae praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae, quodque eaedem praesentes literae, seu illarum exempla ad valvas Basilicarum S. Ioannis Lateranen, ac Principis Apostolorum de Urbe,& in acie Campi Florae affixae omnes ita arctent, & afficiant, ac si unicuique personaliter intimatae fuissent. Dat. Romae apud Sanuam Mariam Maiorem sub Annulo 'Piscatoris , die xxx. Augusti M. DC. XXII. Pontificatus Nostri Anno Secundo.

S. Card. S. Susenna.

76쪽

De sanctissimo Eucliarictis Sacramento.

i i ii Cap. V. SAcrosanctum Eucharistiae Sacramentum , in quo

Christus verus Deus, & homo vere . realiter, dc substantialiter continetur, aliorum dignissimum, ac nobilissimum amantissimus nostri Saluator, disces.surus ex hoc mundo ad Patrem instituit, ut sui erga nos amoris ubertatem , diuitias'. ostenderet , ac in spirituali interioris hominis cibo suturae gloriae, ac perpetuae felicitatis nostrae certissimum pignus nobis

relinqueret. Ideo volumus, dc mandamuS, ut quam maxima ,

fieri potest fide, honore, ac reuerentia in maiori, seu in alio ad hoc destinato cuiuslibet Cathedralis, Cotilegiatae, ac Parochialis Ecclesiae altari in decenti Pi-xide argenita intus deaurata intra tabernaculum Vna cum quinque saltem consecratis particulis diligenter, atq deuote sub claui asseruetur. Vnica vero saltem lampas semper die nocteq. ante ipsum ardeat sub poena tuliorum decem pro qualibet vice pijs usibus applicandorum: altera Pixis similis pro communicandis infirmis conopeolo operta, ne ingruentis pluuiae, aut ventorum iniurias per viam pati possit, ibidem semper maneat ne tabernaculum sine Sacramento relinquatur, atque ut expeditius ad infirmos Viaticum deseratur. tabernaculum vero, in quo sanctissimum hoc conseruatur Sacramentum, sit optime sera, clauiq. munitum, ac decenter Ornatum, interi u . panno holo serico coopertum: α ibidem corporale iubsternatur, ut super eo Pixides collocatae mun

dae custodiantur. 1 l a l

Particulae conuecratae quincto quoque die, vel ad

77쪽

summum octavo, si necesse fuerit, renouentur. Dum autem sanctissimum hoc sacramentum ministratur. omnis cura te diligentia adhibeatur, nE tanti sacramenti fragmenta depereant. ideo particulas consecratas extra Pixidem non exponant .sacerdotes, qui

communicant, sed patenam inter digitos manus sinist&e teneant, illam q. dispensandis particulis apte supponant. plerunq. enim ex digitorum confricatione , barbae impedimento, communicantium halitu, alijsq. liniusmodi accidentibus Angelici huius panis fragmenta in terra possent decidere. si patena vel Pi- xis opportuno non supponatur. Parochi, cum sanctissimam Eucharistiam ad aegro tos deserunt, superpelliceum. stolam candidam, pluuialeq. induant: & si commode fieri possit, umbetilam adhibeant,& velum holosericum superhum erale amplum gestent luminibus , atque intorticijs pluribus comitati : & clericus tintinnabulum pulsans praecedat cotta amictu S. ζ

Vasculum insuper decorum . ac mundum cum aqua benedicta secum deferant, habeantq. semper Romanum Rituale, cuius sol mam in omnibus ad unguem seruabunt. Cum autem deserendum erit, si tempus patiatur, Parochus prius ad aegroti domum accedat, aut alium transmittat, qui diligenter curet, ut domus emundetur, sordes'; omnes amoueantur, ac locus quanam xime ornetur, ibiq. mensa parua praeparetur maP-pis, seu lobaleis mundis cooperta, super qua sacra imago ponatur cum duobus candelabris accensos cereos continentibus, ut ibi extenso prius corporali sanctissimum collocari possit sacramentum . Vt vero

Confratres societatis Corporis Christi, alij q. de Parochia fideles conuenire possint ad prosequendum

78쪽

sacramentum,eampana ecclesiae pulsata omnes prius commoneantur. quibus congregatis Sacerdos, vi su .pra, indutus accedat ad altare, ibiq; genu flexus alia quantisper orabit spostea summa cum religione,grauitate . ac reuerentia incedens sanctissimum Christi' corpus oculis in eo semper intentis ad communicandum infirmum deferat . interim vero hymni vel psalmi in honorem sanctissimi Sacramenti, aut pro aegro tantis salute spirituali recitentur. AEgroto denique sacra comunione resecto statim ad ecclesiam reuertatur, ut supra, associatus , sacramentoqs super altari maiori reposito populum ataciantem benedicat,eilemeritos pro exhibito munere Indulgentiarum th sauros annunciet, & postremo infirmum orationibus astantium enixe comendans sacratissimam Eucharistiam in consueto tabernaculo reuerenter recondat. Si vero per loca invia, coenosa extra Ciuitatem , dc oppida deferri coligerit Sacramentum, aegroto longEadmodum remoto ab Eccclesia ; tunc omisso apparatu praedicto Parochus superpelliceo, & stola indu tus praecedente saltem una laterna micam tantum in vasculo ad id apte comparato particulam assii mari praefatum vero vasculum ita claudatur, ut etiam ipso

prolabente particula exire nequeat: deinde in sericeo sacculo habente pariter funiculos holosericos,quibus

deferentis collo appendi possit, caute recondatur. Cum autem aegrotum communicauerit, ad Ecclesia in sine aliqua caeremonia, extinctis luminaribus, dc

deposita stola vasculum inane palam deserens subito

reuertatur.

Hortentur praeterea Parochi populum ad frequςntem salutaris huius Sacramenti sumptionem: curentque diligenter, ut iuxta Ecclesiae praeceptum quilibet in Paschatis sole nitate, scilicet a Dominica Palm

79쪽

36 .cohe Tilati ii. rum Vsq, ad octauam pasthatis praeuia pectatorum suorum confessione in propria Parochia Sacramenta

deuote ac reuerenter sulcipiat.1 e pro dilectione. ι Histriones , usurarij, concubinarij, meretrices, e e. scaemcis de Coa- communicati, interdicti, α notorio crimine damnati sic disi ab hoc coelesti Angelorum pane prorsus arceantur , donec de purgata infamia, aut absolutione suscepta , Curiae nostrae testimonium adduxerint.

Vt autem dignoscantur illi, qui Eucharistiae Sacramentum hoc praestituto tempore sumpserint, vel non sumpserint, quilibet Parochus post initium quadragesimae statum subditarum sibi animaru in peculiari

libro, Parochianorum omnium nomina, aetatem, ac

sexum inquirendo, ostiarim describat. deindε paschali tempore communicantibus det signum , sigillum, vel schedulam aliquam, quam peractis pascha- Iibus ipsemet recuperabit diligenter adnotans in sche

dula eorum nomina, qui ad communionem non accesserint; eandemq. schedulam, seu notam quam Primum ad nos, seu Vicarium nostrum transmittiat, ut Ecclesiasticis contrauenientes praeceptis debitis poenis mulctentur . si vero in sua duritie , ac inobedientia diabolice perseuerauerint; viventes ab Ecclesiae ingressu arceantur, & defuncti christiana careant sepultura. huic autem praecepto illos non satisfacere declaramus, qui in aliena Parochia communionem susceperint ἐν sicuti contra ab huius praecepti obligatione illos absoluimus, quos vel rationabilis causa a nobis approbata, vel urgens eximit necessitas. Parochi omnes scamna oblonga ad sacrae communionis usum destinata, iobaleisque seu mappis mundis. ac decentibus cooperta ante altare, non per lo

gitudinem Ecclesiae ponant, ut sanctissimum Eucha ristiae sacramentum decentius, ac sine scandalorum Periculis

80쪽

m periculis ministretur.

Ad confusionem vero euitandam primum mares. deinde foeminae communicentur ι vel duo mensarum ordines,non tamen distantes praeparentur , unus pro Viris, alter pro foeminis. qui vero se temere inter aliorum sexum promiscuerit, cum illis non communicetur . sed quilibet suo in Ioeo sacram sumat synaxim rcereiq. accensi ita collocentur, ut Sacramenti minis sterium non impediatur. Ad tollendam opinionem credentium sub utraque specie communicari, purificationem praeberi. laicis in calice prohibemus: sed quilibet Parochus habeat vas, seu cyathum vitreum, quod ad solum hunc usum d stinatum decenti loco sub poena suspensionis a diuinis eo ipso incurrenda conseruari teneatur. Ne autem pueri, de puellae ad eam aetatem lania, Prouectae,in qua sunt habiles ad sanctissimum eueharistiae suscipiendum sacramentum, ob parentum negligentiam pretiosissimo hoc thesauro diutius, quam Par est, priuentur; iniungimus Parochis , ut eosdem Pueros ac puellas iusta uniuscuiusq. captum diligem ter de diuini huius sacramenti mysteriis instruant: realem corporis, sanguinis . animaeq; ac diu init iis D. N l. Christi praesentiam edoceanc et uberrimos, ae profluentes ab inexhausto hoc diuinitatis sonti gratiarum riuulos insinuente requisitas . ac tanto sacramento dignas humilitatis, reuerentiae, atq. animicandoris virtutes indicent: supplicia denique ad sacratissimum hoc Angelorum conuiuium indignE a cedentibus destinata indicant. Neminem tamen ad

primam communionem admittant, nisi tres saltem continuatas eiusdem confessiones audi ut rint ..

In solemnioribus autE supplicationibus vas osten-λrium, in quo pretiosissimus diuinitatis thesaurus

SEARCH

MENU NAVIGATION